Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 862 --

99 EXPLICATIO.

Omnia reliqua et arcta et conclusa et impedita sunt, et obscura. Si enim aliquis divina aliis verbis demonstrare, quam quibus a Deo dictum est, volet: aut ipse non intelliget, aut legentibus non intelligendum relinquet.

Per sacra eloquia scimus, quod ignorare non expedit, neque per nos scire possumus. Augustinus 11. de Civit. Dei, cap. 3.

EXPLICATIO.

Prius per Prophetas Dominus, deinde per seipsum, postea per Apostolos, quantum satis esse iudicavit, locutus, etiam scripturam condidit, quae Canonica nominatur, eminentissimae auctoritatis. Nam ea quae remota sunt a sensibus nostris, quae nostro testimonio scire non possumus, de his alios testes requirimus, eisque credimus, a quorum sensibus remota esse vel fuisse non credimus. Sicut ergo de visibilibus quae non vidimus, eis credimus, qui viderunt, atque ita de caeteris, quae ad suum quemque sensum corporis pertinent: ita de his quae animo ac mente sentiuntur: quia et ipse rectissime dicitur sensus, unde et sententia vocabulum accepit: hoc est, de invisibilibus, quae a nostro sensu interiori remota sunt, his nos oportet credere, qui haec in illo incorporeo lumine disposita didicerunt, vel manentia contuentur.

Ad sanctas Scripturas si admissa fuerint vel officiosa mendacia, quid in eis remanebit auctoritatis? Nulla ergo mendacii suspicio admittenda est. August. ad Hieron. epist. 9.

EXPLICATIO.

Quae tandem de Scripturis illis sententia proferetur, cuius pondere contentiosae falsitatis obteratur improbitas? statim enim ut protuleris, si aliter sapit, qui contra nititur, dicit illud quod probatum erit, honesto aliquo officio scriptorum fuisse mentitum.

Ex sacris Literis perperam intellectis ortae sunt haereses: nulla tamen est Scripturarum, sed male intelligentium culpa. Sed hoc commodi elicuit Deus, ut multa quae latebant in Scripturis, aperta sint haereticis Ecclesiam exagitantibus. Hilarius de Synodis adversus Arrianos, et Augustinus in Psal. 54.

EXPLICATIO.

Hilarius ubi supra, Ex Apostoli, in quit, verbis scilicet, Mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, Photinus suam haeresim hausit, hominem tantum Christum affirmans. Marcion ex epistola ad Philipp. scilicet, Et habitu inventus ut homo, phantasticum et non verum corpus Christum habuisse affervit. Sabellius eundem esse Patrem et Flium, ex Evangelio Ioannis, Ego et Pater unum sumus. Arriani creaturam Christum dicunt, et Patri inaequalem, ex Ioannis verbis, Pater maior me est. Alii dissimilem Patri, ex illo: De die autem et hora nemo scit, neque Angeli in caelis, neque Filius, nisi Pater solus. Alii tenebras coaevas Deo dixerunt, quia in Genesi post noctem dies coepta sit. Alii Mathusalem post diluvium vixisse, et sic non tantum sunt octo animae reservatae. Haec et alia plurima ex divinis libris male intellectis hauserunt haeretici: non tamen propterea abolendae sunt sacrae Literae, aut tollenda illa loca, in quae haeretici offenderunt. Symmachus in Apologetico contra Anastasium Imperatorem: Cuncti, inquit, qui ab initio dogmatis Christi Catholicam fidem diverso proposito persequi et affligere conati sunt, praevalendo defecerunt, et Catholica et orthodoxa veritas hoc praevaluit magis, quo putaretur oppressa. Quae sicut insectatoribus suis crevisse monstratur, sic obtrivisse cognoscitur insequentes. Gregorius: Etenim haereticis exerta est Catholica ecclesia, et ex his qui male sentiunt, probati sunt, qui bene sentiunt. Multa enim latebant in Scripturis, et cum praecisi essent haeretici, quaestionibus agitaverunt Ecclesiam Dei. Augustinus ubi supra, Multi, inquit, qui optime possunt Scripturas dignoscere et pertractare, latebant in populo Dei: nec asserebant solutionem quaestionum difficilium, cum calumniator nullus instaret. Nunquid perfecte de Trinitate tractatum est, antequam oblatrarent Arriani? Nunquid perfecte de poenitentia tractatum est, antequam obsisterent Novatiani? Sic non perfecte de baptismate tractatum est, antequam contradicerent foris positi rebaptizatores? Nec de ipsa unitate Christi enucleate dicta erant, quae dicta sunt, nisi posteaquam separatio illa urgeret fratres infirmos: ut iam illi qui noverant haec tractare atque dissolvere, ne perirent infirmi solicitati quaestionibus, sermonibus et disputationibus suis obscura legis in pubicum deducerent. Idem et de Trinitate: Proficit semper contradictio stultorum ad stulticiae demonstrationem, quia quae ingenio insipientis aut perversae intelligentiae adversus veritatem coaptatur, dum inconcussa et immobilis est, necesse est, ut quae e diverso sunt, et falsa intelligantur, et stulta.

Decentissimum est mysticis Scripturarum eloquiis sacram et abstrusam caelestium spirituum veritatem arcanis velamentis et sacratissimis signis occultare. Dionys. Caelestis Hierarch. cap. 2.

EXPLICATIO.

Non enim omnes sacri sunt, neque iuxta Scripturae sententiam omnium scientia est. Nempe enimque informibus figuraque carentibus, figurae admoveantur dispensatione salutari, causa est infirmitatis nostrae ratio, quae conscendere ad celsiora, ac spiritualia contemplari sine adminiculis nequit, indiget propriis et de sua fragilitate petitis auxiliis, quibus ad superiora nitatur, et indignis sancta claudantur.

Duplex significandi modus traditur in sacris Literis per similitudines: alter per similes imagines, alter per dissimiles formas, ut diversa prorsus, et alia quam videantur, insinuet. Dionysius cap. 2. Caelestis Hierarchiae.

EXPLICATIO.

Reverendam illam supersubstantialis Deitatis, ineffabilemque beatitudinem divinorum eloquiorum mysticae traditiones dum exprimere cupiunt, aliquando ut verbum et intellectum et essentiam laudant,
Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.