Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 956 --

193 Dominus, aut potius seipsos in confusione faciei suae. Dominus scrutatur corda, Rom. 8. id est, perspicit. Sic Terent. Quam vellem Menedemum invitatum, pro, ad conivium plane attractum: nam invitatus quidem fuerat, sed recusaveratuenire. Ponitur ergo verbum causae pro eventu.

Cum hac regula et exemplis posses etiam Latinas quasdam proprietates conferre, de quibus Linacer disserit exponens modum permissivum et etiam potentialem, quem saepe ostendit explicari per volo, audeo, debeo, ac possum, et similia, ac infinitivum sui verbi. De quibus vide ibi.

Vicina admodum huic est et illa Regula, quod non raro verba completae actionis ponuntur pro solo eius initio aut inchoatione, quam plenius in capite de Synecdoche exposui. Sunt quoque varii gradus aut respectus praedictorum concurrentium, ita quod in unico gradu aut respectu verum est, in alio falsum. Gal. 1, Si hominibus placerem, servus Christi non essem: id est, Si primum praecipue primo loco aut in summo gradu hominibus placere conarer. 1. Corinth. 10, Ego omnia omnibus placeo, id est, conor placere, sed tamen post Deum et secundum eius voluntatem, seu in secundo gradu. Rom. 4, Unusquisque proximo placeat in bonum ad aedificationem. Christus ipse sibi non placuit, id est, non praecipue sibi placere aut servire conatus est, sed Deo ante omnia, postea ac veluti secundo loco Ecclesiae et sibi, parando illi salutem, sibi nomen supra omne nomen. Gal. 1, Num homines πείθω , suadeo. Hoc verbum ibi significat blandiciis capto, sermone meo mihi devincire conor. Nam suasores tum docent, tum blandimentis quibusdam placere hominibus, et sibi eorum favorem conciliare conantur. Paulus ergo praedicando non hominem, sed Dei potissimum favorem et applausum captavit et spectavit. Probatur hic intellectus ex antithesi mox addita, An quaero hominibus placere? ubi patefacit illud absconditum, quaero aut conor. Denique progrediuntur aliquando vocabula rerum eousque, ut solam noticiam agnitionemve earum significent. De quo tropo proprium Caput in hac parte postea sequetur.

Repetamus sane eandem regulam etiam paulo aliter, si forte vel sic rudiores facilius eam intelligere queant, nihil verentes tautologiae reprehensionem.

DE VERBIS, QUAE PER SUUM INFINITIVUM et SOLEO, POSSUM, VOLO, CONOR, AUT PERMITTO, EXPONENDA SUNT.

Cum in omni actione sint causae et effectus, principium et finis, accidit saepe, ut verba actiones significantia retro ad causas retrahantur, ponanturque pro causis, principiis, et inchoatione actionis. Quare cum actionum causa sint, facultas, voluntas, ius, permissio, saepe fit, ut verba Hebraea, praesertim futuri temporis, sint exponenda per volo, possum, permitto, soleo, debeo, ac proprium infinitivum, ut propemodum cum potentiali modo convenire videantur.

Exempla, ubi per soleo et infinitivum fit interpretatio. Gen. 29, Non fiet sic in locis nostris, ut iunior prius elocetur, quam senior: id est, non solet fieri, Genes. 6, Accipe tibi de omni cibo, qui comedetur, id est, come di solet. Levit. 5, Saepius de omnibus, quae facit homo, id est, solet facere. Deut. 1, Et persecuti nos sunt, sicut facient apes, id est, facere solent, Deut. 28, Sicut volabit aquila. Iud. 17, Quisque quod bonum est in oculis eius faciet, id est, facere solebat. 1. Sam. 2, Sic facient omni Israeli, id est, sic facere solebant. 1. Samuel. 20, Ecce non faciet pater meus rem parvam, vel magnam, ut non indicet mihi: id est, ecce non solet facere.

Licet autem valde istis similia exempla etiam tali quadam Regula complecti. Futurum tempus in verbis actionem significantibus, admodum crebro habitualiter accipitur, et exponendum per soleo et infinitivum eiusdem verbi. Isaiae 1, Iustitia morabitur in ea, pro, solebat morari. Ibidem, Pupillos non iudicabunt, et causa non intrabit ad eos: pro, non solent iudicare, non solent intrare. Sic etiam Virgilius inquit:
Et quantum longis carpent armenta diebus,
Exigua tantum gelidus ros nocte reponet. Id est, quantum solent carpere aut depascere, tantum solet vicissim noctu crescere.

Exempla, ubi sensus perpossum et per infinitivum reddendus est. Ego interficiam et vivificabo, Deut. 28. id est. Ego solus possum de iure simul et facto interficere simul aut punire, et etiam vitae restituere. Psal. 22, Numerabo omnia ossa mea: id est, possum dinumerare, ita in cruce extensus sum. Gen. 13, Terra non tulit eos, id est, ferre non potuit. Item Gen. 16, Et non numerabitur prae multitudine, id est non numerari poterit. Num. 35, In quo morietur, id est, mori poterit seu interfici. Psal. 115, Non loquentur, non videbunt, non audient, non olfacient, non palpabunt, non mussabunt. Deut. 4, Qui non videbunt, et non audient, et non comedent, et non olfacient. Deut. 28, Cuius linguam non audies, id est, non poteris audire, intelligere. Ierem. 13, Non proderit: quod bis ibidem repetitur, et significat, non poterit prodesse. 1. Reg. 13, Populus est multus, non numerabitur prae multitudine: id est, non numerari poterit. Prover. 20, Quis dicet, mundus sum? pro, quis vere hoc dicere poterit? Quis abscondet ignem in sinu, Proverb. Sic 25, Quomodo iustus erit homo cum Deo? Psal. 104, Respicit terram et tremit, tanget montes et fumigant, Psal. 144, est in imperativo, Tange montes, et fumigabunt: id est, qui ita tangere montes queat, ut protinus accendantur et fumigent. Aliqui dicunt poni in talibus locutionibus Dei actionem, pro eius potentia. Rom. 9, Potestati eius quis restitit: id est, quis tesistere queat? Sic et in iure Candicitur, quod verba saepe intelligi debent secundum potentiam, non secundum actum, De hoc Hebraismo dicitur aliquid etiam in verbo Possum.

Exempla, ubi sensus per debeo et verbi infinitivum reddendus est. Levit. 4, saepius repetitur Thease, non debet fieri. Si feceris aliquid ex omnibus, quae non fient, id est, fieri non debent, non iuste fiunt. Num. 35, Nam in civitate refugii sui sedebit, id est, debet sedere, habitare. 2. Reg. 3, Et accepit filium eius, qui pro eo regnabit, et sacrificavit eum: id est, qui pro eo regnare debebat. 1. Sam. 20, Et ego sedendo sedebo cum patre tuo: id est, omnino sedere debebo cum patre tuo. Gen. 20, Et facta quae non fient, (id
Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.