Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 764 --

1

DE RATIONE COGNOSCENDI SACRAS LITERAS, TRACTATUS I.
PRAEFATIO.

Initio huius Secundae Partis meorum Hebraismorum, putavi me rectissime facturum, si caeteris omnibus praeponerem hoc Compendium de ratione cognoscendi sacras literas. Etsi enim in toto ferme hoc Opere nihil propemodum aliud quam hoc ipsum agitur ac docetur: tamen in uno etiam loco separatim, quasi praxim totius operis proponere operaeprecium duxi: idque potissimum hic initio Universalium Regularum. Hoc enim tractatu cognito primum, melius scient Lectores, quem usum vel ex praecedentibus, vel etiam ex sequentibus habere possint: eoque maiori cum fructu singula cognoscent, dum scient in quem usum unumquodque eorum quae postea praecipientur, tradatur, et qua ratione eo uti debeant. Deinde etiam, tum recreabuntur ex longo labore cognitae praecedentis partis, tum etiam invitabuntur ad sequentium cognitionem. Exhilarat enim omnes, spes certa praemii, et magna utilitas etiam ad gravissimos labores miseros mortales invitat. Praestabit vero Tractatus hic illam etiam commoditatem, ut sit veluti compendium aut argumentum sequentium omnium: utque illa hic veluti quadam synopsi comprehensa, tanto clarius intelligantur, et tenacius retineantur, sitque veluti Isagoge in omnia sequentia.

CAUSAE DIFFICULTATIS SACRARUM LITERARUM.

Erudite inquit Aristoteles, Gradum esse ad agnitionem rerum, ipsa primum dubia observasse. Quare utile fuerit initio recensere causas, quare Scriptura interdum sit difficilior. Dico autem de difficultate non tali, qualem adversarii non sine extrema blasphemia veritatis fingunt, ut impossibile sit, verum ipsius sensum de omnibus necessariis dogmatibus percipere: ideoque omnes ad Pontifices, eorumque Concilia ac decreta, tanquam certissimos, errori non obnoxios, ac irrefragabiles interpretes, qui quasi praetoria quadam potestate eas interpretari possint, confugere oporteat: sed quod nostra culpa non ubique ita apertus nobis eius sermo ac sensus videtur, ut in multis aliis scriptoribus. Quae non eo a me dicuntur, ut vel impiis calumniandi Sacras literas occasio detur, vel quisquam ab earum studio absterreatur: sed contra, ut tanto magis diligentia lectorum excitetur, utque observatis hisce difficultatibus, tanto exactius postea remedia quae proponam, perdiscantur. Adhibita etiam diligentia ac invocatione, certissima veritas de omnibus necessariis in eis reperiri potest.

1 Auditorium indocilis, tum et contemptor talium, non cupit ea quae Dei sunt. Multum sane, atque scio pene totum in auditore aut discente situm esse, quotidiana experientia docet. Ingeniosus omnia facilius percipit, quam tardus. Alium item videmus aliam scientiam aut artem citius alia addiscere: sine quia magis ad eam idoneus est, sive quia magis ad eam proclivis. At in sacra doctrina omnes homines sua natura non tantum tardi ac stupidi sunt, sed etiam prorsus in contrarium sensum proni praeciptesque: non solum eam amare, expetere ac intelligere nequimus, sed etiam stultam ac impiam iudicamus. prorsusque ab ea abhorremus.

2 Interpretes, qui vel maxime rudibus adiumento ad cognitionem sacri codicis esse debebant, saepe magis obscurant quam exponunt Scripturas, vel inscitia, vel malitia: dum magis suas cogitationes aut somnia in Scripturam invehunt, eique (ut Scripturam impii Iesuitae Colonienses blasphemant) cereum etiam assingunt. Vetusti quidem scriptores obscurarunt sacras literas ob inscitiam tum linguae, tum et rerum ipsarum: recentiores vero Sophistae, ob inscitiam simul, et malitiam. Quae enim posset (obsecro) perniciosior inversio sensus Sacrarum literarum excogitari, quam quod praecipuorum vocabulorum, aut rerum potius (ut peccati, iustitiae, iustificationis, fidei, gratiae, carnis, spiritus, et similium) paene philosophicas et Aristotelicas significationes in Sacras literas invexerunt, easque adeo plane inverterunt, ut cum illae sua vi proprie ac ex professo unicum agnum Dei, eiusque sacrificium merita ac opera tanquam unicam salutis viam monstrent: istorum fraude ita nunc distortae sint, ut videantur Moysen et bona opera ac merita hominum ostentare ac depraedicare?

3 Sermo est nonnihil obscurus: cuius rei multae sunt causae, de quibus mox dicam, praecipue autem nostra eius imperitia. Est vero sermo nota aut imago rerum, et veluti quaedam perspicilla, per quae res ipsas intuemur. Quare si sermo sit vel per se, vel nobis obscurus, difficulter ex eo res ipsas cognoscimus.

4 Aliarum gentium sermo semper aliis est difficilis: quod experientia docet, idque etiam in vulgaribus inguis, in quibus multi multos annos versantur perpetuo colloquendo, legendo, scribendo, et subinde peritos percunctando.

5 Vetustus sermo recentioribus obscurus est. Romani linteos libros et annales Pontificum vix intelligebant, teste Horatio, cum adhuc eadem lingua esset. Sic Germani nunc non intelligunt ea quae tempore Caroli Magni scripta sunt, cum quidem eadem sint vocabula, ut videre est in Otfridi Evangeliorum versione. Tota omnino illa vetustissima ratio dicendi, atque adeo etiam vivendi, est recentioribus et obscura et difficilis.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.