Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 925 --

162 attendamus. Quod quidem rectissime dicitur, si quis alia ratione eius mentem percipere potest: nam alio qui unde ea rectius, quam ex eius propriis verbis, quibus eam ipsem et exprimere voluit, accipietur?

Discernendae vero sunt accurate significationes vocum, ita ut discernamus proprias a figuratis. Praeterea ut etiam proprias dividamus: nam etiam propria significatio aliquando subdividi potest.

Multo magis figuratae significationes accuratissime sub dividendae sunt, ita quidem, ut etiam sciamus, per quem tropum a genuina ac maxime propria ad hanc aut aliam tropicam unaquaeque vox in proposito textu migraverit. Quinetiam gradus illarum tropicarum notionum, aut a significatione declinantium expendendi sunt: ut solerter animadvertamus, quanam occasione, et quousque tandem illa a sua, quasi nativa sede recedens, progressa sit.

Non mox vocabulum, pluribus rebus aliquo modo differentibus attributum, diversa significat. Potest enim fieri, ut illa diversa communem quandam rationem habeant: ut fit in vocibus generum ac specierum. Sic una notione Tristicia significat tristiciam secundum Deum, et tristiciam seculi. Sic multiplex dilectio, timor, zelus, et similia in genere una notione communi vocabulo notantur.

CUR ET QUAM MULTIPLICITER VOCABULORUM SIGNIFICATA VARIENTUR.

Utile forte fuerit hic initio summarie, ac veluti uno fasciculo colligere et colligare tum causas variationis significationum, tum et ipsas diversas significandi rationes modosve recensere: quarum postea singulas propriis capitibus plenius explicabimus: ut hic res tota compendio veluti in summa quadam habeatur.

Vocabulorum igitur significata mutantur, aut ad alias atque alias res extenduntur, alias negligentia utentium: dum non considerant loquentes aut scribentes se non propriissime vocibus uti, aut non curant summam proprietatem. Alias humana quaedam caecutientia, dum nemo omnia sua errata vel animadvertere vel corrigere, ut oportet, potest.

Alias necessitate, ob inopiam vocum: cum res sint infinitae, voces autem finitae, ut saepissime unica voce pro pluribus rebus uti, abutive plane sit necesse.

Alias commoditate quadam loquendi allecti: dum vel ipsum vocabulum sic detortum arridet, vel eius constructio cum aliis facilior est, vel auditoribus aut delectandis, aut movendis, aut docendis, aut etiam decipiendis id datur.

Alias res ipsae ita nos vel manuducunt, vel etiam trahunt, ut eis quasi cogamur aliquam vicinam vocem imponere.

In considerandis autem significationibus vocabulorum, diligenter ipsarum rerum natura, quibus illa vocabula tribuuntur, consideranda est. Nam ipsae rerum proprietates motusque non raro in causa sunt, cur vocabulorum significationes immutentur. Primum enim ipsae voces ex rerum suarum natura desumptae, aut ad eas accommodatae esse debent: quod genus vocabulorum optimum est.

Deinde sunt gradus rerum uno vocabulo significatarum: ut boni ac mali, iustitiae, perfectionis, sanctificationis, sanctitatis, et similium plurimarum. Quare et voces in illa tanta multitudine et vicinitate graduum, rerum ac circumstantiarum ipsarum, alias aliud significant: ut mox apparebit. Sunt etiam motus, aut partes, vel series in una actione aut re: unde alias voces eius actionis aut rei potentiam, conatum, effectum, principium, progressum, perfectionem, aut contra vulgo notant. Qua de re propria Regula extat.

Hinc fit, ut non solum usus, penes quem, ut inquit Horatius, est arbitrium et norma loquendi: sed etiam ipsae res, atque adeo necessitas aliaeque causae paulatim vocabulorum significata vel mutent, vel cumulent, seu ad varias res notandas, illas sonorum notas pertrahant.

Vocabula igitur singula, phrases, et dicta quoque aut sententiae integrae, alias alia ratione accipiuntur: quod diligenter observandum est, ne decipiamur. Non loquor autem nunc de polysimia aut aequivocatione proprie acceptarum notionum aut vocum, sed de hac quasi tropica catachresi earum.

1. Alias enim proprie de ipsa rei essentia aliquid affirmative aut negative pronunciant: ut, Baptista non est Elias, ipsomet id negante.

2. Alias de rei accidente pronunciant, ita tamen, ut de substantia loquentes: sic Malachias affirmat Iohannem esse Eliam. Concordat eos Christus, dicens: Baptista non est ipsa individua substantia Eliae, sed accidente est ipse: ipse enim zelus ac fervens spiritus est. Similis etiam aliquo modo repurgatio Ecclesiae, habitatio in solitudine, atque adeo qua dantenus etiam ipse vestitus. Ponitur igitur res pro suo simili. Sic, Mors iustorum, pro, similis illi. Num. 23, Moriar morte iustorum, id est, Utinam mihi talis finis contingat, qualis est iustorum, ut in Domino moriar.

3. Alias de aliqua rei circumstantia agunt, loquentes tamen ut de ipsa rei essentia: ut, Spiritus nondum erat, Ioan. 7. Samuel non norat Dominum. Fur non venit, id est, non alio fine venit, nisi ut furetur. Non negat adventum, sed circumstantiam alicuius. Spiritus nondum erat, scilicet tali quasi conspicua ratione, et externis operibus communicatus.

4. Alias aliquid per se ac proprie: sic, Christus est princeps pacis, confundit gladios in falces, eo regnante pascetur lupus cum agno. Sic: Vita aeterna est donum aut haereditas.

5. Alias per accidens: Christus venit ut excitet dissidium, et positus est in ruinam multorum, estque petra scandali, et causa ut videntes caeci fiant, scilicet per accidens. Contra per se causa est, ut caeci videant: hoc proprium ac nativum eius opus fuit. Sic vita aeterna est et dicitur praemium: quia licet gratis detur, tamen simul largissime remunerat omnia piorum benefacta. Hic morbus Lazari non est ad mortem, Ioan. 11. per accidens dicitur, scilicet me sanaturo et resuscitaturo eum. Sic Dominus affirmat puellam non esse mortuam, sed dormire. Sic vinum, ferrum, et aurum malum est. Alioqui per se suaque natura lethiferum fuisse Lazari morbum, ostendit ipsa experientia. Ita piis per accidens omnia cooperantur in bonum, etiam peccatum, satan et mors. Sic Paulus inquit 2. Cor. 12, Cum infirmus sum, tum potens sum: id est, Cum per me, aut ex meipso sum imbecillus, tum ex Dei ope ac favore veluti per accidens, sum potens, felicesque

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.