Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 668 --

1311 et Micheae quarto. ipse met locus indicatur. Ostendit enim Deus, ibi passurum esse Meschiam, ibi daturum esse suis Apostolis Spiritum sanctum, et inde in orbem terrarum eos ablegaturum, ad propagandam veram doctrinam.

ZIZANIA, genus frumenti, vel verius noxiae herbae, in quam aliquando siligo, hordeum, et etiam triticum, vitio soli potissimum degenerare solet. Christus Matthaei decimotertio, in parabola boni seminis et zizaniae, per hanc vocem designat (ut ipsemet exponit) impios seu filios diaboli. Sub qua tamen significatione necessario etiam falsa doctrina comprehenditur, quae impiorum est semen aut radix, Germanice zital vocatur. Magnam vero habet similitudinem proprietatum Zizania cum falsa doctrina: quarum tamen illa est praecipua, quod dementat et veluti ebrios reddit ea utentes. Sic enim etiam falsa doctrina adimit sanam mentem suis auditoribus. EĆ“dem facit etiam, quod tum in herba, seu crescens, similis videatur esse tritico, nisi adsit valde peritus ac oculatus: qui eam discernat tum etiam farinam efficiat similem siligini. Sicut igitur famelici, sperantes se eo pane, aut etiam potu (si hor+. deo sit admixta, indeque cervisia confiat) famem, aut etiam sitim sedaturos, longissime falluntur, ac tum intellectum, tum et corpus laedunt suum. Sic etiam accidit sectatoribus falsae doctrinae. Nec etiam illud caret mysterio, quod bonum quoque semen soleat vitio soli degenerare in lolium. sic enim et pii fiunt impii, et multis vera doctrina est odor mortis.

CLAVIS SCRIPTURAE S. PARTIS PRIMAE FINIS.
Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.