Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 669 --

1313

APPENDIX.

Hoc opusculum D. EUCHERII, veluti Appendicis loco huic nostrae singulorum vocabulorum ac nominum expositioni adiicere volui: quo Lector etiam in hac parte veterum sententiam cognoscere queat. Hoc enim putavi consultius esse, quam eius scriptionem distractam meae admiscere, praesertim cum eius tractatio sententiaque in quibusdam a nostris variet.

EUCHERII EPISCOPI LUGDUNENSIS IN LIBRUM FORMULARUM SPIRITALIS INTELLIGENTIAE PRAEFATIO, AD VERANIUM.

FORMULAS spiritalis intelllgentiae componendas, tibique mittendas pro studio paternae erga te solicitudinis existimavi: quibus perceptis, in omnia Scripta divina facilime, ac in intellectum reliquorum sensus intenderetur. Nam cum litera occidat, spiritus autem vivificet: necesse est, ad illa spiritualium interiora sermonum, spiritu vivificante penetrari. Universam porro Scripturam tam Veteris instrumenti quam Novi, ad intellectum allegoricum esse sumendam, admonet nos vel illud, quod in Veteri testamento legimus: Aperiam in parabolis os meum, loquar in aenigmate antiqua. Vel illud quod item in Novo testamento scribitur: Haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas, et sine parabolis non loquebatur eis. Nec mirandum, quod sermo divinus, Prophetarum, Apostolorumque ore prolatus, ab usitato illo hominibus scribendi modo multum recesserit, facilia in promptu habens, magna in interioribus suis continens: quia et revera fuit congruum, ut sacra Deo dicta รข caeteris scripturis, sicut merito, ita et specie discernerentur: ne illa caelestium arcanorum dignitas passim atque indiscrete cunctis patesceret, sanctumque canibus et margaritas porcis exponeret: ut vere ad illius columbae argentatae modum, cuius posteriora specie auri splendentis irradiantia, Scripturae divinae prima quaeque argento fulgerent, et auro occultiore rutilarent. Recte itaque procuratum est, ut eloquiorum illa castitas a promiscuis cunctorum verbis, abdito suo quasi quodam velamine pudicitiae contegeretur: ac divina optime dispensatione provisum est, ut Scripta ipsa ita tegerentur, caelestibus obumbrata mysteriis, sicut secreto suo divinitas operiebatur. Igitur cum in libris Sanctis, oculi Domini, uterus Domini, pedes Domini, arma etiam Domini scripta reperiantur: longeque absit a catholica Ecclesiarum fide, Deum corpore determinari, qui sit invisibilis, incomprehensibilis, infinitus: requirendum est, qualiter ista per Spiritum sanctum figurali expositione referantur. Hic enim inveniuntur illa Dominici interiora templi, hic illa Sancta sanctorum. Corpus ergo Scripturae sacrae, sicut traditur, in litera est: anima, in morali sensu, qui tropicus dicitur: spiritus, in superiore intellectu, qui Anagoge appellatur. Quam triplicem Scripturarum regulam convenienter observat confessio Trinitatis, sanctificans nos per omnia, ut integer spiritus noster et anima et corpus sine querela in adventum Domini nostri IESU CHRISTI, iudiciumque servetur. Sapientia mundi huius philosophiam suam in tres partes divisit, Physicam, Ethicam, Logicam: id est, naturalem, moralem, rationalem: sed naturalem illam, pertinentem ad causam naturae: moralem, quae respiciat ad mores: rationalem vero, quae de sublimioribus disputans, Deum omnium patrem esse confirmet. Quam tripartitam doctrinae disputationem non adeo abhorret illa nostrorum in disputatione distinctio, qua docti quique hanc caelestem Scripturarum philosophiam secundum historiam, secundum tropologiam, secundum anagogen disserendam putent. Quapropter Historia veritatem nobis factorum, ac fidem relationis inculcat: Tropologia, ad vitae emendationem mysticos intellectus refert: Anagoge, ad sacratiora caelestium figurarum secreta reducit. Sunt etiam qui allegoriam in hoc scientiae genere quarto in loco adiiciendam putent, quam gestorum narrationis umbram praetulisse confirment. Haec vero ipsa ex subiectis plenius manifestentur exemplis. Caelum est, secundum historiam, hoc quod intuemur: secundum tropologiam, vita caelestis: atque secundum allegoriam, baptismus: secundum anagogem, angeli. Omnis igitur disciplina nostrae religionis, ab exemplo duplicis scientiae manavit: cuius primam Practicen, secundam Theoricen vocaverunt: id est, actualem et contemplativam. unam, quae actualem vitam, morum emendationem consummet: aliam, quae in contemplatione caelestium et divinarum Scripturarum disputatione versetur. Ergo actualis scientia in diversa studia diffunditur. Contemplativa, in duas derivata partes. id est, in historica disputatione, et spiritalis intelligentiae interpretatione consistit. Sed his nunc remotis, formulas intelligentiae spiritalis, quas spopondimus, proponamus, currentes per singulorum nominum figuras, quibus ista in illo divinae lectionis inserta textu accipi solent. Oremus itaque Dominum, ut revelet abscondita Scripturarum suarum: et proferamus, quomodo secretiore intellectu sentiendum sit.


1 De his quae appellantur membra Domini vel quae de eo significantur. 2 De supernis creaturis. 3 De terrenis. 4 De animantibus. 5 De variis nominum appellationibus. 6 De interiore homine. 7 De his quae in usu atque in medio habentur. 8 De variis verborum vel nominum significationibus. 9 De Hierusalem, vel adversis eius. 10 De numeris.

Ergo ipsas iam nunc nominum atque verborum significantias, secundum quas vel maxime in allegoriam trahuntur, prout donum Dei suggesserit, explicemus.



Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.