Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 443 --

861/862 Minister peccati: Gal 2. Num quid Christus peccati minister est? pro, Si Christus suos non liberat a peccatis, ergo non est destructor peccati, sed potius author et causa peccati, sicut lex tantum auget peccatum. Sic 2. Thessal. 2. Antichristus vocatur homo peccati. id est, non tantum peccans pro se, aut per se: sed etiam author ac promotor peccatorum, qui alios quoque faciat peccare. Passiones peccatorum. Rom. 7, Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum vigebant in membris nostris. id est, cupiditates, et veluti aestus ac motus animi in scetendentes, [?: -era ] seu vita quaedam illius veteris Adami. Lex peccati: Rom. 7 et 8. Vide supra in voce LEGIS. Peccare [?: i---oelum ] , est vel ita valde peccare, ut suum peccatum quasi usque in caelum pertingat: vel contra Deum ipsum in caelo habitantem peccare. Utitur hac locutione perditus silius Luc. 15: Pater peccavi in caelum, et coram te. Sed de hac locutione dictum est paulo ante: quemadmodum et supra in voce CAELI. Esse in peccatis. 1. Cor. 15. Quod si Christus non surrexit, adhuc estis in peccatis. id est, nec iustificati, nec renovati estis: nec remissionem peccatorum, nec Spiritum sanctum accepistis. [?: ] esse vel peccati ad mortem, vel obedientiae ad iustitiam, Rom. 6: ubi Peccati, ipsum quasi regnum iniquitatis aut culpae denotat, non solam originalem malitiam, quae tamen proprie dicitur regnare in corpore nostro. Sub peccatum [?: -um ] esse, Rom. 7, est innatae malitiae penitus subiectum, ac eius quasi potestati traditum esse. Sic de semet Paulus queritur. Sic et Helias Achabo obiicit, quod sit venditus, ut faciat malum coram Domino: 1, Reg. 21. Locutio sumpta est a venditione mancipiorum, quae prorsus alieno arbitrio potestatique traduntur, ut suo domino pro eius libitu serviant. Nosse peccatum: 2. Cor. 5. Christus non novit peccatum. id est, vel innatum vel actuale habuit. Facere peccatum. 1. Iohann. 3. Omnis qui natus ex Deo est, peccatum non facit. Quo in loco Oecumenius distinguitinter peccare, et peccatum facere, inquiens: Non peccare, negationem absolutam significat: non facere peccatum, non inesse ex dispositione et affectione rem ostendit. Inducere super aliquem peccatum, est praebere occasionem peccandi: quod alioqui Scriptura dicit facere peccare. ut, Ieroboam fecit peccare Israelem: quod saepe iteratur. Sic Abimelech rex Gerar dicit ad Abrahamum, et eius successor ad Isaacum: Induxisti super nos et super regnum nostrum hoc peccatum grande. Ubi et culpam, et reatum, ac poenam simul complectitur. Sic Exo. 32 dicit Moses ad Aaronem, Quid fecit tibi populus hic, quod induxisti super eum peccatum grande? Alioqui peccare facere, est, alicui peccatum impingere aut tribuere. Esa. 29. Qui peccare faciunt hominem in verbo, et ei qui eos arguit, laqueum tendunt. id est, calumniantur veros doctores. Levare super aliquem peccatum, videtur significare, infamare eum. Levit. 19. Non habebis odio fratrem tuum in corde, sed arguendo argues illum, nec levabis super eum peccatum. id est, iuxta Christi praeceptum, argues eum inter te et ipsum, et non ales clam odium, aut obtrectabis ei. Peccatum habere, et non haebere Ioan. 9. Si caeci essetis, peccatum non haberetis. id est, Si caecitatem vestram agnosceretis, peccatum vobis condonaretur. Contrarium huic est ibidem, Peccatum [?: -re ] alicui: Alias peccatum non habere, est, posse aliquo nodo se excusare. ut Ioann. 