Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1151 --

388 eximii viri, inter quos maxime Lutherus, semper hortati sunt ac urserunt iuventutem, uti omnino linguarum studia summo ardore colerent. Quod profecto non fecissent, si suis versionibus omnem necessitatem usumve huius linguae sublatum esse statuissent.

Sunt etiam praeter supra indicatas rationes aliae plurimae et gravissimae, cur, etiam si perfectissimae versiones haberentur (ut tum nihil prorsus est in rebus humanis perfectum) nihilominus linguae discendae essent? Nam primûm fieri potest, ut vel interpres aliquid non sit asse quutus in fontibus, quod tibi Dominus licet longe imperitiori sedulo quaerenti ac oranti sit patefacturus: vel etiam ille quidem intellexerit, non tamen satis proprie reddiderit. Accidere denique potest, ut ille quidem bene et acceperit et reddiderit sensum, nec tamen tu bene eius sermonem percipias, ut consultus Hebraeus aut Graecus textus te iam deviantem denuo in veram viam sententiamve facile retrahat.

Cuius rei exemplum sit vobis, quod Erasmus Actorum decimotertio vertit, Sacrificantibus, et 2 Cor. 7, Satisfactionem: quae mox Papistae trahere sunt conati ad suam Missam et satisfactionem, cum Graecae voces λειτουργούντων et ἀπολογίαν , nihil eiusmodi velint. Sic Sidonius ex Tripartita historia conatur probare suam sanctam Missam, quia ibi in veteri versione legatur, Missas celebrare: quae quidem vox posset imperito lectori scrupum iniicere. At Graecus codex nos facile hoc errore liberat, qui habet, ἐκκλησιάζειν et συνάγειν , quae proprie coetus Ecclesiasticos congregare, et ac eos concionem habere significant.

Tam multae voces, tam variae quoque earundem significationes, eaeque modo huc, modo illuc nonnihil pro sensus necessitate inclinantes, tam varia item connexio ac respectus ad alias voces, omnino infinitatem quandam efficiunt. Huc accedit tanta dubiorum varietas ac multitudo, quae de singulis materiis ac sententiis, atque adeo etiam verbis exoriri potest ac solet, quorum solutio ex textu quaerenda est: ut sit plane impossibile, interpretem omnibus illis dubiis occurrere, totique illi varietati sermonis satisfacere, etiamsi Argus quispiam esset, qui centum oculis cerneret, et insuper centum linguis loqueretur: eoque prorsus sit cupidum veritatis lectorem necesse ad fontes ipsos saepe redire, eosque diligentissim e scrutari.

Una aut altera vocula pauxillum immutata, moxtotam orationis formam sensumque invertit: nedum id accidere possit, ac necessario etiam soleat, ubi totus textus, atque adeo liber in aliam linguam, commutatis omnibus vocibus, et schemate habituve orationis transfertur.

Ne vicinissimas quidem sibi invicem linguas ita prorsus perfecte ac feliciter, praesertim in Paulo, prolixiore oratione converteris, ut nihil plane utilitatis ad sensum rectius percipiendum afferre possit prior sermo inspectus. At haec lingua, tum ob locorum distantiam, tum ob summam temporis vetustatem, tum denique et ob alias plurimas causas supra modum differt a Graeca, Latina, et aliis istis nunc vulgo usitatis. Non loquor iam de singulis vocibus, quas ab hisce diversissimas esse nemo prorsus dubitat: sed de tota ratione loquendi, aut sententias efferendi.

Habet et illas in gentes propriasque difficultates Scriptura S. quae versorem, ut molestae quaedam remorae, plurimum impediunt, ne eam perfectissime vertat: nempe primum summam brevitatem sermonis, deinde admirabilem quoque energiam aut emphasin singularum vocum: quorum utrumque feliciter, perspicue, ac illaeso sensu alia lingua efferre est perdifficile, atque adeo etiam prorsus impossibile, ut Iamblicus de hac ipsa re loquens testatur, cuius dictum antea recitavi. Non solum vero magna est brevitas aut Laconismus huius linguae, sed etiam singulae voces aliquando plenos sensus continent, quin et quasi ad plures quasdam sententias respicere videntur. Quomodo ergo tantam brevitatem simul ac emphasin alieno sermone exprimeres?

Huc accedit, quod non est in vertendo sacro codice tanta libertas, quanta alioqui ab interpretibus adhiberi solet, de qua inquit Horatius: Non verbum verbo curabis reddere fidus Interpres. Cicero non voces reddendas, sed sensus expendendos esse. Hic enim versores multo religiosius, quam in aliis scriptis versari coguntur, ita ut etiam singulas voces exprimant, nec vel praetermittant aliquas tanquam superfluas, vel etiam liberiori copiosiorique sermone sensa suo arbitrio efferant.

Hinc igitur et exaliis crrcumstantiis innumeris aut proprietatibus huius vel sermonis, vel adeo sacrosancti libri accidit cumulaturque interpretibus ista vertendi difficultas et obscuritas, ut plene satisfacere traditis rebus et ipsis scriptis nequeant: sed semper non pauca supersint, quae in ipsis fontibus volentes nolentes relinquere coguntur, quaeque illic sint diligentius cognoscenda ac examinanda.

In profanis authoribus multo maior libertas est styli, multo etiam maior sententiarum reddendarum facilitas: multo denique est sermo nostro, quod ad totum scriptionis habitum attinet, vicinior. Et tamen quae unquam Latina aut etiam vulgarium linguarum versio extitit, ubi non utile fuisset subinde ipsos fontes inspicere, imo ubi etiam non saepe versor a tota sententia aberraverit?

In communi vita ac quotidianis negotiis, dubiis ac litibus saepe ad perspiciendum clarius et certius sensum verba (uti nunc in foro loquuntur) formalia flagitantur: quia perpetuus usus experientiaque nos docet, facillime a vero verborum ac dictorum sensu, facta admodum modica inclinatione alicuius voculae, procul discedi aberrarive posse.

Nulla certe versio tantam apud nos ac alios recte iudicantes authoritatem fidemque obtinere potest, quin in rebus maximi momenti, ubi vel conscientia, vel etiam adversarius summam ac invictam certitudinem flagitat, non sit necesse inspicere ipsum fontem Hebraei sermonis, non tantum ratione unius vocis, sed etiam constructionis, atque adeo totius contextus praecedentis ac consequentis, ubi saepe praecedentia aut sequentia verba in suo nativo sermone evidentissimas ac invictissimas demonstrationes veritatis secum afferunt, quas nequaquam ex versione habere potes, cum et de illa controversa voce et de aliis praecedentibus ac sequentibus dubitare cogaris, an ea argumenta gignere possint, quae tu inde extruere conaris.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.