Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 962 --

199 18 Ad Metaphoras rectissime referre possis omnes eas voces, quae ab hominibus, aut alioqui a rebus humanis ad Deum translatae sunt. Ab hominibus translatas dico eas, quas Anthropopathias vocant. A rebus porro humanis, ut a brutis. Psal. 16, Sub umbra alarum tuarum proteget te. Ioel. 3. et Amos 1. Dominus de Sion rugiet. Ab inanimatis: Ecce ego stridam super vos, sicut stridet plaustrum onustum. Sic vocatur Deus petra, et arx nostra.

19 Porro ab homine eiusque membris, partibus, affectibus et actionibus innumerae plane Metaphorae ad Deum transsumuntur: qui tropus solet a Theologis Anthropopathia vocari. Posset autem videri esse proprium sacrarum Literarum, tametsi et gentiles scriptores non solum membra humana, sed et actiones atque adeo scelera Deo tribuerint: ut recte Cicero dixerit. Homerum res humanas ad Deos tanstulisse: rectius vero eum facturum fuisse, si divina ad homines transtulisset. De hoc igitur tropo multi multa annotant. Nos hic pauca quaedam, idque de aliorum atque adeo de communi sententia adscribemus.

1 ΒΆ Observetur igitur, quod sacra Scriptura Deo, quamvis longe supra hominis naturam posito, et nihil humani in se habenti, humana membra, ut oculos, aures, brachia, manus, pedes: deinde et actiones corporeas, quales sunt, stare, sedere, descendere, ascendere, ambulare: deindeque et affectus humanos, nempe iram, furorem, potentiam, admirationem, ignorantiam, oblivionem, et quae eius sunt generis, attribuere solet.

2 Sunt vero haec omnia Scripturis usitata, non quod sic se res habeat, uti verba sonant (est quippe Deus incorporeus, inconspicuus, et membrorum expers: ex quo etiam sequitur, nec stare, nec sedere, nec ambulare, nostro more eum posse: omnium vero minime obnoxius est ullis affectibus) sed quod per tales locutiones ex nostris rebus sum ptas, multo clarissime, quae sit Dei bona malave seu irata erga nos voluntas, et quomodo eiusdem voluntatis effecta ad nos permanent, demonstretur. Incomprehensibilia namque sunt Dei opera et actiones: neque nos assequi aliquid de iis possemus, nisi sacra Scriptura iis uteretur loquendi de Deo formulis, quae rebus humanis propinquae sunt. Itaque Spiritui sancto Scripturarum authori placet propter captus nostri imbecillitatem nostro more balbutire, et blandius, humiliusque, quam maiestati tantae convenit, nobiscum per signa et verba agere.

3 Ut autem quivis rectius iudicare, necnon apposite interpretari locutiones istiusmodi valeat: nos exempla nonnulla subiiciemus, quibus adiunctae erunt interpretationes: ac primo loco de corporis humani membris.

4 Generatim membra humana tales demonstrant a Deo profectas actiones (quoad, inquam, maiestati eius intelliguntur convenire) quales iisdem membris solent a nobis perfici.

5 Oculi tribuuntur Deo, quod omnia videat ac circumlustret, quam obrem pulchre delineant nobis divinam providentiam: ut ubicunque oculorum Dei fit mentio, ibi animus noster in Dei providentiam, qua omnia prospicit, ordinat, moderatur, servat, intentus est. Ad Hebraeos 4, Omnia nuda et resupinata sunt oculis eius. Psalmo trigesimo quarto, Oculi Domini ad iustos.

6 Aures tribuuntur Deo, quoniam omnia audit, nihilque ipsum latet, significantque modo clementiam, qua exaudit invocantes: modo aequitatem, qua peccatores non audit. Psal. 55, Auribus percipe Deus orationem meam, id est, clementer annue votis.

7 Os tribuitur, quod ipsius sit praescribere, iubere, vetare, atque voluntatem Dei, autoritatem, verbum, vimque movendi animos adumbrat. Isa. 30, Os meum non interrogaverunt. Item 40, Videbit omnis caro, quod os Domini locutum est.

8 Brachia, manus, digiti, quod omnia possit, moveat, dirigat, perficiat: et summam potentiam fortitudinemque demonstrant. Psal. 89, In brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos. Psal. 18, Dextra tua sustentabit me. Psal. 8, Videbo caelos tuos, opus digitorum tuorum. Lucae 11, Si ego in digito Dei eiicio daemonia, etc. Eodem pacto de caeteris membrorum appellationibus iudicabis.

9 Iam actiones corporeae, ascendere, descendere, sedere, ambulare, stare, loqui, ad eundem exponi modum debent. Descendere Deus dicitur, quando se nobis accommodat, atque insigne aliquod opus ad nostram utilitatem edit. Psal. 18, Inclinavit caelos, atque descendit. Ascendere, quando sese a nobis abducit, veluti res nostras minime curans: vel potius, quando gloriam suam et potentiam vult mirabiliter ostentare: ut Psal. 47, Ascendit Deus cum iubilo, Dominus cum voce tubae.

10 Sedere dicitur, quando depingenda est regia eius dignitas, vel amplissimum iudicandi munus, Psal. 47, Regnat Deus super gentes, Deus sedit super solium sanctitatis suae. Psal. 110. Dixit Dominus Domino meo, sede ad dextram meam: id est, par sit nobis potentia ac dignitas.

11 Abscondit Deus se seu faciem suam, quando aliquibus propter peccata negat misericordiam, vel adimit sui cognitionem, ac studium pietatis, nec non mala immittit. Isa. 64, Abscondisti faciem tuam a nobis, et tabescere nos fecisti in manu iniquitatis nostrae.

12 Loqui dicitur Deus, teste Augustino de Civitate Dei lib. 11. cap. 2. cum occulte mentibus nostris voluntatem suam insinuat. Sic locutus est ad Sanctos, et in cordibus sanctorum prophetarum, qui dixerunt: Haec dicit Dominus. Quamvis aliquando loquitur per creaturas, veluti quando locutus est Mosi de flamma ignis in arbore. Aliquando in somnis et per somnia quaedam indicat: item per angelos, ministros suos: per verbum, quod in libris Prophetarum propositum cernimus per quotidiana opera atque signa.

13 Cognoscere dicitur aliquid Deus, quando ipse efficit, teste Augustino de Genesi ad literam lib. 5. cap. 19. ut aliquid sive ab hominibus, sive ab angelis cognoscatur.

14 De affectibus porro qui tribuuntur Deo, eadem sequenda est ratio. Dicitur Deus irasci, quando exerit iustitiae suae argumenta adversus impios, puniendo eos ut meriti sunt. Eadem de causa, praecipueque cum graves subitasque immittit poenas, furor ei tribuitur: ubi autem contrarium fit, atque benignum se Deus praebet, dicitur moveri misericordia.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.