Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 963 --

200 15 Dicitur insuper poenitentia duci: veluti Gen. 6 legimus: Poenituit Dominum, quod fecisset hominem, et dolore tactus est in corde suo: non quod consilium vel propositum mutet corrigatve, quomodo solent homines: sed quod in operibus suis aliquid aliter facere eum deprehendamus, quam ante fecerat: veluti cum percutit et plectit, quosantea beneficiis cumulaverat. Quam quidem vicissitudinem ac mutationem non affectu aliquo Deus inducit: sed ab aeterno praevidit ac definivit. Ab aeterno autem et immobili voluntate, cum semel de omnibus quae perfici unquam debent, statuerit, intelligi sane non potest, propositi vel consilii mutationem in ipso locum habere.

16 Cumprimis elegans est, de huiusmodi locutionibus affectum significantibus, sententia Augustini lib. 1. contra adversarium legis et prophetarum, cap. 20: Poenitentia Dei non est post errorem: ira Dei non habet perdurati animi ardorem: misericordia Dei non habet compatientis miserum cor, unde in Latina lingua nomen accepit: zelus Dei non habet mentis livorem: sed poenitentia Dei dicitur, rerum in eius potestate constitutarum hominibus inopinata mutatio. Ira Dei, est vindicta peccati: misericordia, est bonitas opitulantis: zelus Dei, est providentia, qua non sinit eos quos subditos habet, impune amare quod prohibet. Quo loco pluribus de eadem re disserit.

17 In summa, ubicunque occurrunt tales locutiones, non difficile est ei qui Scripturarum tropis et phrasibus paululum assueverit, ex orationis serie rectam illarum colligere interpretationem. Anthropomorphitae haeretici, ignoratione huius regulae et commodae interpretationis, dilapsi sunt in foedum errorem, suspicantes omnia revera sic in Deo accipienda, quasi nostro more corpore praeditus, ea ipsa perageret quae locutiones Scripturae crasso more significant. Contra quos apposite dictum est ab Augustino, epistola tertia ad Paulinam: Quae de membris assidue Scriptura commemorat, ne quisquam secundum carnis huius formam et figuram nos esse crederet similes Deo: propterea eadem et alas Deum habere dixit, quas non utique nos habemus. Legitur autem Psal. 17, Sub umbra alarum tuarum absconde me. Ac notatur peralas diligentia Dei in piis ferendis, conservandisque: sumpta similitudine ab avibus, eum in modum suos foventibus pullos. Sic autem absurdum foret, existimare ob eam locutionem Deum habere imaginem et membra avis: ita peraeque absurdum est, propter locutiones ante expositas suspicari, Deum humani corporis figura esse in dutum.

18 In hoc vero tropo Anthropathias seu translationis vocabulorum ab homine aut rebus ad Deum, observandum est, quod omnes voces, praesertim autem verba fiant multo significantiora, quam antea fuerunt, cum res humanas denotarunt. Quare etiam si antea sermonem aut noticiam significarunt, iam ad Deum translata rem ipsam vivasque ac praepotentes actiones indicant. Exemplo sit benedicere et maledicere Dei, quod non est amplius verbale, ut apud homines, sed reale: significat enim idem quod potenter benefacere aut malefacere alicui. Sic cum Dominus dicitur nosse viam iustorum, aut respicere aliquos, aut eius oculi esse supra aliquem: significat vivam ac praepotentem beationem, quemadmodum et contrariae locutiones: ut, cum vultus Domini dicitur esse super aliquos, aut increpare mare vel satanam. Causa est, quia sicut in humanis omnia regum ac potentum habentur illustriora et efficaciora: ita in infinitum magis ea quae Dei sunt. Ipse dixit, et facta sunt. Ipse vocat ea quae non sunt, et mox existunt. Graeci vocant γλυκὺ , dulces metaphoras, cum inanimatis tribuitur sensus: ut, Arctos metuentes equore tingi. et, Amat ianua limen: Respondent omnia sylvae. Tales sunt innumerae in sacris: ut Rom. 8, Rerum natura solicite expectat revelationem filiorum Dei. Natura invita est subiecta vanitati, illa congemit et comparturit piis. Haec de Metaphora: iam ad Allegoriam transeamus.

ALLEGORIA.

Allegoriam supra diximus esse continuatam Metaphoram. Verum in Theologia etiam aliquando ad Allegoriam traducuntur, quae primum recte ac utiliter ad literam, et ut verba sonant, accipiuntur et exponuntur. Quare etiam aliter solet definiri, nempe cum res, facta, aut sententiae praeter nativum intellectum, porro ad aliquam piam doctrinam fidei aut morum traducuntur. Sed et illa priore forma Allegoriarum seu longo ductu Metaphorarum plurimum utuntur. Matth. 3, Iam vero et securis ad radicem arboris posita: omnis igitur arbor non faciens fructus excindetur, et in ignem proiicietur. Et mox: Cuius ventilabrum est in manu eius, et permundabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleam autem exuret igni inextinguibili. Talibus Similibus et Allegoriis saepe sine omni applicatione aut declaratione utuntur.

Porro quadruplices faciunt Allegorias, historiae, facti, sermonis, et sacramenti: nempe cum vel historiae, vel sermones, vel facta aliter exponuntur, quam nativus sermonis sensus est, ut aliqua moralis doctrina inde extruatur.

Quia vero magna est vicinitas, praesertim in sacris Literis, Allegoriae et Typi: ideo in tractatu De ratione legendi sacras Literas, ordine discussum est de alterius cuiusdam docti sententia: primum, quid ista duo sint, et quomodo a sese invicem differant: deinde, ubi et quando loca Scripturae allegorice exponere conveniat: tertio, quaenam sit ratio apte tales interpretationes colligendi: ac postremo, quis usus sit talium Scripturae tractationum, seu quatenus valeant, an admittendae sint. Vide ibi prolixam explicationem. Illud igitur tantum nunc adscribam, quod Phalereus monet, Allegorias sua obscuritate mysteriis convenire, quia incutiant metum et quasi religiositatem quandam: quo consilio etiam obscura adyta ceremoniis fabricari. Habent Allegoriae et eam proprietatem, quod tum excitant studium inquirendi verum sensum, tum delectant, postquam intelliguntur ob repertam quasi absconditam gemmam: tum denique hisce rationibus sensum altius memoriae infigunt.

DE SIMILITUDINIBUS.

1 Similitudines et Parabolae iuxta communem Regulam non tam probant quam illustrant rem. Sed tamen si quis vere Similitudinum aut Parabolarum sacrarum scopum deprehendere ac monstrare

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.