Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 144 --

263/264 estis Ecclesiarum Dei. 1. Timoth. 3, Ecclesia Dei. Interdum vero a loco: ut, Ecclesia quae in Babylone est, 1 Petri 5. Septem Ecclesiis quae sunt in Asia, Apoc. 1. Scribe angelo ecclesiae Ephesinae, ecclesiae Pergamensis, ecclesiae Thyatirensis: Apoc. 2. Ecclesiae quae Sardis, ecclesiae Philadelphiensis, Apoc. 3. Ecclesiae Dei quae Corinthi est, 2. Cor. 2. Ecclesiis Galatiae, Gal. 1. In Laodicensium ecclesia recitetur, Coloss. 4. Ecclesiae Thessalonicensium, 1. Thess. 1. Ecclesiae quae domi tuae est, ad Philemonem. Ecclesia per totam Iudaeam, Act. 9. ΒΆ Extant etiam in scriptis Apostolorum plures appellationes Ecclesiae, quales sunt: Credentes, Act. 2. Multitudo credentium, Act. 4. et 5. Multitudo discipulorum, Act. 6. Discipuli, Act. 6. Numerus discipulorum multiplicabatur, Act. 9. Accipientes eum discipuli. Et rursus: Saulus tentabat se adiungere discipulis, et omnes timebant eum, non credentes quod esset discipulus. Christiani, Act. 11: Docerent turbam multam, et discipuli cognominarentur primum Antiochiae Christiani. [1. Pet. 5.] Si affligitur aliquis, ut Christianus. Grex Christi: Act. 20, Attendite vobis et cuncto gregi. Item, Non parcentes gregi. 1. Pet. 5, Pascite qui in vobis est gregem Dei. Domus spiritualis, sacerdotium sanctum, genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus qui in lucem accessit, populus Dei, advenae et peregrini, oves conversae ad pastorem animarum: 1. Pet. 2. Clerus: 1. Pet. 5. videtur enim ea vox hoc loco totam Ecclesiam significare. inquit enim: Neque ceu dominium exercentes adversus cleros, sed sic ut sitis exemplaria gregis. Sortiti fidem preciosam: 2. Pet. 1. Nati ex Deo: 1 Iohan. 3. 4. 5. Filii Dei: 1. Iohan. 5: Rom. 8. 9. Filii Dei viventis: Gal. 4. Filii promissionis et liberae: Gal. 4. Filii Abrahae: Rom. 4. Filii Dei et lucis: 1. Thess. 5. Reges et sacerdotes Dei: Apoc. 1. et 5 Sanctificati: Act. 20, Hebr. 10. Et Iudas: His qui in Deo patre sanctificati sunt, quique in IESU Christo servati sunt vocatis. Sancti: 2. Pet. 1. Sancti homines: Apoc. 19, Iustificationes sanctorum. Rom. 8, Postulat pro sanctis. 1 Corinth. 7, Sancti de hoc mundo iudicabunt. 2. Corinth. 1, Una cum omnibus sanctis qui sunt in tota Achaia. Ephes. 3, Mihi omnium sanctorum minimo. Ephes. 5, Sicut decet sanctos. 2. Thess. 1. Cum venerit, ut glorificetur in sanctis. Dilecti, vocati et electi: 2. Petr. 1. Dilectis iuxta praefinitionem Dei. Rom. 1: Omnibus qui estis Romae, dilectis Dei, vocatis sanctis. Roman. 8: Quis tentabit crimina adversus electos Dei? Rom. 9: Eam quae dilecta non erat, vocabo dilectam. 1. Corinth. 1. Sanctificatis per Christum IESUM, vocatis sanctis. Hebr. 9. Qui vocati sunt. Apoc. 19. Beati qui ad coenam nuptiarum agni vocati sunt. Coloss. 3: Induite vos sicut electi. 2. Timoth. 1. Suffero propter electos. Apoc. 1 et 17. Rex regum, et qui cum illo sunt vocati et electi, et fideles. Cohaeredes gratiae: 1. Pet. 3. Haeredes Dei, et cohaeredes Christi: Rom. 8, Gal. 4. Fideles: 1. Corinth. 7. 2. Corinth. 6. 1. Timoth. 5. 6. Iusti: 1. Petri 4. 1.Timoth 1. 1. Iohan. 2. Templum Dei et Spiritus sancti: 1. Corinth. 3. 6. 2. Corinth. 6. Ephes. 2. Crescite in templum sanctum Domino, in quo et vos coaedificamini in tabernaculum Dei. Domus Dei: 1. Pet. 4. Iudicium a domo Domini incipit. 1. Timoth 3. Quomodo oporteat te versari in domo Dei, quae est Ecclesia Dei viventis, columna et stabilimentum veritatis. Corpus Christi: Ephes. 1, Dedit ipsum caput Ecclesiae, quae est corpus eius. Ephes. 4, Christus est caput Ecclesiae, et ipse dat salutem corpori. Coloss. 1. Pro corpore ipsius, quod est Ecclesia. Hierusalem. Gal. 4. Quae sursum est Hierusalem, libera est. Hebr. 12. Accessistis ad montem Syon, et ad civitatem Dei Hierusalem caelestem, et ad innumerabilium angelorum coetum, etc. Apoc. 21, Vidi civitatem sanctam Hierusalem. Uxor agni: Apocal. 19. Venerunt nuptiae agni, et uxor eius praeparavit se. Sponsa Christi: Ephes. 5. et Apoc. 22. Sponsus et sponsa dicunt, Veni: et qui audit, dicat, Veni.

