Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 145 --

265/266 bona est mihi. Psalmo 69. Et ego oratio mea fuit ad te. Ezech. 9. Et ego, non parcet oculus meus. Ego, ecce pactum meum tecum: Gen. 17, est mutatio inchoatae orationis in aliam formam. Et ego homines numeri: Gen. 34. pro, nos vero pauci sumus. Alioqui istud pronomen aliquando singularem emphasin habet, indicans eximiam personam, et certitudinem rerum, aut actionum: ut, Ego dixi, ego faciam, ego feram. Ego, et non alius praeter me: Isa. 41 et 45. Plura ac illustria exempla ibi habentur. Nonnunquam quoque reduplicatur istud pronomen initio. ut Gen. 6: Et ego, ecce ego, adduco diluvium super terram. Ezech. 5: Et ecce ego ad te etiam ego, et faciam iudicia mea in medio tui. Sic Gen. 37. Puer non est, et ego quo? Ego ibo? In affectibus irae, minarum, ac lamentationum istae reduplicationes fieri solent. Ego oratio: Psal. 109. id est, ego orabam. Psal. 112, Ego pax: idest, paci studebam.

EGREDI et INGREDI est versari, et negocia necessaria expedire. Sic Psal. 23 dicit: Dominus custodiat introitum tuum, et exitum tuum, id est, omnes tuos conatus. 1. Sam. 18. Egrediebatur autem David ad omnia, ad quae mittebat eum Saul, et prudenter se gerebat. Ibidem: Et egrediebatur et ingrediebatur ante populum, pro, educebat populum ad bellum, et reducebat. Egredi et regredi ante alios, est ducis aut gubernatoris opera defungi: sumpta metaphora a re pecuaria, ubi pastor solet antecedere oves. Quae loquutio et res Num. 27. prolixe exponitur. Nam ibi Moyses dicit, Praeficiat Dominus virum, qui egrediatur ante eos, et qui ingrediatur ante eos, qui educat eos, et qui introducat eos: ne fit congregatio Domini velut oves, quae nullum habent pastorem. Sic idem dicit Deuter. 31. Non possum ultra egredi et ingredi. pro, gubernatoris officio defungi. Sic Salomon orat 2. Par. 1. Sapientiam da mihi, ut egrediar coram tuo populo, et ingrediar. id est, omnia recte gubernem ac administrem. Sic idem 1. Reg. 3. Ego vero puer parvus sum, nescio egredi et ingredi. pro, nescio quomodo me in tanti regni administratione gerere debeam. Sic 1 Sam. 8. Rex egredietur ante nos, pugnabitque bella nostra. Sic Psal. 144. Et non egrederis cum exercitibus nostris. id est, non iuvas, non regis, non facis nos vincere. Sic et Psal 60. Non ne tu qui proieceras nos, et non egrediebaris cum exercitib. nostris, quia Deus est dux et gubernator populi sui. Egrediens ad bellum: pro, spiritus ad militiam, Num. 1: ubi actio pro potentia ponitur. Quod egredietur ex ore vestro, facietis. id est, quod promiferitis aut voveritis: Deut. 23. Egressionem labiorum tuorum custodies. Sic Hier. 44. Omne quod egredietur exore nostro faciemus. Non egrediatur durum de ore vestro: 1. Sam. 2. pro, ne loquamini superba. Sic Danielis 2 Legem egredi ex ore regis. Egredi de alicuius potestate: pro, liberari ab ea. 2. Reg. 13. Et dedit Dominus Israeli liberatorem, et egressi sunt de potestate Aram aut Syrorum. Egredi furorem a facie Domini: Numer. 16. Ignis egressus est a Domino. pro, iam coepit saevire Dominus in populum suum. Allusio quaedam est ad morem regum, a quibus exeunt mandata accipientes, ad puniendos aut liberandos aliquos. Egredi impietatem ab impio, 1. Sam. 24, vetus proverbium fuisse Scriptura affirmat. Verba idem sonare videntur, quod, mala arbor malos fructus proferet, aut de malo thesauro. Sed aliqui intelligunt, quod impii sibimet exitium accersant, suove se gladio iugulent. Egredi iudicium. Habacuci. Non egredietur in seculum iudicium. id est, non pronunciabitur, non fiet exequutio aliqua in eo: Videtur dicere, quod Deus non puniet. ingrediens et ingrediens: id est, qui intrant et exeunt ex civitate. 1. Regum 14. Ne permitteret egredientem et ingredientem ad Assa regem Iuda. id est, obsideret omnes vias. Egredi de malo in malum: Hier. 9, id est, ex alio scelere in aliud prolabi. Sic ex fide in fidem, Rom. 1. et Psal. 68. De victoria in victoriam exibunt. Egredi, pro habere originem. 1. Par. 2. Ab istis egressi sunt Saratheus et Estaoliteus. Sic, Egredi de alicuius foemore, utero aut lumbis. Egressus vitae ex corde. Prover. 14. Prae omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso sunt egressus vitae. id est, cordis bona malave consilia et conatus sunt causa bonorum ac poenarum. Qui ex ea urbe egrediuntur: Isaias. pro, incolae eius. Egredi alicuius oculos prae pinguedine, de nimia superbia ac opulentia: Psal. 37. Egredi alicuius cor: id est, prae nimia admiratione attonitum fieri. Gen. 42. Egredi ac ingredi ad verbum sacerdotis: Num. 23. pro, Rempublicam religionemque domi et foris administrare, secundum praescriptum Dei a sacerdote indicatum.

