Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 368 --

711/712 nomen correspondere debet, tum videtur esse allusio ad historiam Samsonis Iudic. 13. de quo praedicit ibi angelus, quod Nazaraeus Domini erit a nativitate usque ad mortem. Solent vero ista duo verba Esse et Vocari, nonnunquam in Sacris literis confundi. Prophetas plures alioqui exponunt, de pluribus autoribus libri Iudicum. Constat etiam, Samsonem in aliquibus typum Christi gessisse: ut aliqua de illo dicta, recte de hoc intelligantur. alii respiciunt ad vocem Hebraeam נצר Nezer surculus, quo nomine Christus Isaiae 11, et aliquoties alias vocatur. alii denique ad ipsam tantum significationem vocabuli, quod Iesus sit praedictus a Prophetis futurus sanctus, a mundo separatus, et soli Deo addictus: quod Paulus et Hieremias de se scribunt.

NE prohibentis, proprio quodam modo interdum in Sacris accipitur. Genesis 19. Ne quaeso domini mei: scilicet, pernoctetis in platea, obsecro ne ita feceritis. Ne filiae meae, Ruth. 1. subintellige, Sic feceritis, me sectando. 1 Regum 22, Ne dixeritis, rex sic: id est, absit ut sic pergat rex sentire de Propheta Dei. Talia sunt et illa Virgilii:
Non nostrum, inter vos tantas componere lites. et Aeneid. 2,
Non sic, etc.

NEBULA, differt quidem a nube, quod haec in sublimi, in media nempe regione aeris esse solet: illa vero in hoc proximo nobis aere existat, et terrae incumbat. Sed tamen non incommode, simul cum Nube, in voce NUBIS, postea explicabitur.

