Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 367 --

709/710 quanti quanti sint, veluti repraesentare ac referre ipsissimum diabolum suum patrem: Contra autem, pios esse spiritu Dei in novos homines regeneratos, et eo etiam alioqui imbutos ac gubernatos. Sic Christus Iohan. 8. Post quam concessisset Iudaeis, eos esse semen Abrahae, mox negat esse filios eius, inquiens: Si filii Abrahae essetis, opera Abrahae faceretis: i. si vere patris vestri Abrahami iam renati indolem, ingenium, naturamque in vobis haberetis, sicut solent genuini filii patrizare. at vos degeneres filii estis: non. n. spiritualem, sed carnalem ac non renatum Abrahamum, imo et diabolum ipsum refertis: quod ex operibus vestris, quae propria diaboli sunt, nempe ex homicidio, mendacio et odio verbi Dei, liquido deprehendi potest. Sic et Paulus Rom. 9 distinguit semen Abrahae a filiis Abrahae: tametsi nonnihil magis respiciat ad originem. Vult enim omnes per fidem accipere promissionem, filialitatem, et haereditatem Abrahae, sicque filios eius fieri. Natus domus, vernam significat. Gen. 17, Abrahamus iubetur circumcidere, et etiam circumcidisse dicitur omnes servos, sive natos domus, i. vernas, sive etiam emptos argento. In natis alienorum contenti fuerunt, aut acquieverunt: Isaiae 2: natos videtur vocare cogitationes, inventiones, consilia et foeturas. Omnino videtur Propheta ibi obiicere Israelitis, quod deserta lege Dei, magiae, auguriis, et aliis exterorum maleficis artibus vacarint, ac secundum eas vitam, mores ac religionem suam instituerint: sicut et Ionathan vertit, quod in legibus peregrinorum ambulaverint: et sicut tempore Christi suam Theologiam maxima ex parte ad Philosophiam attemperaverant. Natos ergo expone, vel de inventionibus ac malis artibus gentilium, vel etiam de ipsis magistris earum. Inter natos mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista: i. inter filios aut natos ex mulieribus.

NASUS: suprâ in NARIBUS.

NATARE facio lectum meum omni nocte: Psal. 6, hyperbole est, de multitudine lachrymarum. Natare facere aquas super faciem alicuius, est eum submergere. Deuteron. 11. quasi dicat: Operuit eos aquis, ut non [?: -li ] super aquas, sed aquae super eos nataverint.

NATATORIA, a veteri interprete versa est vox κολυμβήθρα Ioan. 5 et 9, qui nimium spectavit vocis etymologiam a natando deductam. Magis perspicuum fuisset, si simpliciter vertisset piscinam, aut stagnum, quod [?: ibi ] ea vox significat. Caeterum de eo loco vide vocem PECUS, et PECUARIUS.

