Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 442 --

859/860

PECCATI Species
Originis: primus ille lapsus Adae et Evae in Paradiso: cuius poena est, omne consequens peccatum. Propagationis: Originale.
Reatus ex primo lapsu.
Innata corruptio. Actuale,
1 Omissionis, Commissionis.
2 Internum, Externum.
3 Tabulae Primae, Secundae.
4 Occultum, Notum, seu manifestum: quae sunt et praeeuntia et subsequentia.
5 Proaereseos, seu voluntarium, quod est et contra conscientiam, Ignorantiae.
6 Dominans, seu regnans: Non dominans.
7 Mortale, Veniale.
8 Remissibile, irremissibile, sive ad mortem, quod et est peccatum seu blasphemia in Spiritum sanctum.
9 Manens, Remissum. 10 In seu contra
Deum: Spiritum sanctum. Caelum, cuius species 4.
Homicidium.
Peccatum contra naturam.
Oppressio iustorum.
Pauperum defraudatio.
Homines.
Conscientiam: proprium corpus.
11 Nostrum, Alienum. Partes Originalis.
Materiale. Formale.—
Substantiale.
Accidentale. Actualis.
Actus. actio, seu factum pravum.
Qualitas, sive iniquitas facti: Culpa.
Reatus.
Poena.

¶ Nunc et locutiones quasdam peccati colligemus, et explicabimus. Peccatum pro falsa religione omnique malo, aut eius fonte ponitur interdum: ut Hebraeorum duodecimo, adversus peccatum certantes, nondum usque ad sanguinem restitistis. id est, adversus falsam religionem. eiusque ministros, tyrannos ac seductores. Ponitur enim hic peccatum pro ipso peccati regno: sicut contra dicitur, Certa pro iustitia usque ad mortem. Et, Qui sitiunt iustitiam. Peccatum iudicium mortis. id est, morte dignum, morte plectendum. Deuteronomii vigesimoprimo, Cum erit in homine peccatum, iudicium mortis, interficiatur. Educatio aut propagatio hominum peccatorum. id est, progenies, posteritas. Numer. trigesimosecundo Et ecce surrexistis pro patribus vestris, quasi incrementum hominum peccatorum, ut adderetis adhuc super furorem Domini contra Israel. Corpus peccati destrui, Romanorum sexto, significat ipsum veterem Adamum, aut totum hominem peccato obnoxium, passione ac renovatione Christi mortificari. Sic Romanorum septimo ait liberari a corpore mortis huius: id est, ex hoc [?: vot- ] ri Adamo meram culpam ac poenam circumferente. Caro peccati. id est peccatrix, aut peccatrici similis, nempe homo: Romanorum octavo, Deus misit filium [?: ] um in similitudine carnis peccati. id est, fecit eum hominem similem nobis peccatoribus: cum tamen [?: ] vere homo fuerit, nobisque per omnia similis, in hoc tamen dissimilis extitit, quod non fuerit peccator [?: ] nos. Ibidem: Et de peccato damnavit peccatum in carne. id est, Deus per carnem aut passionem filii sui devicit, aut expugnavit, aut reum peregit signum peccati. Nam aliquem de peccato damnare, est eum vincere, superare, reum peragere, perdere: sumpta loquutione â foro, ubi qui de peccato damnatur, aut reus peragitur, mox poenis exitioque addicitur. Sic verbum אשם Ascham et Heeschim, quod ad verbum sonat peccare, aut facere peccare: saepe exitium extremamque calamitatem denotat.
Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.