NECESSARIUM definiunt id esse, quod aliter se habere non potest: vel potius, quod vi aliqua urgente fieri necesse est, aut etiam omnino opus est. Dividitur autem multipliciter. ut primum, aliud esse necessarium consequentis seu absolutum, aliud consequentiae. Consequentis seu absolutum necessarium est, quod sua natura tale est: consequentiae, quod per se quidem est non necessarium, sed tamen ratione cohaerentiae connexionisve cuiusdam cum alio, quod cum praecesserit, hoc necessario consequatur. Consequentis necessarium est duplex: vel quia sic ab aeterno fuit: ut Deus est unus essentia, trinus personis, bonus, iustus, sapiens et omnipotens, etc. Vel quia sic simpliciter ac sine exceptione, aut libertatis concessione ordinavit: ut, mundum esse talem, ex talibus partibus constare: sic caelum moveri, tales esse creaturas. Quo pertinet etiam coniunctio generum, specierum propriorum, et similium: ut, ignis urit, aqua humectat, gelu est frigidum, omnia animantia procreant, omnes creaturae aliquas vires ac munia seu opera functionesve habent, omnia gravia tendunt deorsum, omnia levia sursum, etc. Homo et angeli debent esse perpetui. Haec omnia debent dici necessaria consequentis. Sic enim a Deo sunt initio condita, sine omni exceptione naturali, aut libera electione. Quod adiicio, propter liberam electionem Satanae et hominis, qui sponte a Deo, a veritate, iustitia et vita, suaque prima natura recesserunt. Neque enim fuerunt initio sic prorsus immutabiliter conditi. Huc igitur pertinet necessarium aeternum physicum, et quod vocant definitionis. Quae necessitas nihilominus Deo suam superioritatem non adimit, qui sistit aut retrahit solem, et impedit ignem ne urat: sed ut ab eo venit, ita quoque ex eiusdem arbitrio nutuque dependet: sed ratione communis cursus nobisque creaturis necessitas quaedam est ac dicitur. Consequentiae porro necessarium id dicitur, quod sua quidem natura erat contingens, sed ratione alicuius antecedentis, cui necessario cohaeret: si illud praegressum est, hoc necessario sequitur. Sic necessariae sunt poenae et praemia, ob praecedentem culpam et meritum. Utrumque quidem hominum est contingens: sed tamen ita illa duo sunt inter sese necessario vinculo colligata, ut praecederet culpa, necesse sit sequi poenam. Hinc necessitas morborum et mortis, variorumque quasi fulcrorum [?: ] mediorum huius caducae vitae. Hoc modo etiam sententiae sunt necessario verae aut falsae: debent enim accommodare se ad res, et ex illis pendent. Nec tamen haec necessitas Deo, eiusque Evangelio, suam superioritatem aut ius dispensandi adimit. Hac necessitate sunt etiam ipsa peccata et scandala necessaria, [?: sal---- ] quoad genus, non etiam quoad singula facta. Quando quidem tanta est potentia Satanae, et malitia eius, tanta etiam corruptio hominis ei servientis, ut necesse sit venire peccata ac scandala. Est iam, teste Christo, veluti Physica quaedam necessitas, ut haec mala arbor malos fructus ferat, et ex malo cordis thesauro tantum pessimae opes proferantur. Haec quasi praeter meum institutum, de variis necessitatis generibus praefari [?: volo ] ut tanto melius sequentes phrases ac obscuriores significationes explicari et intelligi possint. Observandum porro est, quod verbum Oportet idem ferme significat. Cum igitur Christus dicit Matthaei decimooctavo, Necesse esse venire scandala: et Lucae decimoseptimo, Non esse contingens ἀνένδεκτον , seu impossibile esse non venire scandala, non intelligendum est, quod aut aeternum quoddam Parcarum fatum tale sit [?: -que ] afferat necessitatem: aut etiam, quod Deus vel [?: prima ] ordinatione, vel quotidiana coactione vel [?: sat- ] lege cogat homines ad peccandum: sed quod Satanae potentia ac malitia, et hominis ei subiecti corruptio, omnino tales fructus, quasi naturali quadam vi ac [?: ] serie proferant. Est igitur Necessitas consequentia, pendet ex istis duabus pessimis causis: nempe diaboli potentia, et hominis non tantum imbecillitate, sed etiam perversitate. Quoniam vero diximus, in rebus sua [?: -ra ] contingentibus esse necessitatem consequentiae [?: ] id quoque vocari necessarium, quod vi aliqua cogente fieri opus est: hinc fit, ut varii sint gradus necessitatis, sicut et contrarii eius seu impossibilitatis aut impossibilis, ut supra ostendimus: et alias aliquid magis aut minus necessarium sit, ac nihilo minus dicitur necessarium: ut saepe vocantur valde utilia vitae et quibus aegre caremus, necessaria. sic et intimi amici [?: ] familiares dicuntur Necessarii. Aliquando etiam ius potius, quam effectum aut eventum vox haec respicit [?: ] quod sit iure, lege aut more necessarium, non [?: ] eventu aut effectu necessarium. Supra diximus de necessitate scandali, quod nequaquam de iure, sed [?: tantum ] de effectu aut eventu est accipiendum. At cum [?: dicat ] Luc. 22, Venit autem dies azymorum, in quo necesse erat, vel potius oportebat (ut est in Graeco) [?: ] pascha: non de facto, eventu, aut exitu, sed de iure accipiendum est. Sic etiam de iure intelligendum est, [?: ] dicitur, obedientia, bona opera aut Decalogus est necessarius. Quinetiam cum haec dicuntar necessariam salutem, de iure accipiendum est, salva tamen dispensatione, et (ut ita dicam) superioritate Evangelii (quod est superius ius) per remissionem peccatorum, [?: ] necessitatem dispensante aut tollente. Quod [?: ] dispensat semper de praeterito, non de futuro: debito non soluto, non autem de debito in posteritate solvendo. In quo peccarunt, qui hoc tempore hoc dogma pseudoapostolorum, aut etiam [?: Nazarenorum ] [?: maximo ] cum scandalo instaurarunt. De iure intelligendum est et illud 1 Corinth. 7, Qui vero stat firmus suo corde (non habens necessitatem. sed potestatem suae voluntatis) et hoc decrevit in suo corde, servare suam virginem, bene facit: id est, talem nulla necessitas mandati divini urget ad servandam suam [?: ] virginem, sed est in hoc liber. Opponitur hoc loco [?: ---tas ] necessitati iuris. Sic de necessitate iuris aut [?: ]
Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.