Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 648 --

1271 Deum nemo vidit unquam: filius, qui est in sinu patris, enarravit nobis. Responsio non est difficilis. non enim penitus ac simpliciter negat Baptista de quacunque visione: sed illam summam, solidissimam ac perfectissimam visionem aut noticiam nemo habuit, aut habet, nisi solus filius. Sicut Matth. 11 ipsemet Christus dicit, solum filium nosse patrem, et vicissim filium a solo patre agnosci. Quare ibidem addit, tantum illos porro cognoscere patrem, quibus ipse eum revelaverit. Sic et 1. Timoth 6. ac 1. Iohan 4, nemo Deum vidisse dicitur. Sic igitur et Baptista loquitur, et argumentatur illam doctrinam de Deo esse verissimam: quia eam ipsemet filius, qui solus vere patrem vidit ac pernovit, patefecerit, cui merito credendum sit. Porro Iacobus vidit a facie ad faciem illam externam speciem hominis secum luctantis, qua tamen visione nequaquam vere ipsummet Deum perspexit. Collatio ergo est maioris et minoris. Secundum minorem gradum multi viderunt, sed secundum summum solus filius. Hebraismus alioqui in Generalibus Regulis est tractatus, quod saepe vocabula tantum summo aut perfectissimo gradui tribuantur. Sic solus Deus dicitur sapiens, bonus, ac iustus. Sic et hic, solus filius Dei vidit Deum. Iohan. 3 dicit Christus, se in iudicium venisse in mundum, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant. id est, ut sapientes ac docti illi pharisaei, qui se solos nosse Deum, et videre veritatem putabant, tum redarguantur extremae ignorantiae, ut Nicodemo accidit: tum etiam, dum resistunt Meschiae, partim propriis affectibus malitiae, partim etiam potentia diaboli, eos multo deteriores et caeciores, quam prius fuerant, reddentis, penitus excaecentur Et vicissim, ut homines rerum omnium rudes ac semibruti, ut pastores, piscatores, atque adeo ethnici, publicani, ac meretrices, magnam rerum spiritualium cognitionem ex verbo Dei et Spiritu sancto consequantur. Matth. 13: Qui videntes non vident, et audientes non audiunt. Etmox: Videntes videbitis, et non videbitis, aut potius cernetis. Prius audire et videre, significat quasi conatum et intensionem sensuum, quos illa obiecta feriunt: posterius, significat effectum illius conatus, cum obiectum non solum ferit sensum, sed etiam noticiam inter nos gignit, ad intellectum ac cor penetrantem. Quare aliqui posterius Videre pro cernere exponunt, quod videtur quippiam maius esse quam videre. Sic ferme vulgo dicunt Germani ad aliquem, parum ea quae ante oculos sunt animadvertentem, Ich main du bist mit lebenden augen blind, tues caecus quantumvis videntes oculos habes. De hoc Hebraismo vide supra in multiplici Scire. Iohan. 5 inquit Christus ad Iudaeos: Qui misit me pater, ipse est testatus de me: neque vocem eius audistis, neque speciem eius vidistis unquam. Videtur esse semiproverbialis loquutio, quando quidem vel visu de facie, vel auditu aliquem cognoscimus: ideo utitur hac loquutione hic Christus: quasi diceret, nullam prorsus habetis noticiam Dei, et audetis mecum litigare, meamque doctrinam ut falsam damnare. Sic et de aliorum piorum persequutione dicit Christus: Haec facient vobis, quia non noverunt patrem, neque me. Videri aliquid alicui, pro existimare, opinari et arbitrari eum. 1. Corinth. 7: Videor autem et ego spiritum Dei habere. id est, existimo me habere. Exod. 20 ponitur Videre pro audire: Omnis populus videbat tonitrua Dei. pro, audiebat. VIDE verbum apud Hebraeos saepe ponitur pro adverbio demonstrandi, sicut et apud Germanos Sich. Vide etiam oram pallii tui: 1. Sam. 24. id est, En, cum eam abscidi, facile potui te interficere. Sic 2. Sam. 24. Vide boves pro holocausto: pro, en, vel ecce. Tametsi in talibus locis illud Vide non tantum monstrat, sed etiam exhibet, ac dat, seu offert. Videri aliquando pro esse ponitur, opinio pro existentia. Marc. 10, Qui videntur dominari gentibus. id est, qui dominantur. 1. Cor.11. Si quis videtur contentiosus esse, id est, Si quis est contentiosus. Quae videntur membra corporis imbecilliora esse: 1. Corinth. 12. id est, quae sunt ignobiliora.

