Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 923 --

160 significatione: ut Isa. 17, Tumultus populorum, sicut a quae tumultuabuntur. Verbum hoc construitur cum aquis: sensus autem referendus est ad tumultus, nisi quis velit supplere, Vox populorum erit, etc.

25 Sermo saepe sese ad praecedentia aut sequentia potius accommodat, quam ad nativam significationem rerum, eo loco exprimendarum. Gen. 50, Vos cogitastis adversus me malum, sed Deus cogitavit bonum: pro, vertit vestrum malum consilium in bonum. Alludit ad praecedens, Cogitavit, eoque minus rem ibi significandam exprimit. possis dicere illud verbum esse ibi novatum. Huc possis referre allusiones. Contra rerum connexiones ad verborum naturam et constructionem interdum male inter se connectuntur.

26 Utile igitur est monere rudiores de priore, ut discant verborum genuinam vim, seriem naturamque cognoscere. Necesse vero de posteriore, ut rerum naturam non confundant, aut veritatem pervertant, ob sermonis aliquam inconcinnitatem. Quod fit ob sermonis brevitatem, Emphasin, praegnantiam, duram connexionem, appendices. Deprehensa est habere in utero e Spiritu sancto. Hoc ultimum tantum ratione Evangelistae dicitur. Nam Iosephus deprehenderat quidem eam habere in utero, sed nondum sciebat esse ex Spiritu sancto. Videndum igitur est, quid cum quo cohaereat.

27 Vicini vocabuli aut rei voces vicinis ad duntur. Ioel. 1, Gaudium aruit a filiis hominum: id est, periit arescentibus frugibus. Posses dicere, esse duas orationes aut sensus in unum contractos, nempe arescent fruges, eoque peribit gaudium, seu lugebunt homines. Verbum conveniens causae, nempe frugibus, tribuitur effectui, nempe gaudio: cum talis metaphora ei non conveniat.

28 Figuratae locutiones, saepe ita cum propriis construuntur, ac si essent propriae, habita nimirum ratione sensus, non verborum. Apud Israelitas non movebit canis linguam suam, ab homine ad iumentum. Exod. 11. perinde construitur illud Non mutivit canis, ac si dixisset: Apud Israelitas fuit summum silentium, aut quies in homine et pecudibus, nihil vel brutorum vel hominum laesum est. Quid enim canis mutiret ab homine ad iumentum, quid latratus canis est in homine et iumento? Sed sensus est, quod summa pax fuerit in homine et iumentis. Ex corde erit malus oculus. Hic malus oculus perinde construitur cum exire ex corde, ut si esset propria vox, nempe invidia, Marc. 7. Si plaga steterit in oculis eius, Levit. 13. Plaga stare aut conquiescere perinde construitur cum oculis, ac si esset proprium, Iudicio eius. Vae qui dicit patri, quid gignis, et matri, quid parturis? id est, Vae illi, qui cum Deo suo creatore litigat. Nam haec ad verbum nemo dicit. Isa. 54. Similitudo ponitur proipsare, aut inusitatum pro usitato aliquo modo conveniente: et illud Vae, ita cum sequentibus figurate dictis connectitur, ac si diceretur proprie, Vae contemnenti Deum et parentes. Diversis, sed tamen coniunctis, subiectis tribuuntur interdum diversa praedicata, quae tamen utrique aeque conveniunt, aut etiam plane idem sunt: ut Rom. 3, Unus Deus iustificabit circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem. Isa. 5, Viri eius gloriosi homunciones famis, et multitudo eius aruit siti. id est, utrique summi et infimi esurient et sitient.

29 Saepe oratio multis qualitatibus aut circumstantiis, seu quasi quibusdam descriptionibus per adverbia, epitheta et participia oneratur, non uniformibus phrasibus aut sermone expressis, ut solet in summo brevitatis studio fieri, ne sit necesse novam orationem texere. Servi obedite dominis, etc. Sequuntur novem descriptiones servitutis huius, singulis quasi vocibus, et non perfecta aut propria oratione appensae.