15. Si non venissem, et [?: lo---tus ] fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem non habent quod praetexant peccato suo. Ex antithesi [?: -paret ] , peccatum non habere, esse, posse se aliquo modo excusare. Sic moxibidem: Si non fecissem tanta opera, peccatum non haberent. id est, dicerent se non potuisse agnoscere Meschiam, veramque viam salutis, [?: ] agere poenitentiam. Aliquid esse alicui peccatum, seu in peccatum. Deuteronomii vigesimotertio. Si voveris Domino votum, non differes reddere: alio qui requirit id Deus de manu tua, et erit in te peccatum. id est, culpa et poena te onerabit voti dilatio. Mox vero addit, omissionem voti, seu non vovere, non fore alicui peccatum. Sic sequenti capite dicitur, alicui dilatam persolutionem mercedis, mercenario ad Deum clamante, fore illi peccatum. id est, cessuram illi in culpam, rearum ac poenam apud Deum. 1. Regum decimotertio. Fuitque haec res in peccatum domui Ieroboam, ut exterminaret et deleret eam de superficie terrae: id est, fuit illi causa exitii, aut poenarum exitialium. Psalm. 109, Oratio eius sit illi in peccatum. id est, non placet aut conciliet illi Deum, sed potius infensum reddat. Cognoscere peccatum, est, non tantum utcunque id agnoscere, sed etiam ab eo graviter accusari, et quasi urgeri ac premi. Num. trigesimo primo Ecce peccastis Domino, et cognoscite peccatum vestrum, quod inveniet vos id est, quod erit nobis causa magnarum calamitatum. Sic David in quit Psalmo quinquagesimoprimo, Quoniam peccatum meum ego cognovi, et peccatum meum coram me est semper. id est, semper mihi molestum ac infestum ante oculos obversatur. Parcere peccatis, aliquoties dicitur pro parcere ipsi homini peccanti. Num. decimoquarto, Parce peccato populi tui. Tale est illud Isaiae 1. Quod peccata rubent, et contra albent cum condonantur. id est ipse peccator est immundus: et contra purus fit per condonationem, cum sanguine Christi lavatur. Portare peccatum, aliquando significat luere poenas de peccato admisso. Levit. vigesimo secundo. Ne portent peccatum propter illud. In Hebraeo est verbum נשא Nasa, quod etiam condonare peccatum significat. Tollere peccatum. est amovere, auferre, praestita compensatione, et iustitia. 1. Ioan. 3. Christus apparuit, ut peccata nostra tolleret. Ioan. 1, Ecce agnus Dei, qui tollit peccata mundi. Sic Isaiae quinquagesimotertio dicitur Messias peccata nostra tanquam onus quoddam portasse, et abstulisse. Ambiguitas autem est in verbo αἵρω tollo, quod et levare ac gestare, et prorsus amovere ac abolere significat. Sic igitur et Christus non tantum abolevit peccata aut debita nostra, dum pro eis legi ac iustitiae Dei satisfecit: sed etiam gestavit ea veluti gravissimum quoddam onus in humeris ac corpore suo, dum pro eis poenas in suo proprio corpore sustinuit ac luit. Porro Hebraeum verbum נשא Nasa, portare peccatum, saepe simpliciter significat parcere alicui aut condonare, sive adsit nomen peccati, sive non. Sed de tota hac loquutione vide et infra in verbo Porto et Tollo. Proiicere peccata alicuius in profundum maris, dicitur Deus Micheae 7. Item, Post tergum proiicere. Isaiae trigesimooctavo. Item, Elongare a nobis sicut Occidens ab Oriente procul est, Psalmo 103. Delere sicut nubem peccata. Esaiae quadragesimo quarto. Mundare a peccatis, Psalmo 51. Avertere factem ab alicuius peccatis, ibidem. Tegere alicuius peccata, non imputare peccata, Psalmo 32, et 85. Peccatorum alicuius non recordari, Esaiae 43. quibus omnibus loquutionibus magnitudo ac efficacia condonationis peccatorum declaratur: ut et in verbo Imputare ostendi. Tegere peccatum alicuius, est condonare, dare causam perveniendi ad condonationem, et connivere. Sic et operire peccatum, Iac. 5, Qui averterit peccatorem ab errore viae eius, servabit animam a morte, et operiet multitudinem peccatorum. pro, erit causa ut frater ab errore conversus iustificetur et salvetur. 1. Pet. 4. Charitas operit multitudinem peccatorum. id est, dissimulat et obtegit multas offensas proximi, seu connivet ad eas, aut etiam reducit fratrem ad poenitentiam et remissionem peccatorum. Auferre et transferre peccatum: 2. Regum duodecimo Dominus transtulit peccatum tuum. Micheae 7. Quis Deus similis tui, qui aufers iniquitatem, et transfers peccatum reliquiarum haereditatis tuae? Lavare a peccatis; 1. Iohan. primo, et Apocalyp. primo, Christus

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.