Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 647 --

1269 VICTIMA (ut supra in voce Sacrificii dixi) significat interdum id quod ad convivium, non quod ad sacra [?: -t ] mactatum. 1. Sam. 25, Et tollam panem meum, et aquam meam, et victimam meam, quam occidi tonsoribus meis, ut dem tibi. id est, carnes quas tonsoribus praeparavi. Vocabulo victimae significat Deus Ierem. 46. maximam caedem exercitus Aegyptii ad Euphratem fluvium. Quae loquutio aut Hebraismus itidem in voce Sacrificum expositus est.

VIDERE verbum valde varie accipitur. primum autem propria eius significatio notissima est. 1. Sam. 16 dicitur: Homo videt quae patent, Deus vero cor respicit. et 2. Corinth. 4: Quae videntur, temporaria: quae non videntur, aeterna. Sic aliquae creaturae vocantur visibiles, aliae invisibiles. Aliquando significat cum quadam attentione videre, seu spectare aliquid. Matth. 11: Quid existis in desertum videre? id est, spectare. Sic pharisaei dicunt se velle videre signum a Christo. Et paterfamilias intravit, ut videret convivas: Matth. 22. Psal. 46. Venite et videte opera Dei. Secundo, per metaphoram transfertur in omnibus linguis, ad internum seu intellectus oculum: cuius cum sint variae actiones, hoc quoque verbum valde varie accipitur. Sic Christus Matth. 9 dicitur aliquorum fidem et aliquorum cogitationes vidisse: Et Herodes vidit se a magis delusum esse. Rom. 7: Video aliam legem in membris meis. Huius significationis plurima exempla passim extant. Tertio, significat cogitare, aut considerare aliquid. Rom. 11: Vide benignitatem ac severitatem Dei. id est, perpende. Gen. 49. Vidit requiem, quod esset bona. Exod. 2: Vidit onera eorum. Exod. 32. Vidi populum hunc, et ecce populus durae cervicis. Tertio, significat agnitionem simul et approbationem alicuius rei. Sic Christus aliquoties inculcat: Qui videt filium, videt et patrem. id est, agnoscit, approbat ut verum Deum, et amplectitur eum. Quarto, significat sedulam quandam curam ac deliberationem, conatumque in agenda aliqua re: eave vel adipiscenda, vel evitanda. Matth. 9, et saepe alias dicit Christus, Videte ne quis sciat. id est, sedulo cavete. Sic et in illo: Qui stat, videat ne cadat. Sic Matth. 27 dicunt sacerdotes ad Iudam, Tu videris: et Pilatus ad sacerdotes, Vos videritis. id est, vos videritis quam recte agatis, et num non a Deo propterea puniemini. Matth. 7. Tunc videbis eiicere festucam de oculo fratris. 2. Reg. 10: Videte bonum de filiis domini vestri. id est, deligite. Colloss. 4, Vide ministerium quod accepisci Quinto, aliquando significat experiri aut sentire aliquid. Psal. 77, Viderunt te aquae Deus, viderunt et timerunt. id est, expertae sunt tuam vim. cum vel mare scidisti, vel Iordanem retro trusisti. Rom. 11, Nunc videbis utrum eveniat tibi verbum meum, aut non. Adiungatur sane huic significationi illa Gen. 20: Quid vidisti quod fecisti hanc rem? id est, qua re, consilio, aut cogitatione motus hoc egisti? quid te in hac regione terruit. Sexto, aliquando significat aliquid agere, praesertim cum Deo tribuitur, cuius cognitio nequaquam est ociosa. Gen. 22: Dominus videbit sibi pecus in victi nam. id est. provide bit. 1. Paral. 12 dicit David ad quosdam: Si venistis ad decipiendum me, videat Deus. Sic vadere pro pugnare accipitur. 2. Reg. 14: Veni ut videamus nos facie. 1. Reg. 12: Nunc vide domum tuam ô David. Deus dicitur videre peccata, Psal. 10. id est, punire. et etiam aequitatem. Psal. 11, id est, fovere ac remunerari 1. Paralip. 17 dicit David, Vidisti me iuxta dispositionem viri excelsi, aut excellentis. idest, valde gloriosum et excellentem me fecisti, vel ita mihi meisque prospexisti, ut praepotentes monarchae solent suis posteris.

