Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 863 --

100 ut per istas appellationes divinam eius eloquentiam et sapientiam, et substantiam verissime existentem, atque omnium, quae sunt subsistentia, veram causam significent: interdum ut lucem ipsam concelebrant, et vitam vocant. Enimvero huiusmodi sacra figmenta honestiora quidem sunt, et terrenis ac materialibus formis eminere videntur: caeterum nec sic quidem ad divinae similitudinis veritatem prope accedunt. Excedit illa substantiam omnem, vitamque transcendit. Nullam hanc exprimit lux, omnisque sermo, omnis mens atque ratio absque ulla comparatione illius similitudine inferior est. Aliquando ab eisdem laudatur scripturis honestissime, ac pene divine, dum in eius laude dissimilibus utuntur signis, eamque invisibilem, infinitam, et incomprehensibilem praedicant, his eam appellantes nominibus, quibus non quid sit, sed quid non sit dicitur. Hoc enim verius, ut arbitror, in ipsa est, et de ipsa illa proprie magis asseritur. Nam sicut secretior illa sacerdotalisque traditio docuit, dum ipsam esse aliquid negamus, ex his quae sunt: verum profecto loquimur, etsi modum, quo illa infinita est, quippe quae supersubstantialis et incomprehensibilis atque ineffabilis est, prorsus ignoramus. Si ergo in divinis rebus negationes quidem verae sunt, affirmationes vero nequaquam tantis arcanorum latebris congruunt: illa sane rebus invisibilibus erit expressio, quae per dissimilia signa monstratur. Unde lapis dicitur, leopardus, et ursa, et vermis.

Sacra scriptura pro auditorum viribus et utilitate dimetitur, quae denunciat. Origenes lib. 4. contra Celsum.

EXPLICATIO.

Dicendum est, quod quemadmodum ipsi, ubi cum pueris minutioribus oborta est disceptatio, non nostras dicendi vires attendimus, sed illorum imbecillitati nos ipsos accommodantes, non solum his consentanea fabulamur, sed ea etiam facimus, quae ad puerorum videntur emendationem satisfacere, et illis non parum conducere: sic item et Dei verbum videtur quae supra sunt dispensasse. Quemadmodum vero, quae ad Deum spectant, denuncientur, in Deuteronomio sic proferuntur, Portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum. Quasi humanos mores Deo sacra Scriptura imponat, ut hominibus conferant. Vide Regulam primam.

Quae in divinis libris scripta non sunt, tractare debemus per ea quae scripta sunt. Origenes in Matth. cap. 23.

EXPLICATIO.

Scriptum est Christum propter esurientes et sitientes dixisse, Esurii et sitivi: et propter nudos et peregrinos et aegrotantes et in carcere positos, Nudus fui, et hospes fui, et in carcere fui, et infirmus fui. Secundum consequentiam similitudinis addamus et nos, Iniurias passus sum, caesus sum, et tentatus sum, et omnia. Et sicut in illis quae scripta sunt, verus est sermo Domini dicentis, Quodcunque uni ex nimis istis fecistis, mihi fecistis: sic cum iniuriam passus fuerit iustus, velut blasphematus, vel aliud tale passus, pone Christum in eos qui fecerunt, dicentem eis, Quando uni ex minimis istis fecistis iniuriam, me tentastis, me blasphemastis.

Sacra scriptura laudanda vel vituperanda hominum facta vel ipsa iudicat, velle gentibus iudicanda proponit. Nec solum homines ipsos vel laudabiles vel vituperabiles intimans: verum etiam quaedam in vituperabilibus laudanda, et in laudabilibus vituperanda non tacet. Augustinus 22. contra Faustum, cap. 66.

EXPLICATIO.

Neque enim, quia vituperabilis homo erat Saul, ideo non est laudabile factum eius, quod gustatum de anathemate tam diligenter scrutatus, tam severe vindicare conatus est, obediens Deo, qui hoc fieri prohibuerat: vel quod Pythones et ventriloquos de regno suo delevit. Aut quia laudabilis erat David, ideo peccata eius, quae Deus quoque arguit per prophetam, vel approbanda vel imitanda sunt. Sicut nec Pontio Pilato vituperandum est, qui adversus accusationes Iudaeorum innocentem Dominum iudicavit. Nec in Petro laudandum est, quod eundem Dominum ter negavit. vel unde ab ipso sathanas appellatus est, quod non sapiendo quae Dei sunt, eum voluit a passione, hoc est, a nostra salute revocare. Paulo ante dictus est beatus, paulo post dictus est sathanas: sed quid in eo obtinuerit, Apostolatus eius martyrii corona testatur. Sacram enim Scriptura tanquam speculi fidelis nitor admotarum sibi personarum non solum quae pulchra atque integra, verum etiam quae deformia vitiosaque sunt, indicat.

Sacra scriptura et bona et mala, quae futura sunt, praenunciat. August. Epist. 137.

EXPLICATIO.

Bona praenunciat, ut post seculi finem secutura certiores expectaremus: mala autem, quibus erat hic mundus abundaturus, ut seculi finem praecedentia sentiremus. Unde et Apostolus dicit, Quaecunque enim ante scripta sunt, ut nos doceremur, scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus ad Deum. Quid autem opus erat, ut ipse Dominus Iesus non solum diceret, Tunc isti fulgebunt sicut sol in regno patris sui, quod post seculi finem futurum est: verum etiam exclamaret, Vae mundo a scandalis, nisi ut nobis non blandiremur venire nos posse ad sedes felicitatis aeternae, si temporalibus malis exercitati, non defecerimus. Mala nobis praenunciat Christus, ut venientibus illis, sciamus non ignaro ipso ea nobis accidere, eoque illum nobis illic opitulaturum: et denique credamus, eodem modo etiam liberationes bonaque secutura esse.

Sanctarum scripturarum regula est, duas generationes bonorum et malorum nosse: hoc est, singulorum singulas. Hieronymus in Matth. cap. 23.

EXPLICATIO.

De bonis sumamus exempla, Quis ascendet in montem Domini, aut quis requiescet in monte sancto eius? cumque plures qui ascensuri sunt in montem Domini descripsisset, qui diversis fuere aetatibus postea

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.