VIDUA, et Pupillus, item Peregrinus, admodum saepe pro quovis misero ac calamitoso ponitur. Quare admodum saepe Deus dicitur defensor viduarum et pupillorum: id est, omnium miserorum: saepe easdem personas eadem synecdoche potentibus commendat: [?: ] contra describens accusansque tyrannicos gubernatores, dicit eos affligere viduas et pupillos. Isaiae 1: Iudicate aut litigate viduae. id est, iudicate eius causam, vel etiam patrocinemini ei. Iob 24. Non abstuli pro pignorem bovem viduae: et 31. Oculos viduae expectare non feci id est, petitionem eius non distuli. Multiplicare [?: ] . est multos viros interfici. Ierem. 15. Multiplicatae [?: ] sunt viduae eius. Sic Ezech. 22, Viduas multiplicarunt in medio Ierusalem. id est, fuerunt causa necis [?: ] torum in Ierusalem. Viduari aliquem Deo. Ierem. 21. Non viduatus est Israel ex Iehuda Deo suo. id est, Deus non desiit esse eius defensor, non prorsus est eius favore ac patrocinio spoliatus. Babylon comparatur mulieri ea superbe iactat Isaiae 47, se non esse visuram viduitatem et orbitatem. contra Deus minatur, ambo illa mala [?: ] tura ei una die. Significat autem ibi Viduitas, interitum regis: orbitas autem, ademptionem provinciarum aut subditorum. Isaiae 54 consolatur Deus Ecclesiam suam quod tempore Meschiae florebit. et inter alia dicit: Quoniam ignominiae adolescentiae tuae obliviscêris, et viduitaris tuae non recordaberis amplius. id est, nona felicitas sanabit praeterita mala, et oblivionem tibi prateritarum calamitatum adducet.

VIGIL, vocatur angelus quidam, Dan. 4: Ecce vigil et sanctus descendit de caelo. Ratio autem huius [?: ] minationis, non tantum, quia spiritus non sint [?: ob- ] somno, sicut nos homines: sed etiam, quia summa diligentia invigilant exequendo operi Domini, et [?: ] diendis illis hominibus, civitatibus ac gentibus, circa quos Deus eos castrametari et vigilare iubet. Videas vidi in visione capitis mei super stratum meum, et ecce descendit de caelo vigil sanctus. Alias significat ductorem, sed crebrius dicitur Speculator.

VIGILARE aliquando significat sedulo, solicie et attente conservare vigilando ac custodiendo civitatem aut gregem, aut castra. Sic Luc. 2 dicitur, fuisse pastores in illa regione vigilantes vigilias gregis, aut super gregem suum. Sic Psal. 127 dicitur vigil frustra vigilare, [?: ] si Dominus custodierit civitatem. Secundo, significat pie et sobrie vivere in Christianae pietatis officiis. Sic Dominus saepe inculcat, praesertim Matth. 24. 25 et 26, Christianos vigilare debere, quia nesciant diem aut horam adventus Domini: ubi non de corporis, sed [?: ] tis vigilatione agitur, quae est irremissa cura, ac [?: ] do bene vivendi, et anxia expectatio ac desiderium venturi turi Christi. Sic etiam Paulus saepe, in Actis 20. et suis epistolis inculcat, vigilandum esse. Cum ergo Dominus dicit Vigilate, quia nescitis diem, neque horam [?: ] iubet nunquam dormire, sed de metaphorica [?: ] tione loquitur id est, de cauta et intenta in veram pietatem vita. Multi igitur vigilantes dormiunt, dum [?: ] negligentes: et contra dormientes vigilant, dum [?: ] qui sedulo in puram doctrinam et piam vitam [?: in- ] sunt. Tertio, vigilare significat diligenter praeesse Ecclesiae. Hebr. 13. Obedite iis qui praesunt vobis, et obfecundate. Vigilant enim pro animabus vestris [?: tan- ] rationem reddituri. Quarto, vigilare in aliquid, est [?: ] id promovendum ac peragendum, quod sibi quis proposuit, sedulo incumbere. Ierem. 31. Sicut vigilavi super eos ad evellendum, diruendum, etc. sic vigilabo super eos ad aedificandum, etc. Dicitur Deus etiam vigilare

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.