Septimo, significat uti ac frui vel bonis vel malis rebus. Sic dicitur aliquis Videre mortem. id est, perpeti mortem. Psal. 49, 89, et Iohan. 8. Videre corruptionem, Psal. 16, et Act. 2. Videre malum, Psal. 90. Sic Thren. 3. Ego vir qui vidi afflictionem in virga indignationis. id est, perpessus sum. Ierem. 42, In qua terra non videbimus bellum. Psal. 60. Fecisti nos videre dura. Ierem. 5. Nec famen nec gladium videbimus. Contra etiam de fruitione bonarum rerum dicitur: ut, Videre vitam, Videre bona. Psal. 34: et 1. Pet. 3: Qui cupit videre dies bonos. idest, perfrui illis. Psal. 27: Credo videre bona Domini in terra viventium. Psal. 36, In lumine tuo videbimus lumen. Iohan. 3. Nisi quis renatus fuerit, non potest videre regnum Dei. Videas bona Ierusalem omnibus diebus vitae tuae, Psal. 128. Videre salutem Dei, Psal. 91 et 98. Videre vitam cum uxore, Ecclesiast. 9: id est, suaviter victitare. Octavo, non raro significat cum singulari quadam oblectatione spectare. Psal. 35: Euge euge viderunt oculi nostri. Psal. 64, In hostibus meis vidit oculus meus: scilicet, optatum eventum. Ierem. 17, Erit tanquam mirica in deserto, et non videbit bonum. Sed hoc rectius ad priorem significationem. Psalm. 112. Non timebit, donec videat in hostibus suis. Aliquando contra de acerbo et calamitoso aspectu accipitur. Iohan. 19, Tunc videbunt in quem transfixerunt. Somnum oculis videre, Eccles. 8, dormire significat. Sic et in Heautontim. Terentius loquitur. Videre Deum, est respicere ad Deum, eum timere, ac in eum sperare. Mich. 6, Vir sapiens videbit nomen tuum. id est, te in agendo timebit. Sic Psalmus dicit: Non est Deus ante oculos eorum. Vidisti virum industrium in opere suo, coram regibus stabit. Prov. 22. id est, si talis quispiam sit, perveniet certe ad magnas functiones. Proverb. 29. Vidisti virum praecipitem in verbis suis, maior spes est de stulto quam de eo. Vidisti virum sapientem in oculis suis. Sic ferme usurpant Latini aliquando, Videas aliquem externa specie simplicem, at intus astutissimum, id est, reperiuntur aut existunt tales. Sic etiam dicunt, Est videre aliquos, etc. Videre aliquando significat accipere visiones seu prophetias â Deo, et easdem alios docere, aut populo praedicare. Num. 24: Video illum, sed non modo: intueor illum, sed non deprope: id est, video Meschiam. Ezech. 13: Vident ei visiones pacis, et non est pax. id est, annunciant eis, quod Deus sit illis propitius, et promittat pacem, cum Deus eis minetur tristes poenas. Videntes dicti sunt vetustiore vocabulo, prophetae: ut est 1. Sam. 9. Sic et 2. Sam. 24: Factum est verbum Iehovae ad Gad prophetam videntem Davidis. 2. Reg. 17: Per manus omnium prophetarum et omnis videntis. Verbum est הזה haza Hebraeum. Videns, aliquando significat sapientem: Exod. 23. Munus excaecatuidentes. id est, sapientes. Sic et Latini interdum dicunt Oculatum. Angeli pusillorum Christi dicuntur semper spectare faciem Dei: Matth. 18. id est, frui eius conspectu, vel etiam quasi causam pusillorum Christi agere, ut merito tales magni faciendi, et non contemnendi sint. Simile ferme huic est, quod David concedit Absoloni, ut redeat, sed non ut videat faciem suam. Lucae 17 dicit Dominus adventurum tempus, cum cupient Videre unam diem ex diebus filii hominis. id est, frui vel brevi tempore tam commodis rebus, et tam bono statu, ut factum est praesente ipso: vel etiam, cum unam tantum diem cupient eius colloquio perfrui. Iohan. 8 dicit Christus, Abraamum cupivisse videre diem ipsius Domini, et vidisse, ac gavisum esse. Frui eius adventu ac beneficiis: vel, quod ferme idem est, laetum spectare eius adventum: et quidem vidisse, ac gavisum esse. id est, fide a longe vidit, et beneficiis eius perfruitus est. de qua spirituali aut fidei visione Balaamum, Num. 24 loquentem, supra audivimus. ¶ Quaeri solet, quomodo concilianda sint inter se dicta, quorum alia affirmant Deum esse visum hominibus, alia negant. Nam Iacobus clare dicit Genes. 32, se vidisse Deum a facie ad faciem, et tamen salvatam esse suam animam. Contra Baptista ait:
Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.