Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 765 --

2 6 Stylus connexus et pendens, facit non raro ignorari principium et finem. Proprium hoc genus ita commodi fuit veteribus praesertim, teste Aristotele Rhetor. 3. Quod fit, cum oratio non prius finitur, quam ipsae materiae, sed semper alia ex aliis pendent: cuiusmodi ipse dicit Herodoti esse. Tametsi Paulo interdum illa pendens oratio etiam in diversas res transit. De hac re proprium in hac parte caput habebitur.

7 Diversitas quoque sermonis singulorum scriptorum, praesertim autem Novi et Veteris testamenti (cum tanquam unius autoris, sicut et est, accipi debeant tota Biblia) non modicum impedimentum adfert imperitiori lectori. Ut enim quis maxime se ad unius illorum scriptorum phrasim assuefaciat, non mox alterum intelliget. Praeterea non raro ille diversus sermo, diversas etiam res adferre videtur. Ideo Sadducaei, et ab initio omnes Iudaei putabant, aliam doctrinam esse Prophetarum, quam Mosis fuerit. Sic nunc quoque multis Christianis alia quaedam dicere ac docere Novum testamentum videtur, quam Vetus.

8 Sermo valde figuratus est, idque multipliciter. Multus est in similitudinibus, allegoriis, typis, interrogationibus, hypotyposibus, prosopopoeiis, et similibus Schematibus, quae non quivis non praemonitus intelligere ac decernere potest.

9 Habet multos ac varios tropos, eisque plurimum utitur: quorum non pauci sunt inusitatiores aliis linguis, praesertim quod ad singula exempla. nam generum alia ratio est, cum ad eadem nomina omnium linguarum tropi aut figurae possint redigi.

10 Hebraei continuatos saepe tropos vel eiusdem generis, ut metaphoras: vel diversi generis, ut metaphoras, metonymias, synechdochas, anthropopathias, et similes inter se commiscent.

11 Saepe in una voce duplicatos aut etiam triplicatos tropos habent: ut propria Regula ostendetur ut, Manus Domini tetigit me: ubi primum est anthropopathica metaphora ab homine ad Deum translata: deinde, manus pro suo effectu ponitur, nempe pro poena.

12 Procul petitos tropos, ac duros, non raro usurpant: ut, aedificari hominem, aut religionem: induere Christum, aut maledictionem.

13 Duriter inter se cohaerentes tropos non raro adhibent: ut, aedificari et plantari virginem filiam Sion.

14 Anacolutha et anandapodota verborum, sermonis, sensuum ac rerum reperiuntur. Saepissime enim fit, ut vel verba, vel constructio seu forma orationis, vel denique etiam sententiae aut res si ad Latinum morem examinentur, parum respondeant praecedentibus: aut plane non adsint, sed tantum subintelligi debeant.

15 Multae Enallagae partium orationis, et etiam accidentium eorum, passim in Hebraeo sermone reperiuntur.

16 Variae Parentheses et reduplicationes crebro adhibentur: quae nisi diligentissime observentur, et attente expendantur, perturbant intellectum, memoriamque lectoris: ut seriem sensuum aut sententiarum amittat, ac veluti in ignota sylva solitarius oberret. Nec raro accidit, ut etiam diligens lector terque quaterque recurrat ad initium, et conetur observare seriem sensuum, nec tamen facile possit ob istas difficultates.

17 Defectus librorum obstat, ut unius verbi aut phrasis obscurioris usus aliunde agnosci aut illustrari non possit. In aliis linguis, ut Graeca ac Latina, ob librorum copiam multae locutiones et loca autorum, quae ex ipsis intelligi exponique non possent, ex aliis illustrantur.

18 Brevis est Scriptura verbis et sententiis. unde accidit illud Horatianum, Brevis esse laboro, Obscurus fio. Quod incommodi brevitas in omnibus linguis parit.

19 Contrahit plures sententias aut sensus, resve procul dissitas in unam sententiam: sicut in Eclipsi, et in capite de Conciso stylo, aliisque Regulis ostendam.

20 Multa item sunt subintelligenda: valde enim concisus est hic sermo, ut in Eclipsi multis exemplis ostendam.

21 Modorum verbi et coniunctionum apte eos connectentium defectus, plurimas obscuritates pariunt. Sic et Casuum defectus: quod ex aliis linguis non difficile est coniicere. Nam Articuli in hoc sermone parum feliciter Casus discriminant: quando quidem iidem saepe pluribus Casibus serviunt.

22 Defectus compositorum verborum, ut simplicibus pro compositis uti cogantur, non raro obscurat locutiones: quod cuivis in promptu est coniicere.

23 Aliquando singulae voces sententias integras exprimunt, quae quasi obiter aliis adglutinantur: qua brevitas, et quasi peregrinitas, imperito et somnolento lectori facilime imponit.

24 De una sententia interdum ut de duabus agit: et contra de duabus diversis, ut de una: ut alibi in hac parte, propria Regula ostendam.

25 Saepe sermo nimium oneratur verbis ac sensibus, ut in illo involucro non facile ab imperitis cernatur, qui sint principales sensus, qui accidentarii: et quomodo illi inter se cohaereant, quove ordine intelligendi, expendendi, in animum recondendi, et in usum quoque suum aut alienum adhibendi sint.

26 Magna libertas in vocabulis est in hoc sermone, dum per varios tropos, iam ad hasce, iam ad alias significationes aut res traducuntur: quod imperitioribus saepe dubitandi, aut etiam errandi occasionem praebet.

27 Uni verbo aliquando duplicat sensus: ut ostendam in Regula de verbis praeter ac contra suam naturam motum quendam accipientibus.

28 Magnus est abusus Syncategorematum, seu omnium indeclinabilium partium, sive significatio eorum, sive collocationem expendas. Illi vero cardines aut iuncturae multum faciunt ad illustrationem et obscurationem, si vel dextre, vel incommode adhibeantur. Non solum autem significatio eorum mirabiliter

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.