Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 589 --

1153 usurpat Solus Sam, pro ipsemet. Quod alteri praecipis, fac solus. id est, ipsemet.

SOLVERE verbum supra in LIGO tractatum est. Solvere autem legem videtur aliquanto significantius esse, quam simpliciter facere aliquid contra legem, aut peccare contra eam. Quare Christus Matth. 5 inquit: Nolite putare, quod venerim solvere legem. Non veni solvere legem, sed implere eam. Ratio autem locutionis est, quod leges sunt veluti vincula quaedam communis vitae, morum, ac subditorum. quae omnia alligant aut obligant ad certam formam aut rationem, quam solam rectam ac legitimam esse praescribunt ac pronunciant. Mox tamen ibidem, Qui unum de hisce solverit: violare tantum significat.

SOLIUM, vide THRONUS.

SOMNUS, vide supra verbum DORMIO.

SOPOR, vide DORMIO.

SOROR vox habet easdem illas catachreses, quas FRATER, ut nempe omnes propinquas notet. Sic aliqui putant hanc vocem accipiendam esse Levit. 18. Mulierem quoque cum sorore sua non accipies ad affligendam eam, et ad revelandam turpitudinem eius contra eam in vita sua. Opinantur igitur aliqui, et verisimile sane est, prohiberi ibi non tam germanam sororem, quam alias, quarum alioqui coniugium licitum fuisset. Quod observandum hoc tempore esset iis, qui incestas nuptias duarum sororum dispensant, puniente interim Deo tale coniugium sterilitate, unde suo tempore iustissimae poenae et bella de successione sequentur.

