Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
1155 per speciem: id est, credimus Deum esse, nobisque esse propitium, et vitam aeternam expectamus: non coram ista bona sensibus percipimus, at postea eis coram, et (ut ita dicam) realiter perfruemur. Quare quidam illud Per speciem vertunt, Per aspectum, quod magis proprie verum sensum exprimit. etsi minus vocabulo, eiusque etymo correspondeat: nisi malis speciem, ipsam formam, et veluti exhibitionem aut repraesentationem bonorum intelligere. SPECTACULUM, id quod a multis spectatur: sicut olim apud gentiles varia spectacula oblectandi homines gratia publice in theatris exhibebantur. Sic igitur etiam Paulus de se aliisque Apostolis inquit: Puto quod Deus nos apostolos ultimos designarit, aut abiectissimos miserrimosque reddiderit, tanquam morti addictos, quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus: id est, ita varie agitamur ac vexamur innumeris persecutionibus ac calamitatibus, ut iam iam perituri videamur, omnesque homines et angeli nostram vitam et tristem sortem gravissimaque certamina cum toto mundo, mirabilesque exitus mirentur. SPECULATORES dicuntur doctores, passim in prophetis. Eius metaphorae prolixe ratio redditur Ezech. 3 et 33 quae loca perlege non enim tantum vocem, sed et rem ipsam ac officium doctorum tanto melius intelliges. Ratio autem ea est: quia doctorum est, a longe praevidere irruentes in populum civitatemque Dei hostes, nempe ante omnia falsam doctrinam ac seductores, deinde et alia peccata, quae consequitur ira Dei, ac poenae temporariae et aeternae: eosque praevisos ac irruentes hostes protinus clare, ac instar tubae exaltata voce, indicare omnibus hominibus, ac opportune et importune eos monere, ut sibi ab eis omni studio ac diligentia caveant. Hoc est quod Christus et Baptista dicunt: Quis vobis commonstravit effugere venturam iram, seu imminentes atrocissimas poenas? Isaiae 6 accusat Deus doctores Iudaeorum, inquiens: Speculatores eius omnes caeci. id est, indocti, et non intelligentes, vel etiam alioqui cernere nolentes prae metu aut etiam scelerata malitia praedictos hostes iam irruere in populum Dei. Eadem sententia ac reprehensio est etiam Isaiae 56. SPECULUM habet quasdam nonnihil obscuras locutiones: ac primum quod Exodi 38 dicitur Moises fecisse labrum de speculis mulierum militantium, supra in voce MULIER expositum est. Cernere in speculo aut per speculum, est, non rem ipsam, sed umbram tantum aut quasi picturam rei cernere. Sic dicit Paulus 1 Cor. 13, de praesenti nostra Dei cognitione: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc vero facie ad faciem cernemus. In speculo enim non res ipsae, sed earum tantum evanidae imagines cernuntur. Sic et nos tenuem quandam cognitionem Dei ex Sacris literis percipimus, si ad illam quae postea consequetur conferatur. Iacobus comparat non renatorum noticiam Dei ac eius voluntatis, cum iis qui se aliquando in speculo contemplantur, propterea quod utraque noticia fugax ac evanida est, ut ibi noticia Speculi declaratur. SPELUNCAE, dictae sunt proprie cavitates magnarum petrarum aut rupium, cuiusmodi passim in montibus aut vallib. cernuntur. Gen. 23 fit mentio duplicis speluncae, quam sibi emerit Abrahamus in sepulturam. Videtur autem ideo duplex aut duplicitatis spelunca dicta esse, quod (sicut etiam Aben Ezra sentit) in maiore spelunca adhuc alia minor cavitas aut exesitas fuerit, in qua tanquam arca quadam voluerit Abrahamus suum ac suorum cadaver recondi eamque magno aliquo lapide concludi. Valde usitatum fuit illis gentibus, in petrarum foraminib. aut cavitatibus, sive naturalibus, sive artificialibus sepeliri. Sic enim etiam Isaias Sebnam quaestorem obiurgat cap. 22. Quid est tibi hic, et quem habes hic, [?: ] excideris tibi hic sepulchrum, sicut qui in excelso [?: ] dit sepulchrum suum, aut qui in petra sculpit [?: habi- ] lum sibi? Ideo et Lazari sepulchrum, Ioan. 11, vocatur spelunca. Quia vero in talib. antris aut speluncis, quae [?: ] plerunque in solitudinibus, truces, ferae, aut etiam latrones sese occultare solent: ideo per metaphoram [?: ] nomen transferri solet ad omnes officinas, aut loca, [?: ] bi hominibus pernicies struitur: cuiusmodi sunt idolorum praesertim ac falsae doctrinae templa et scholae Nahum 2, Leo capiebat abundanter pro catulis suis, [?: ] cabat pro leaenis suis, implebatque praeda latibula sui, [?: ] speluncas suas rapina, etc. Sic Hieremias ad [?: Iud- ] , abutentes sacrificiis Dei in templo, ac sine poenitentiae illis Deum placare volentibus inquit: Nunquit spelunca latronum facta est domus ista, super quam est [?: -catum ] nomen meum, coram oculis vestris? Sic et Christus dicit ad sacrificos et mercatores templi, qui [?: ] religionem in quaestum converterant, Matt. 21: Domus mea domus orationis vocabitur, vos autem eam fecistis speluncam latronum. id est, non tantum convertibus in quaestum et rapinam temporalium divitiarum [?: ] religionem, et totum ministerium huius templi: sed etiam in praedam ac exitium animarum, et eversionem totius populi, dum falsa religione eis iram Dei. et tuae temporarias, tum et aeternas poenas accersitis. Tale SPES, animi motus aut affectus durabilis est, quae aliqua bona expectamus. Differt autem bona
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.