Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 588 --

1151 aucta, sicut lux septem dierum, in die qua alligaverit Dominus contritionem populi sui, sanaveritque percussuram plagae eius. Quara tales quasi hypotyposes et amplificationes tristissimi status, non semper ad verbum intelligendae sunt, sed tantum aliarum calamitatum magnitudinem exaggerant et depingunt, magisque ferme internum animi tristissimum statum, quam externum caeli describunt. Solem non percutere aliquem interdiu, nec lunam noctu: significat nonnunquam omnigenis calamitatibus liberari: per synecdochen positis duabus difficultatibus huius vitae, pro omnibus: quia plerunque vexamur vel aestu interdiu, vel frigore noctu. Sicut illi in Evangelio queruntur, se portasse pondus et aestum diei: et Iacob queritur, se in famulatu Labani consumptum esse tum aestu diurno, tum frigore nocturno. Exempla autem praedictae locutionis sunt Isaiae 49, Non esurient aut sitient, et aestus atque sol non percutiet eos, quia miserator eorum diriget eos, et ad scaturigines aquarum ducet eos. Psalm. 121. Interdiu sol non percutiet te, et luna noctu, Dominus custodiet te ab omni malo, custodiet animam tuam: Dominus custodiet introitum tuum et exitum tuum, a nunc usque in seculum. Ipsemet Psalmus declarat, quid per illam locutionem intelligat. Saepe fit mentio ortus et occasus solis, ut nominentur remotissima loca. Psalm. 94. Dominus locutus est, et advocavit homines ab ortu solis usque ad occasum eius. Psal. 113, Ab ortu solis usque ad occasum eius laudetur nomen Domini. Porro Psa. 107 etiam duae polorum extremitates nominantur: De terris congregavit eos, ab ortu et occasu, a septentrio ne et a mari. Denique idem valet quod Psal. 103, Deus dicitur elongasse a nobis peccata nostra, sicut elongatus est oriens ab occidente. id est, longissime. CUM et CORAM sole ac coram luna, significat, donec sol et luna stant: id est, in perpetuum. Psal. 72, Timebunt te cum sole et coram luna, in generatione et generationem. Et paulo post: Erit nomen eius in seculum, coram sole propagabitur nomen eius. Psal. 19 est, Soli posuit tabernaculum in caelis, ipse autem tanquam sponsus egreditur de thalamo suo, exultat ut gigas currere viam suam. ubi primum regnum Christi ac Ecclesia per caelos, et ipse Christus per solem allegorice depingitur, postea denique clare ac sine figura verbum Evangeliumque eius celebratur: quod ad intellectum eius psalmi necessario observandum est. Est vero tota haec poematii huius forma perinde ac si primum allegoriam, postea eius expositionem proponeret. Coram sole ac luna aliquid fieri, significat prorsus publice ac propalam. Sic Num. 25 Deus iubet suspendi duces Israelitarum in patibulis coram sole: et 2 Sam. 12, minatur Deus Davidi, se eius lcelus in solem protracturum, seque effecturum ut alius cum uxoribus eius coram sole rem habeat. id est, propalam. quod postea cap. 16 Absalon tenso tabernaculo in tecto regiae domus facit. Sic Hierem. 8 dicitur, quod proiicient ossa sacerdotum eruta e sepulchris coram sole et luna. id est, propalam ac sub dio. Aliquando haec eadem locutio significat idem quod in hac vita. Eccles. 2. Dominabitur omni labori meo, quo laboravi, et quo sapiens fui sub sole: id est, per totam hanc vitam. Sol iustitiae nominatur Christus, quia et illuminat omnes, et est verus ac primarius fons verae iustitiae. Malach. 4, Orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae, et sanitas in pennis eius. Pennae solis radii vocantur, qui omnia sanant et vivificant: Sic Christus sua spirituali et vivifica vi omnia sanat et vitalia facit. Vicinum huic est, quod Deus dicitur sol et scutum nostrum: Psal. 84. Esse sicut orientem solem, id est, in summo vigore ac flore, quia tunc subinde altius ascendit, tunc etiam calor ac vis eius salutarior esse censetur. Et sicut Psalmus 19 dicit, veluti gigas exultat ad currendam viam. Iudic. 5, Diligentes te sint sicut sol oritus in virtute sua. id est, sumam vires, et proficiam sicut sol ab ortu suo. Sic et sol in ortu quasi florere, et bene habere: contra, tendens in occasum, quasi languere, et veluti ad interitum inclinare videtur. Sic Pompeius iuvenis ac florens ad Sylam senescentem audacter dixerat, Plures adorare solem orientem quam occidentem: cui sane et ipsi senescenti sol suus occiderat. Eadem similitudo est etiam Apocalypsis 1, Facies eius quasi solis, cum in vigore suo lucet. Sic et Christi transfigurati facies, Matthaei 17 cum sole comparatur. Apoc. 12 dicitur, visam esse in caelo mulierem amictam sole, sub cuius pedib. fuerit luna, et corona stellarum duodecim in capite eius. quae nimirum ipsa Dei Ecclesia est, ornata sole iustitiae Christi, habens sub pedibus omnia terrena dominia, et in capite coronam XII Apostolorum, super quorum fundamentum doctrinae superstructa est.