SORS proprie significat in Sacris illas notas aut tesseras, quibus sortiebantur, veluti Deo iudicium permittentes de re dubia, utrum ille de ea statuat ac ordinet, id iudicium sequuturi, aut executuri. Qua ratione [?: -ulta ] olim in veteri Testamento, et etiam in Novo decernebant (sicut et apud Ethnicos) aut diiudicabant. Prover. 16. Sortes proiiciuntur in sinum, sed a Domino est iudicium earum. i. gubernatio. hoc est, Deus regit dubiarum rerum exitum. Sic Prover. 18, litem comprimit sors: i. diiudicat. Sic forte quaeritur a Iehosua cap. 7, Quis nam in exercitu admiserit anathema? Sorte quaerit Samuel regem Iudaeis. Sorte quaerit Saul, quis contra eius votum comederit ea die. Sorte quaerant nautae, cuius culpa exorta sit tempestas, Ionae 1. Sorte etiam decernunt Apostoli, quis in locum Iudae proditoris succedere debeat. Sic et apud gentiles, Graecos, Romanos et barbaros, multum sortitione usi sunt. [?: -de ] verbum Sortiri. Hinc igitur est locutio, Proiicere [?: ] , mittere sortes, dare sortes, exire sortes, cadere sortes, sortem mittere cum aliquibus, et inter aliquos, [?: quar-m ] locutionum exempla sunt innumera, ut ea recensere nihil plane sit opus. Prover. 1, Mitte sortem nobiscum. i. divide praedam nobiscum, partire nobiscum, quaere nobiscum lucrum. Psal. 22. Matt. 27, Super vestimenta [?: -ea ] miserunt sortem. id est, sortiti sunt ea, sorteque diviserunt. Sic Ioel 3, Super populum meum miserunt sortem. Et in Obadia, Super Hierusalem [?: mise-unt ] sortem. Nahum 3, Super inclytos eius miserunt sortem. Porro quia Israelitae sortiendo olim terram Ca [?: -n ] diviserunt, singulique eam portionem acceperunt, quam [?: ] eorum sors adiudicavit: inde factum est, ut sors sit [?: --iam ] uniuscuiusque portio soli, et etiam haereditas [?: uni-iusque ] , per metonymiam dicta: quinetiam [?: integra- ] tribuum portiones soli dictae sunt sortes. Hinc [?: ] Ephraim, sors Iuda, etc. Sic etiam Latinis videtur [?: -cta ] esse sors, quae summa aut caput rei familiaris est: et [?: c--sortes ] , qui de eadem sorte participant. Psal. 124, Non relinquetur virga impiorum super sortem iustorum, ne forte mittant manum suam ad iniquitatem. i. [?: -on ] permittet Deus impios perpetuo opprimere [?: pi- ] , [?: ] eorum bona detinere. Hinc porro per metaphoram etiam longius trahitur haec vox ad omne genus commodorum ac bonorum. Actorum 8. Non est tibi pars neque sors in sermone hoc. Actor. 26. Ut remissionem peccatorum et sortem inter sanctos accipiant per fidem, Ephes. 1. In Christo sorte lecti sumus. i. electi, aut posses si a Deo. Coloss. 1. Qui idoneos nos fecit ad participandum sortem sanctorum in luce. Aliquando per eandem metaphoram et catachresin, pro quavis rata aut debita alicuius portione ponitur, etiamsi ea sit mala: ut pro poenis, Isaiae 17. Haec est pars conculcantium nos, et sors eorum qui diripiunt nos. Hierem. 13, Haec sors tua, et pars mensurae tuae a me est, dicit Dominus, quae oblita es mei, et confisa es in mendacio. Nonnunquam etiam ulterius ab hac metaphora trahitur vox haec per metonymiam, ad causam efficientem horum, seu Deum datorem horum bonorum. Sic Deus dicitur piorum sors, idola dicuntur esse idololatrarum sors. id est, causa aut autor eorum portionis. Civitates sortis, id est, sorte acceptae, Ios. 21. Contra aliquos proiicere sortem, est cum eis sortiri. 1 Par. 24 et 25. Sustentare alicuius sortem, est ipsum ac res fortunasque eius fulcire in spiritualibus ac corporalibus: Psal. 16. In manibus tuis sortes meae, habet Vulgata versio Psalm. 30. id exponit Augustinus de gratia Dei, qua salvati simus. Sed in Hebraeo est, Tempora mea. Sic linguarum ignari in Sacris literis ineptiunt, longissime a vero sensu recedentes, et alios abducentes, ac quidvis ex quovis probantes, ut Arist. inquit. [?: So---ri ] significat aliquando simpliciter nancisci: 2 Pet. 1, Iis qui aeque preciosam nobiscum sortiti sunt fidem. id est consecuti. Sors etiam functionem significat, forte ideo, quia olim et adhuc in multis locis sorte legebantur magistratus. Act. 1, Iudas fuerat sortitus nobiscum sortem ministerii huius. id est, consecutus fuerat nomen et functionem Apostolicam. Species acquisitionis pro genere ponitur. Danielis ultimo est: Et tu vade ad finem, et quiesces, stabisque in sorte tua sub finem dierum, aut ad finem dierum. Hoc aliqui exponunt, de quiete Danielis in sinu Abrahae, donec haec omnia compleantur. Sed multo rectius fuerit intelligere, Stabis in sorte tua: id est, tua functione fungeris: id est, tua prophetia in ultimis temporibus fungetur suo officio: tu mortuus per tuum librum multos postremis temporibus docebis ac erudies. Sicut praecessit, quod pii illa intelligent. Sors igitur ibi ponitur pro ipsa functione aut officio, quod sorte evenit. Sic Graeci sortiti sunt quisnam cum Hectore confligere debeat, Sortemque meam vovistis Achivi. SPECIES, externa illa facies rerum, praesertim corporearum dicitur: quae oculis cernitur, a verbo antiquo Specio, quod Videre significavit, Luc. 3. descendere Spiritum S. corporea specie super eum, sicut columbam. Et postea 9, Facta est species vultus eius inter orandum alia. Ioan. 5, Neque vocem eius audistis, neque speciem eius vidistis unquam. id est, nullam plane eius noticiam habetis, quia ex aspectu et sermone homines coram contrahunt noticiam, sibique invicem innotescunt. Per metaphoram porro transfertur etiam ad res incorporeas, et denotat primam rei faciem, ut subito cogitanti apparet, non ut plane intus rei veritas sese habet. Sic 2 Tim. 3 dicit Apostolus, seductores habere quidem speciem pietatis, sed vim eius abnegare: sicut et Christus dicit, eos ovillo vellere tectos incedere. Ab omni specie mali abstinete: 1 Thess. 5, id est, non tantum ab ipsis malefactis, sed etiam umbra malefactorum abstinete: ut pius homo, praesertim doctor, debet etiam loca ubi scorta habitant vitare, nec in templum quidem idolorum venire, etiamsi religionis causa non veniret. Sic etiam pius ab omni familiaritate malorum, praesertim idololatrarum et seductorum cavere et abstinere debet. 2 Cor. 5. Per fidem enim ambulamus, non
Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.