30 Reduplicant voces in eodem membro. Rom. 5, Adhuc existentibus nobis infirmis pro impiis est mortuus: ubi Infirmis et Impiis, eidem ei est. 2. Sam. 1, Mirabilis fuisti, amor tuus supra amorem mulierum. Hanc reduplicationem non cernentes Rabini, dicunt ibi esse duplicem notam femininam, cum sit paragoge in secunda masculina. Vide Pagninum.

31 Talis reduplicatio est etiam illa Paulina, 1. Cor. 5. Nunc autem scribo vobis, ne commisceamini. Si quis cum frater nominetur, sit aut scortator, aut avarus, aut idololatra, aut ebriosus, aut conviciator, aut rapax, cum eiusmodi ne comedatis quidem. Repetitur postremo loco illud Non commisceri, per verbum Non comedere: ita ut media omnia continentia descriptionem vitandorum cum alterutro coniungi Latina consuetudine possint, Hebraea vero cum utroque connecti debeant. Observari enim debet, illam repetitionem nihil impedire, quo minus unica oratio sensusque sit.

32 Additur aliquando verbum aliquod improprium nominativo, non tam ratione ipsius, quam respectu adiunctae, aut etiam subintellectae alicuius vocis. Rom. 15, Charitas Dei effusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum datum nobis: id est, Spiritus sanctus est effusus in corda nostra, qui et testatur de charitate Dei erga nos, et ob eam est nobis datus.

33 Hebraei verba et participia verbis ita iungunt, sicut adverbia iungi solent, vel potius verba pro adverbiis ponunt. Gen. 8. Et addidit mittere columbam, i. iterum misit. Ibidem: Et non addidit columba reverti, i. Non est amplius reversa. Ibidem: Non addam maledicere terrae, non addam percutere terram. Gen. 31. Abscondisti te ad fugiendum, pro, Clam aufugisti. Iob. 10, Et revertaris, et mirabiliter affligas me, i. Iterum affligas. Gen. 26, Et reversus est Isaac, et fodit puteos. i. iterum fodit. Sic Psal. 103, Altificat ad sedendum, id est, Gloriose seu magnifice regnat: Et humiliat ad videndum. i. Demisso mansuetoque animo etiam infimas res curat. Gen. 25, Et addidit Abraham, et accepit uxorem. Ioel. 2, Magnifecit ad agendum. i. Nimium seu superbe fecit. Ioel. 2, Et laudabitis nomen Domini, qui fecit vobiscum ad agendum mirabiliter. i. mirifice egit. Gen. 30, Revertar, et pascam oves tuas: id est, Denuo pascam. Psal. 33, Benefacite psallendo, probene psallite. Psal. 106, Festinaverunt, obliti sunt operum eius. i. Cito, festinanter obliti sunt. Ose. 9. Profundaverunt, corruperunt: id est, Profunde seu vehementer corrumpunt vitam. Gen. 37, Non potuerunt, locuti sunt ad pacem: id est, Non potuerunt loqui pacifice. Iosu. 4, Et festinaverunt populus, et transierunt. Psal. 102, Festina, exaudi me, pro, Festinanter exaudi. Multum autem hoc verbum, Festino, in tali constructione reperitur. 1. Sam. 1, Et factum est, cum multiplicavit ad orandum: quod verbum valde crebro sic adverbialiter usurpatur. Rom. 10, Audet et dicit: id est, Audacter dicit. Dan. 9, Redibit, reaedificabitur platea: id est, Rursus aedificabitur. Nec multum differunt haec verborum exempla ab illis nominum phrasibus: Veritas et iudicium: i. Verum iudicium: Veritas et misericordia: id est, constans. Item Psal. 16, Vocem meam, supplicationem meam. De quibus locutionibus in constructione Nominis diximus.



Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.