Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 833 --

70 expressam. Quidam interpretationem vocum exequuntur in initio, quidam in progressu: sed non admodum refert quo id fiat loco, dum tamen dextre et opportune. Nostri autem consilii rationem supra reddidimus. In his vero omnibus diligens interpres, quo plus fidei sibi conciliet, non gravatur etiam ex sanctorum Patrum commentariis, quae ad eiusdem loci intelligentiam conducunt, in medio statuere, atque quae probatae sunt monetae commendare.

8 Observat octavo loco interpres Scholasticus, quid nostrae tempestati utile ex lectione sacra possit elici. Itaque ex consilio et traditione Apostoli demonstrat, si quid ad doctrinam, si quid ad redargutionem, si quid ad institutionem, si quid ad correctionem, denique si quid ad consultationem faciat. Doctrina comprehendit expositionem et confirmationem sanorum dogmatum nostrae religionis: qualia in gravioribus disputationibus, saepe multa occurrunt excutienda. Redargutio, convincit et refutat falsa dogmata, et errores haereticorum philosophorum, aliorumque qui contra veritatem sentiendo lapsi sunt. Institutio, habet sub se praecepta de moribus deque officiis pietatis, in quotidiano vitae usu necessariis. Correctio, ostendit quomodo corrigi atque instaurari queant, quae neglecta collapsave fuerint maxime in moribus et vitae actionibus Reprehendit etiam vitia, quae sive in Ecclesia, sive in republica, sive in Oeconomia perniciose recepta fuerint. Consolatio, congerit praesidium ad muniendos eos, qui in conflictibus spiritualibus deserti, ad erigendos qui iam lapsi, aut rebus adversis pressi comperiuntur. De quibus omnibus semel diximus.

9 Post haec omnia pertractata, prodest interdum explicare graviorem aliquam quaestionem fortuito, ut fieri solet, oblatam: vel locum communem tempori atque negociis convenientem. Enimvero aliae aliis temporibus in Ecclesia quaestiones agitantur. Itaque has decet non in transcursu et raptim, sed magna cum diligentia, omnibusque rite aestimatis, evolvere atque explanare. Quo pacto in Epistola ad Romanos capite 14. tractat Apostolus locum de usu rerum indifferentium: ubi de delectu ciborum, observatione dierum, gravis inprimis extat disputatio. Et in priore ad Corinth. multi loci pro statu Ecclesiae Corinthiorum oblati, dilucide excutiuntur. Item 2. ad Thessal. 3. de labore manuario, Ad Hebraeos 13. de vitandis variis et peregrinis doctrinis. Verum quomodo huius generis loci communes tractari debeant, paulo post indicabimus.

His igitur partibus Scholasticus interpres suum absolvit officium, atque auditoribus veritatis cognoscendae avidis abunde satisfecit. Quo autem brevius, argutius et apertius haec exequitur omnia, eo plus apud auditores gratiae promeretur: quorum animos doceri et erudiri quidem par est, affectus vero moveri aut deliniri non perinde necessarium. Praecipua doctoris virtus in perspicuitate et facilitate eminet. Ex prolixitate autem obrepit taedium. Utilitas interea etiam breviori commentandi ratione paratur. Sunt autem scholastico interpretandi genere conscriptae quaedam Prophetarum conciones, aliquot Paulinae Epistolae: in primis nobilis illa ad Rom. prior ad Corinth. item ad Galatas, tum illa ad Hebraeos. Hinc comment. Hieronymi in Prophetas, et August. in quosdam Psalm. succinctius enarratos. Addere licet Ambrosii comment. in D. Pauli Epistolas.

Haec de ratione cognoscendi Sacras literas, nunc compendio annotare volui, quae spero studiosum veritatis magno cum fructu in perdiscendis illis sequuturum esse.

ΒΆ In omni vero hoc conatu pii Aristotelicum illud potissimum in oculis animoque semper habeant, finem huius doctrinae non cognitionem, sed praxin vitamque esse: quod cum ille de Ethica doctrina, quae est qualiscunque secundae Tabulae tractatio, dixerit: nos profecto id multo rectius de sanctissima Theologiae sapientia dicere possumus, ac debemus.

Praxis vero Theologiae est, ut et animum aut cor, et corpus secundum eam regamus: ut inquam, tum internas noticias, animique omnes motus, tum et actiones ac opera interna simul et externa ad eam attemperemus. Propter nos enim ea, teste Apostolo, scripta est.

Dixerunt vero veteres eruditi, aegrotantis animi medicinam esse sermonem: et alii, Philosophiam esse medicinam animi. Quod multo iustius de caelesti hac doctrina dici potest ac debet. Haec enim sola morbos animi, eorumque causas, atque adeo etiam illum primarium omnium maiorum fontem pernovit et indicat. Haec etiam sola vera et salutaria remedia perspecta penitus habet, solaque ea recte adhiberi potest. Nos enim secundum hanc divinam sapientiam tantum aegroti, atque adeo etiam mortui sumus. Quare ea solum ad istam nostram mortem morbosque tollendos et persanandos data est.

Nec tamen illa sola, aut proprie sua quadam vi sanat, ut stulte Philosophi de sua Philosophia senserunt: sed Deus est, qui sanet, aut potius resuscitet nos per eam: illa est tantum potentia quaedam, aut instrumentum Dei, ad sanandum servandumque omnem credentem. Quandoquidem enim ille caelestis rerum omnium opifex ac creator noster non sic nobis opitulari vult, ut rebus inanimatis, plantis, aut brutis animalibus: sed ita nobiscum agit, ut cum creaturis rationalibus, ac ad eius imaginem cognitionemque conditis, ita nempe ut sese nobis patefaciat, nosque alloquatur, ac suam voluntatem nobis et doctrinam notam faciat. Quare si illum summum medicum ac opitulatorem nobis adiungere, propitiumque habere volumus, necesse est nos hunc sacrum librum cognitum habere: alio qui viventis Dei ope, praesertim in summis rebus, ut sunt spirituales, prorsus carebimus. Rectissime enim Patres dixerunt, ignorantiam Scripturae esse ignorantiam Dei.

Sunt vero varii morbi, variaeque difficultates huius vitae, ad quas omnes salutaria remedia existo sacrosancto thesauro verbi Dei quaerere debemus. Longum sane esset hic tum varios morbos ac difficultates hominis recensere, tum etiam remedia eorum conquirere, quae alii prolixius ac ex professo tractarunt, unde utrumque istorum cognosci potest.

Porro quia supra dixi. Sacras literas suo quodam ordine scriptas esse, et non exactissime omnes eiusdem materiae sententias uno in loco collectas conclusasve habere: sed saepe eadem aut similia in diversis locis repeti, et alibi aliam partem sententiarum eiusdem materiae plenius aut clarius expositam esse. Quare utilem operam navarit, si quis sibimet vel in memoria, vel etiam in charta, praecipuarum rerum sententias
Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.