SOLITUDO: vide supra DESERTUM.

SOLUS, aliquando suas quasdam difficultates habet. Psal. 51. Tibi soli peccavi, et malum coram te feci, ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum iudicaris. ubi significantissima et utilissima Lutheri est interpretatio: qui in enarratione huius Psalmi, hunc vult esse sensum: Tibi sum tantum peccatum. Haec enim sententia et originale peccatum luculenter declarat, et sequentib. verbis textus optime convenit. Neque etiam David in solum Deum, sed et in proximum peccaverat, hoc ipso scelere admisso. Tum porro verbum chata חטא peccare, non raro habitualiter accipitur, pro esse peccatorem aut reum: quomodo et Rom. 3, Omnes peccaverunt, etc. accipitur. Tota vero difficultas est in adverbio [?: lebadecha ] לבדך : quod quidem solet interdum fieri adiectivum, si ad dantur affixa. Sed tamen contra etiam illud observandum est, quod non raro superflue posterius affixum post semel praepositum nomen ponatur: ut possit hic lebadecha plane adverbium esse, et adverbia [?: -ter ] exponi, nulla prorsus habita ratione affixi: coniungique non cum pronomine Tibi, sed cum verbo [?: Pecca- ] , aut Peccator fui. Sic prorsus accipitur hoc idem adverbium lebadecha, nulla prorsus habita ratione pronominis affixi, Psal. 71, Incedam in fortitudinibus Domini Iehova: celebrabo iustitiam tuam Iebadecha solum te. id est, solum vel tantum iustitiam tuam celebrabo. Posses commode et sic vertere, Tibi ipsi aut in teipsum peccavi. ut sit amplificatio peccati. quasi diceret, Non tam peccavi in secunda Tabula laedendo proximum, quam in prima contra teipsum agendo, ut qui sciens ac volens neglexerim ac violaverim tuum mandatum, tuamque contempserim autoritatem, et insuper causam praebuerim ut nomen religioque tua apud impios blasphemaretur. Solent enim sic peccata amplificari, aut eorum amplitudo declarari. Hanc sane confessionem sui peccati facit David praesente et accusante eum Nathan, inquiens 2 Sam. 12: Peccavi Iehovae. ut non dicat, Peccavi contra proximum, sed contra ipsum Iehovam. Sic utriusque loci confessio peccati pulchre consonat: Tibi ipsi peccavi, et Iehovae peccavi. Sic et perditus filius exaggerat peccatum suum inquiens, Peccavi in caelum et coram te pater. quasi dicat, Non tantum me ac haereditatem laesi, sed et Deum ac te pater. Quod autem Lebad solus, pro ipsomet, seu quasi circumstantia pro ipsa substantia aut persona interdum accipiatur: multis exemplis declarari potest. Proverb. 9: Si fueris sapiens, tibimet sapies: sin fueris derisor, solus feres. pro, ipsemet feres. id est, tutemet, tu ipse potissimum: non excludit alios, ad quos etiam saepe ex unius stulticia calamitas venit: sed ipsam substantiam aut personam denotat. Gal. 6. Probet unusquisque sui opus, tunc in se solo gloriam habebit, non in alio. id est. habebit quod glorietur de semetipso. Sic Illyrica signa

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.