Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 924 --

161 34 Varia verba deficiunt, ut in capite de Eclipsi dicetur: sed tamen plerunque verbum Sum substantivum creberrime deficit: plerunque autem in pronominibus et adverbiis negativis et affirmativis subintelligitur. Cuius exempla sunt innumera, tum in veteri, tum in novo Testamento. Est vero haec proprietas non minus usitata Graecis quam Hebraeis, ut vel Graecismum vel Hebraismum vocare possis.

35 Saepissime per verbum Sum et participium, aut etiam nomen conveniens circumscribunt alia verba quaecunque. Matth. 19, Iuvenis ille erat, habens possessiones multas, pro, habebat aut possidebat. 2 Corinth. 5, Deus erat reconcilians mundum, id est, reconciliavit. Marc. 5, Erat Ioannes baptizans in deserto, pro, baptizabat. Est nihilominus haec periphrasis et Graecis ac Latinis usitata. Eruditi dicunt esse Articismum. Plautus in Curculione: Sunt bibentes, pro, bibunt. Ero mors tua, 1. Corinth. 15, id est, perdam te. Tu es spes mea, id est, facis me sperare, aut das rem speratam. Ruina Iudaeorum est, reconciliatio Ethnicorum, id est, reconciliat, aut dat occasionem. Vide infra in Tropis. Idem verbum etiam alias obscuras constructiones, sicut et in omnibus linguis. Esse in spiritu immundo, Marc. 1 et 5. Item esse in fluxu, pro habere aut pati fluxum, et spiritum immundum.

36 Participium solet αἰτιολογικῶς in sacris Literis poni. Matth. 1, Ioseph autem maritus eius iustus existens, et nollet eam traducere: pro, quia iustus erat, nolebat eam traducere.

37 Aliquando cum duo membra pendent ex uno nominativo, eum in praecedenti omissum, in sequenti primum ponunt. Act. 2, Sedit super unum quemque eorum. Repleti sunt autem omnes Spiritu sancto. Hic nominativus, Spiritus sanctus, rectius fuisset in priori membro positus. Sic supra in constructione relativi dixi, interdum antecedens relativo postponi.

DE TROPIS ET SCHEMATIBUS SACRARUM LITERARUM, TRACTATUS IV.
PRAEFATIO.

Tropos ac figuras in omnibus linguis plurimum obscuritatis obiicere imperitioribus, notissimum est: quod multo magis in hac tam peregrina lingua necessario accidit. Quare de eis aliquid hic aliquanto prolixius disserere operaeprecium fuerit, quo rudiores praemoniti edoctique de talibus sermonis huius formis, earumque sensu tanto clarius omnia intelligant, nusquam haesitantes, multo vero minus de sententia aberrantes.

Primum vero compendio percurram praecipuos tropos ac schemata, propositis semper sacrarum Literarum exemplis: ut tanto propius ad huius idiomatis naturam contemplandam accedamus, dum nativa eius exempla, et non peregrina, ut alii hactenus factitarunt, proferimus.

Deinde Regulas quasdam ampliores huius sermonis adiiciam, quae etiam aliquo modo ad Tropos referri queant, sed aliquanto longius a Grammatica recedunt, et aliquid etiam cum Dialectica ferme affinitatis habere videri queant. Initio tamen quaedam proponam de multiplici variandi significata ratione: deque modo agnoscendi ubi sit tropus aut non: ac ubi voces proprie aus figurate intelligi debeant.

PROLEGOMENA TROPORUM.

Verba sunt notae rerum, et contra. Verba dicuntur pro subiecta materia intelligenda esse: et contra etiam verba dicuntur notae rerum. Omnino citra omnem controversiam mutuam sibi operam res et verba praebent, ut alterum ex altero tanto rectius intelligas: potissimum tamen res ex verbis iudicandae sunt. nam ad hoc ipsum sermo institutus est et habetur, ut tum occulta alienae mentis alii patefaciat, tum etiam. externas res depingat, et auditorem in ipsarum noticiam perducat.

Videndum vero est, ne quis nimium superstitiose adhaerens verbis, rebus ipsis vim inferat. Sermonis enim valde varius usus est, ac saepe non parum a communibus significationibus recedit: nec ulla ferme locutio, aut etiam vox est, quae non aliquando aliquid ambiguitatis recipere queat. Nemo etiam tam diligenter ac semper perspicue loqui potest, quin interdum auditor aut lector, etiam non omnino stupidus, a vera eius sententia aberrare soleat.

Contra tamen non raro rerum, de quibus agitur, noticia magnum adiumentum adfert ad sermonis intelligentiam. Quare natura rei diligentissime ac verissime cognoscenda est, coniunctae eius noticiae proprietates cohaerentes expendendae, quae sese invicem mirifice illustrant. de qua re alibi dictum est.

Videndum autem iterum atque iterum est, ne quis sibi in sacris Literis fingat res, quales ei libet, et postea violenter verba ad suum sensum torqueat: sicut semper haeretici, et etiam omnes male eas intelligentes fecerunt, clamitantes, verba ad res, non contra inflectenda esse. Hoc sane modo etiam Papistae sibi finxerunt iustitiam fidei, gratiam et fidem iustificantem esse meras qualitates: postea vim Paulino textui intulerunt, ut in Praefatione dictum est.

Quia vero nihilominus sermo ac singula etiam verba, praesertim figurate accepta, sunt ex natura rei ac materiae, de qua agitur, iudicanda: videndum est, ut rerum naturam veluti divina quaedam vestigia observemus, quo per eam ad sermonis figurati intelligentiam perveniamus.

Vicina huic materiae videri queat controversia de verbis ac sensu: de qua forte postea suo loco plenius agetur. Solet vero illud praecipue in ea disceptatione praecipi, ut non tam verba quam mentem auditoris
Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.