ELEVARE, pro superbire: 2. Par. 25. Tunc elevavit te cor tuum, ad magnificandum: quae phrasis et Latinis est usitata. ut cum dicimus, Elato animo. Aliquando Elevare cor alicuius, etiam in bonam partem accipitur, de pia magnanimitate: ut 2. Par. 17, de Iosaphat legitur. Aliquando significat liberare: veluti si aliquem in praealtum munitumque locum attolleres, ne a quoquam adiri posset, neve cuiusquam iniuriae obnoxius esset. Psal. 20. Exaudiat te Dominus in die angustiae, elevet te nomen Dei Iacob. Elevare se ad habitandum, Psal. 113. pro, in praealtis locis, aut sublimi loco habitare. Elevare animam suam ad aliquid, supra in voce ANIMA exposui. Significat autem, ex animo desiderare, ac expectare. Deut. 24. Et ad mercedem illam elevat animam suam: id est, cupide expectat. Sic et Ezech. 24. Tollam ab eis elevationem animae ipsorum. id est, quod praecipue desiderant, et quo se consolantur. Pro quo ibidem dicit Desiderium oculorum. Vicinum est, cum pro oratione ponitur. Ad te levavi animam meam: scilicet, tanquam meum unicum praesidium. Elevare, et Levatio, sunt nonnunquam propriae voces sacrificiorum: quia quae offerebant Deo, in altum elevabant. Num. 15. 16. Hinc armus elevationis, Exodi 29. Dedi tibi custodiam elevationum mearum, Num. 18. Levare alicuius faciem, est idem quod alii solent vertere, Accipere faciem, aut personam: ut Deut. 28. Gentem quae non levabit aut accipiet faciem senis: id est, non reverebitur aut curabit. unde, Elevatus facie, Esa. 3: Auferam quinquagenarium, aut elevantem faciem: pro, reverendum aut venerandum virum, cuius ipsa facies plena dignitate, et quasi quadam maiestate est. Levare manum, significat iurare: quia tali gestu solebant iurantes uti Deut. 22. Psal. 106. Elevare peccatum super fratrem, Levitici 19. pro, eum accusare de aliquo crimine, eumve infamare. Elevatio Misgab, pro locis eminentibus ac munitis: Isaiae 33. Munitiones rupium elevatio eius. pro, asylum aut profugium eius. Hinc per metaphoram saepe Deus dicitur nostra elevatio, petra et locus munitus. Elevatio mea Deus, Psal. 18. Sic Psalm. 59. Fuisti elevatio mihi, et refugium in die angustiae. et saepissime alias.

ELIGERE, verbum notae significationis: sed ponitur nonnunquam per catachresin, pro delectari. ut Isaiae 58. An tale est ieiunium, quod elegi? id est, quod probo, quo delector. Electus, et Electi, nonnunquam significat praestantes, eximios: sicut etiam ob florem et vigorem aetatis iuvenes apud Hebraeos בחורים Bachurim, id est, electi vocantur. Qua ratione aliqui exponunt illud: Multi sunt vocati, pauci vero electi. id est, eximii ac vere probi Christiani: Sed crebro, praesertim in Novo testamento, ii dicuntur Electi, quos sibi Deus singulari quodam consilio in Christo delegit, nunquam repudiandos, sed certo in vitam aeternam transferendos. Rom 8. Quos praescivit, eos et elegit: quos elegit, eos et vocavit. Ibidem: Electis omnia cooperantur in bonum. Petrus inquit: Studete facere firmam vestram vocationem et electionem. id est, pia vita apud omnes

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.