NATURA vox nullam habet admodum specialem significationem in Sacris literis, quae ex aliarum linguarum cognitione iudicari intelligique non possit. Percurram tamen quaedam loca. nam nihilominus variat aliquo modo eius significatio, ut omnino admonitione quadam rudior Lector indigeat. Physis ϕύσις Graeca mox a crescendo, aut oriendo venit: sicut et Latinum Natura, a nascendo. in de fit, ut communiter loquendo naturam alicuius rei, eius genuinam indolem, innatamque proprietatem vocemus. Rom. 2. Si gentes natura quae legis sunt faciunt: i. naturali vi ac viribus. De quo loco Pauli prolixe dixi in resolutione Disputationis Ienensis de Libero arbitrio, edita una cum Disputatione Vinariensi. Sic Rom. 1. Feminae eorum mutaverunt naturalem usum in eum qui est praeter aut contra naturam: i. praeter et contra innatam aut ingenitam earum proprietatem ad quam et cum qua divinitus conditae sunt. Naturale saepe dicitur id quod ita natum est: et opponitur artificia [?: -asciticiae ] , vel quoquo modo etiam corruptae rei. [?: ] praeputium secundum naturam, Rom. 2, [?: Iudicabit ] quod est ex natura praeputium. i. natus gentilis. Sic naturam rami, Rom. 11, i. proprii ac genuini, appellantur. Contra, alii insiticii vocantur praeternaturales, Gal. 2, Non natura Iudaei, et non ex gentibus peccatores: id est, qui nati sumus Iudaei, non sumus proselyti, etc. Natura dicitur a Philosophis esse optima vitae magistra: id est, naturalis conditio, vis ac proprietas nostra. Sic Paulus dicit 1 Cor. 11, An non ipsa natura vos docet, comam decere quidem mulierem, dedecorare autem virum? id est, ipsa forma, conditio ac nativa vis utriusque sexus, diversam speciem ornatumque postulat. Natura videtur aliquando ipsam rei existentiam aut essentiam significare. Gal. quarto. Servivistis iis qui non erant natura dii: id est, reipsa non erant dii, sed tantum opinione stultorum ac seductorum hominum. Vicina huic significatio est, cum natura animalium et hominum pro ipsis animalibus et hominibus ponitur. Iac. 3, Omnis natura animalium domatur a natura hominis: id est, omnia animalia domari possunt, solentque ab hominibus. D. Petrus cap. 1. 2 Epistolae, dicit nos fieri divinae naturae participes, quod tum de substantia ipsa recte exponi potest, quia donatur nobis spiritus sanctus tum de instauratione imaginis Dei in nobis, ac communicatione vitae aeternae. In Epistola Iudae dicuntur impii aliqua scire naturâ, sicut et bruta, et in illis corrumpi: .i. in rebus huic vitae utilibus ac suavibus foedissime peccare, iis abutendo. At isti quae non noverunt, conviciis incessunt: quae vero naturaliter (ut bruta) noverunt, in iis corrumpuntur. Homines natura esse filios irae, pronunciat Apost. Ephes. 2. i. natos in reatu ac indignatione Dei, et praeterea ita corruptos, ut naturaliter, nempe pro hac corrupta natura Deum ignoremus, imo et pro stulticia habeamus, eumque oderimus. Atque ita idem hoc Pauli dictum valet, quod Davidis: In peccatis sum conceptus et natus. Item illud Moisis, Cor hominis pravum est inde ab infantia. Vult ergo dicere Paulus homines non more tantum aut prava disciplina, assuefactioneque esse malos, ut sapientes et Philosophi autumant: sed ita esse conceptos ac genitos, ut peccato, ira Dei ac poenis eius simus penitus onerati, vel potius obruti, submersi ac sepulti.

NAVIS nihil obscuritatis in Sacris literis ferme habet: alioqui tamen per metaphoram res eximias ac praepotentes, Deoque adversas indicat. Psal. 48, In spiritu vehementi conteres naves Tharsis. i. praepotentes tyrannos, aut alios adversarios veritatis. Sic et Isa. 2, minatur Deus navibus Tharsis. Descendere ad mare in navibus, Psal. 107. Descendentes ad mare navibus, et qui faciunt opus in aquis multis. i. qui in mari negociantur. Navicula Christi a S. Patribus declaratur, quod sit typus Ecclesiae perpetuo periclitantis, sed nunquam prorsus pereuntis, iuxta versum: Fluctuat, ast nunquam mergitur illa navis. Quod Papa de sua piratica myoparona Aulae Romanae exponit. Ululate navis Tharsis, Isa. 23. id est, vos nautae et mercatores, ob devastationem Tyri, ad quam merces vehere solebatis. Continens pro contento ponitur. Minatur Deus Isaiae 30, se bello et variis calamitatibus ita absumpturum, et ad paucitatem redacturum Iudaeos, ut reliqui sint futuri sicut malus navis in vertice montis. i. perpauci. Non densi stabunt, ut sylvae in montibus, aut ut castra caeli innumerabilia, quemadmodum Abrahamo promittitur: sed admodum pauci et numerabiles, sicut caesa sylva una aut altera arbor in monte relicta speciem habet mali, navi infixi.

NAZARAEUS, a separando dictus, quod qui hoc genere voti ac victus se aliquandiu obligabant, separabant se a vino, sicera et carnibus, aliisque deliciis. de quo genere voti habes multa Num. 6. Porro quod Matthaeus dicit praedictum esse a Prophetis, quod CHRISTUS vocabitur Nazaraeus: id aliqui malunt verti Nazarenus, ut discernatur cognomen gentile, ab oppido quod incoluit, deductum a nomine huius (ut ita dicam) sectae aut hominum voto obstrictorum. Quod si omnino

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.