Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 957 --

194 est, ne quaquam fieri deberent) fecisti meum. 1. Reg. 3, Pete a me quod dabo, id est, debeo dare. Psal, 32. Docebo te viam, quam ibis, id est, ire debes.

Exempla, in quibus per volo et verbi infinitivum reddi sensum oportet. Gen. 24, Nunquid ibis cum hoc homine? Ibo, pro vis ire, volo. Exod. 16, Cras est quies sabbati. Quod pinsetis, quod coquetis, coquite: id est, quod vultis coquere aut pinsere. Oseae 7, Peregrini exederunt substantiam eius, et non novit: id est, voluit nosse. Psal. 62, Interficietis nos omnes, id est, interficere conabimini. 1. Sam. 21, Si eum accipies tibi (id est, si vis eum tibi accipere) accipe. Esa. 3, Non ero curator. 1. Cor. 6, Quare non potius ἀδικεῖσθαι, ἀποστερεῖσθαι ; iniuria afficimini et spoliamini: id est, quare non potius pati vultis iniurias et rapinas vestrarum rerum? Ibidem: Sed ego sub nullius potestatem redigar, id est, redigi volo. 1. Cor. 6, Tollens ergo membra Christi, scorti membra faciam? de voluntate. non de eventu loquitur, id est, facere velim? Absit a me tam prava voluntas. Matth. 10, Qui invenerit animam suam, perdet eam: id est, qui volet eam invenire vel servare, ut eiusdem Evangelistae cap. 16 habetur. Sic ibidem legitur, Qui perdiderit animam suam: id est, volet, vel paratus erit perdere pro gloria Dei. Luc. 8. Matth. 13, Videntes non vident, et audientes non audiunt, id est, nolunt audire. Iohan. 10, Oves meae alienum non sequentur: id est, non volent et solent sequi. Act. 7, Coegit eos in concordiam, id est, voluit, conatus est eos cogere. Rom. 15, Christus sibi ipse non placuit: id est, non hoc praecipue egit, non in hoc incubuit, ut sibi tantum morem gereret: sed ut patri satisfaceret, seipsum neglexit. Ibidem: Et non sibiipsis placere. Item: Unusquisque proximo placeat, id est, studeat placere et prodesse. Item Gal. 5, Qui in lege iustificamini, gratia excidistis: id est, qui per legem vultis iustificari. Et Gal. 1, Si hominibus placerem, servus Christi non essem: id est, si studerem inprimis hominibus placere, non possum simul et Christo servire. Nam nemo potest duobus dominis servire. 1. Cor. 10, Sicut ego per omnia omnibus placeo, id est, placere studeo.

Citavimus in hac parte Regulae duo Pauli dicta, quae, quod ad verba attinet, pugnare interse videntur: quorum alterum est 1. Cor. 10, Quemadmodum ego per omnia omnibus placeo: alterum vero Gal. 1, Si hominibus placerem, servus Christi non essem. Est autem sensus posterioris dicti: Si placerem, id est, si inprimis et praecipue hominibus placere studerem, non habita ratione doctrinae Christi. Prioris vero dicti: Per omnia omnibus placeo, hic sensus est, placere studeo omnibus, ita tamen, ut praecipue Deo placere coner: quin et ob hoc ipsum favorem hominum ambio, ut divinae voluntati, quam plurimos ad veram doctrinam alliciendo, satisfaciam. Non pugnant igitur haec duo dicta. Quod autem hic sit horum locorum sensus, facilime ex ipso contextu, unde sumpti sunt, probari potest. Prius dictum loquitur de studio quaerendi favorem humanum in timore Dei, et ad gloriam Dei directo: posterius vero loquitur de captando favore hominum, neglecto penitus Deo.

Exempla, ubi per infinitivum et permittere sensus verbi reddendus est. Psal. 119, Ne facies me aberrare a mandatis tuis. Esa. 63, Quare facies errare nos Domine a viis tuis, indurabis cor nostrum, ne timeamus te? id est, quare permisisti. Sic, Ne nos inducas in tentationem: id est, ne permittas nos induci in tentationem. Sic opinor et loca de Pharaone intelligenda esse, Induravit, etc. Item locum Pauli Rom. 9, Quem vult indurat, et similes. Quod ex eodem nono ad Romanos capite probari potest. Exponit enim tales locutiones per illud sequens: Quod si Deus volens ostendere iram, toleravit in magna patientia vasa irae: quod idem est, ac si diceret, permisit eos aliquandiu insanire, seu tulit eos, idque magna patientia, non ipse eos ultro ad insaniam impulit. Ezech. 14, Ego Dominus pitithi errare feci prophetam illum. Sic et verbum Dare, aliquando permissionem significat: ut Rom. 1, Dare in reprobum sensum. Gen. 20, Propterea non dedi te attingere eum. 1. Sam. 18, Non dedit eum reverti in domum patris sui: id est, non permisit. 3. Reg. 2, Non deduces canitiem eius in pace, in sepulchrum: id est, non permittes eum pacifice mori. ¶ Vicinum huic est, quod verba eius fere non tantum usitatam significationem, sed etiam quandam eius quasi qualitatem aut conditionem simul indicant: ut 1. Pet. 4, Reddent rationem iusto iudici: id est, volentes nolentes cogentur difficilem et tristem sibi rationem iniuste factorum reddere. Oseae 14, Iusti ambulabunt per eas, pro, commode, expedite, ac citra offensam.

Crebro verba et participia activa ac passiva omni tempore soluta habitum magis quam actionem aut passionem certo tempori alligatum significant. Atque haec Regula cum praecedenti aliquatenus convenit: ut Psal. 51, Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: id est, tuo iudicio semper fui, sum et ero peccator et maleficus, Psal. 112, Dispersit et dedit pauperibus: id est, pius homo semper est talis, qui egentes omnibus modis iuvat et sustentat. Psal. 2, Quare fremuerunt gentes, id est, fremuerunt, fremunt, et frement, audientes mendacia.

Ea quoque Synecdoches species, qua continens pro contento ponitur, usitata est in sacris Literis. Sic Terra saepe pro hominibus in terra habitantibus: sic Iudaea, Ierosolyma, Samaria, Philistaea, Aegyptus, et similes voces saepe pro incolis ponuntur. Sic Achaia et Macedonia apud Paulum pro Achaeis. Rom. 15. Consentit Macedonia et Achaia collationem quandam facere in sanctos Ierosolymitanos. Sic Calix in sacra coena pro vino ponitur. Deus dicitur iudicaturus mundum, Rom. 3, et saepe alias, id est, homines mundi. Sic Infernus saepe pro inferis aut diabolis, caelum pro caelitibus ponitur, nidus pro pullis. Deut. 32, Aquila excitat nidum suum, id est, provocat pullos suos ad volandum. 1. Reg. 17, Hidria farinae et lenticula olei non deficiet. Sic domus saepissime pro familia ponitur in veteri et novo Testamento. Sic Lu cae 8 dicitur de tempestate et periculo navigantium, Implebantur et periclitabantur. Apostolis tribuitur, implebantur, quod erat proprium navis. Hoc tropo Cor pro anima rationali infinities in sacris Literis ponitur: dum vel accusatur, vellaudatur alicuius cor, vel etiam exigitur rectum cor, vel ut aliquid ex corde fiat. Nam Scriptura animam rationalem in corde collocat.

Aliquando contra contentum pro continente ponitur, ut Marci 5 est, quod venerit nuncius ab Archisynagogo, et dixerit, Filia tua est mortua: id est, venit ex domo ipsius ad eum apud Christum existentem.



Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.