Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1150 --

387 veluti authore et architecto omnis boni, ante omnia opus est, qui primum nos vere cupidos facit veritatis, et hostes errorum, omnisque sophistices, praesertim autem in sacris Literis ac rebus divinis. Unde etiam simul fimus assidui et intenti in sacrarum Literarum studio ac scrutatione, ubi linguae utilitas cumprimis elucescit.

Secundo, largitur fidem aut aliquam summariam agnitionem Christi, nec ipsam quidem sine verbo Dei, quae postea nobis est veluti clavis Scripturae.

Tertio, accendit fulgentius quoddam lumen in cordibus nostris, ut verum cernere, ac a falso distinguere possimus: suggerit etiam ac illustrat nobis dicta utilia ad cuiusque loci aut dubii explicationem, atque ita nos inducit in omnem veritatem, nostras novi hominis imbecillitates ubique veluti manu sua ductando, lapsantesque sublevando.

Quarto, perpetuis spiritualibusque exercitiis illas antea in nobis excitatas et accensas, aut verbo Dei commonstratas noticias, quae antea tantum theoricae erant, nouc prorsus practicas insitas ac vivas vigentesque tanquam igniculos quosdam ardentes in corde reddit.

At Iudaei contra habent suam quandam fidem aut summam noticiae de Deo et Messia erroribus longe plenissimam, ea δόξα βιάζει τὴν ἀλήθειαν . Ad eam omnia trahunt ac torquent violenter, quantumvis, et verba Scripturae et res, ac denique ipsorum propria conscientia propalam repugnent. Possidentur quoque et agitantur a malo genio, qui facit ut videntes non videant, et audientes non audiant, praeterquam quod naturali coecitate alioqui laborant. Carent denique omnibus bonis artibus, praesertim dicendi, et pene ipso communi iudicio ac sensu in talibus rebus.

Quin nec ipsam quidem suam linguam intelligunt. Nam ut maxime de singulis vocibus aliquid vere sentiant, tamen nec phrases, nec figuratas dicendi lo quutiones perspiciunt: quam partem Grammatices prorsus ignorant. Denique ubi semel res ipsas, quae in Bibliis traduntur, suis erroribus corruperunt, necessario etiam linguam aut verborum significationes, quae iam in solo hoc libro habentur, prava interpretatione aut intellectu corrumpere coguntur: ut ita revera Hebraeam linguam nostri temporis Iudaei ignorent.

Hasce ingentes utilitates, et multiplicem necessitatem cognitionis linguarum cum anim adverterent eruditi et graves viri nostro seculo et iam olim, vehementer urserunt et hortati sunt iuventutem, ut graviter in cognitionem linguarum incumberet. Contra autem seductores Pontificii, quibus expedit veritatem religionis obscurari, et vulgus Christianorum, quin et ipsos literatos in extrema inscitia detineri, omni studio prohibent ac impediunt linguarum studia.

Nolo iam recentium Theologorum et aliorum, tametsi summa eruditione ac fide praeditorum testimonia recensere: tantum veterum quorundam compendia percurram. Maximi fecerunt olim Ecclesiae plures versiones Bibliorum, eoque tandem omnia collecta, ac in ordine redacta primum hexapla, deinde et octapla vocarunt: eo nimirum studio ac fine, quod ex pluribus versionibus diligenter inter se collatis, se certum ac genuinum sensum obscurorum locorum habere posse sperarunt. At quanto id clarius ex ipsis fontibus Hebraeis habere potuissent?

Origenes iam ingravescente aetate Hebraeam linguam didicit, sicut et Augustinus Graecam, ut ipsemet in suis confessionibus narrat. Didicerat eandem et ante Origenem Panthenus, Heraclas et Clemens.

Narrat vero gentilis meus Hieronymus, unicum sui temporis in Ecclesia linguarum asylum, de se, quanta diligentia Hebraeo sermoni incubuerit: ac tandem concludens, inquit, Et gratias ago Domino, quod de amaro semine literarum dulces fructus carpo. Haec Hieronymiana praedulcis messis nos quoque ad similem sementem indefesso studio laboreque faciendam lactet alliciatque.

Augustinus porro Epistola octava ad Hieronymum inquit: Ut veterum librorum fides de Hebraeis voluminibus examinanda est: ita novorum Graeci sermonis normam desiderat. Idem celeberrimus scriptor inquit in libro de Vera religione: Locutio divinarum Scripturarum secundum cuiusque linguae proprietatem accipienda est. Habent enim omnes linguae quaedam propria genera locutionum: quae cum in aliam linguam transferuntur, videntur absurda.

Sic et concilium Viennense abhinc ferme 400 annis, referente quinto sexti decretalium titulo de Magistris, praecepit omnibus scholis, collegiis et monasteriis, ut peritos linguarum doctores conducant. Sic enim ait: Ut igitur peritia linguarum huiusmodi possit habiliter per instructionis efficaciam obtineri, hoc sacro approbante Concilio, scholas in subscriptarum linguarum generibus, ubicunque Romanam curiam residere contigerit, nec non in Parisiens. et Oxon. Bon. et Salaman. studiis providemus erigendas: statuentes, ut in quolibet locorum ipsorum, teneantur viri Catholici, sufficientem habentes Hebraicae, Arabicae et Caldaeae linguarum noticiam, duo videlicet uniuscuiusque linguae periti, qui scholas regant inibi, et libros de linguis ipsis in Latinum fideliter transferentes, alios linguas ipsas solicite doceant, earumque peritiam studiosa in illos instructione transfundant, ut instructi et edocti sufficienter in linguis huiusmodi fructum Deo authore producere, et fidem propagare possint, etc. Sic et Carolus Magnus, et filius eius Ludovicus, omni cura linguas doceri in scholis et monasteriis constituerunt. Quod fragmenta veterum codicum Graecorum et Hebraeorum, quae adhuc hodie in vetustioribus bibliothecis Saxoniae, Vuestphaliae et Hassiae, a praedictis Caesaribus constitutis, quorum ipsemet aliqua vidi, aliqua etiam habeo, liquido testantur,

Verum hic forte aliquis ocii cessationisque cupidior obiiciet, sacras Literas a plurimis ac doctissimis ita fideliter in notiores ac vulgariores linguas esse conversas, ut nec sit necesse nos peregriniores illas linguas huius rei gratia discere: nec, si omni studio discamus, sperare queamus, nos illis maiorem aliquam cognitionem consequi, eoque aliquid plus videre posse, quam tanti viri animadverterint.

Respondeo: Est sane quod Deo gratias agamus de pluribus bonis versionibus inter quas omnes facile Germanica excellit, tum fidelitate expressi sensus, tum et perspicuitate ac energia sermonis: verum illi ipsi

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.