Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 834 --

71 in diversis locis scripturae sparsas, annotaverit in suum usum, prout ipse novit suos morbos aut necessitates requirere, ut huius vel illius generis salutares noticias, ac veluti praesentanea quaedam remedia in promptu paratoque habeat, quoties illis ad praesentem usum indiget.

Multi vero tentarunt summas quasdam Scripturae, aut etiam materiarum vel sententiarum, methodicas collectiones facere: quorum alii in alia parte aut peccarunt, aut etiam laudabiliter ac utiliter laborarunt: nullum tamen Corpus sacrae harmoniae perinde (mea quidem sententia) totam Scripturae doctrinam in ordinem redegit, adhaec pleraque loca eius annotavit, et denique nullum minus humanis opinionibus dilutum est, quam id, quod SYNTAGMA NOVI TESTAMENTI. et porro etiam VETERIS appellatur: quae tria opera utinam in unum corpus redacta essent, ne res materiasve similes ex diversis libris colligi, comportarique necesse esset.

Ac demiror profecto, eorum librorum non esse maiorem usum in Ecclesia, et non proponi in Scholis: sed alios Philosophicis somniis Theologiae admixtis contaminatos. De cuius operis laude ac usu, in Praefatione dictum est aliquantulum: non tamen quantum satis esset ad permovendos homines, ad agnoscendum tam promptum thesaurum caelestis sapientiae.

Ea igitur Bibliorum harmonia rectissime poterit studiosus sincerae Theologiae uti, eoque omnia quae in Sacris literis occurrunt referre, aut etiam adscribere, quae sibi magis utilia aut necessaria deprehendent. Nec tamen peccabit, si quis sibi etiam breviorem aliquam consignationem locorum secundum praecipuas materias aut articulos confecerit, prout vel industria, vel etiam utilitas eius tulerit. Si enim sic sibi totam Scripturam in certa loca ac quaestiones distribuerit, tum paratiorem habebit eius copiam in omnem necessitatem, tum et melius eam memoria complecti poterit.

SENTENTIAE AC REGULAE PATRUM DE RATIONE DISCENDI SACRAS LITERAS, TRACTATUS II.
PRAEFATIO.

Praeposito compendio de Ratione cognoscendi Sacras literas, quod veluti argumentum aut praxim huius secundae partis esse diximus: recte nunc dicta ac regulae patrum consequentur. Cum enim nunc prolixius incipiamus eandem artem intelligendi sacrum volumen explicare: merito patrum dicta regulasque praeponimus, tum maiore authoritatis gratia: tum ne quis fingat (ut calumniatores proculdubio nunquam deerunt) nos potius rationem pervertendi Sacrum textum proponere, quam vere sincereque exponendi. Denique etiam, ut impura seductorum or a reprimamus, qui perpetuo Patres iactantes, Sacras literas partem crudelibus edictis grassationibusque, partim etiam teterrimis calumniis ac sophismatibus ex omnium manibus cognitioneque excutere conantur. Longum esset, et non praesentis propositi, si de hoc uno horribili furore tyrannidis Antichristi pro dignitate conqueri vellemus. Ut igitur omnes veritatis cupidi, germanique discipuli Christi tum erudiantur ad cognitionem sacri voluminis, tum etiam agnoscant, nec nos quicquam malae fraudis in monstranda ratione intelligendi Sacros libros struere: nec istos ullo modo ferendos esse, qui vere clavem scientiae ac regni caelorum rapuerunt, ac nec ipsi intrare volunt, nec alios permittere: collegi prolixum acervum dictorum ac regularum S. patrum, quibus tum praedicant sacra Biblia, ut unicam supremamque cognoscendae veritatis, et diiudicandi omnes controversias normam ac indicem: tum etiam, quonam modo ea sint legenda ac intelligenda, solerter praescribunt. Etsi autem non sit in eorum distributione aliquis exactior ordo adhibitus: tamen id ad pernoscendam eorum sententiam instructionemque nihil obfuerit. Saepe etiam unum dictum plura continet, ut in certos locos ac sensus distribui ea nequiverint. Nec illud quidem merito quenquam offendere debebit, si aliquando eadem repetita esse videbuntur, cum non sine causa celebretur vetus proverbium, δὶς καὶ τρὶς τὰ καλά .

BASILII MAGNI ADHORTATIO AD STUDIUM SACRI SERMONIS, et LECTIONEM SACRARUM LITERARUM.

Collaudo tuum discendi studium, et morum industriam: et sane valde gavisus sum instantia tua, ac mentis sobrietate eo quod nullam vocem citra investigationem relinquere oportere putas, ex his quae de Deo per omnem Scripturae usum proferuntur, o charum caput, et prae omnibus mihi venerandum, Amphilochi. Nam cum recte audieris admonitionem Domini, quod omnis qui petit, accipit: et qui quaerit, invenit: per petendi sedulitatem etiam desidiosissimum mihi excitare posse vide eis ad impertiendum. Verum illud in te etiam amplius admiror, quod non tentandi gratia, velut plerique tunc solent, quaestiones proponis: sed ut quae sit ipsa veritas, comperias. Etenim exploratorum et percunctantium nos, nunc magna copia est. At animam discendi cupidam, et ad ignorantiae medelam veritatem inquirentem, difficillimum est nancisci. Nam velut venatorum laqueus, et hostium insidiae: ita complurium interrogationes occultam et arte compositam orationem habent: qui proponunt quaestiones, non ut aliquid utilitatis ex ipsis capiant, sed ut si non convenientes suae cupiditati responsiones inveniant, hanc iustam belli causam habere videantur. Si vero stulto de sapientia percontanti, pro sapientia

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.