EDERE et BIBERE, pro voluptuariam vitam agere, ponit Christus, cum extremorum temporum luxum notat Luc. 17. Quod genus loquutionis etiam Latinis et Graecis est usitatum. Edere et Bibere. Apoc. 7, est, feliciter vivere. Edere et bibere carnem et sanguinem Christi, Iohan. 6, est fide frui merito Christi, passione carnis ac sanguinis ipsius acquisito. Edere panem cum aliquo, est ius intimae familiaritatis et amicitiae ipsius habere, Psal. 40. Edere panem in regno caelorum, est aeterna felicitate perfrui, Luc. 22. Edere stercora sua, et Bibere urinam, Isaiae 36, significat extremam et tristissimam obsidionem famemque perpeti. Edere de ligno vitae, pro, aeterna beatitudine perfrui, Apoc. 2. Vide COMEDERE, et infra MANDUCARE. Edere, aut comedere in conspectu gloriae Dei, Deut. 12, est coram arca epulari, et absumere vel sacrificia oblata Deo, vel aliquam partem primitiarum ac decimarum: quod mandato Dei faciebant, ut testarentur se ea ipsa a Deo accepisse.

EFFUNDERE, sumpta metaphora ab aquae effusione, copiam quandam significat: et alias in malam, alias etiam in bonam partem accipitur. In malam, ut Psal. 107. Effusus est contemptus super principes. Sic Psal. 78: Effunde iram tuam super gentes, quae non noverunt nomen tuum. Ezech. 9: Effundes furorem tuum super Hierusalem. Sic Ezech. 20: Furore effuso regnabo super vos. id est, gravissime vos affligendo. Contra non raro etiam in bonam partem accipitur. ut Ioel. 2 Act. 2: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem Sic, Effusa est gratia in labiis tuis Psalmo 45 Effusa ei charitas Dei in cordibus nostris: Rom. 5. Effundere animam, aliquando est deficere in omnibus viribus: ut Io. 30 habetur. Sic Psal. 141. In te speravi ne effundas animam meam. Aliquando etiam, idque crebro, effundere animam et cor significat, omnes animi dolores, angustias, sollicitudines et vota indicare alicui, ut supra in ANIMA et COR dictum est. Sic igitur, Psal. 42. et 62 iubet coram Deo effundere corda, ut scilicet ab eo consilio, auxilium et consolationem petamus. Sic et lib. 1. Sam. cap. 1, dicit mater Samuelis: Effudi animam meam in conspectu Domini. Quam phrasin mox in sequenti capite exponit, inquiens: Pro multitudine meditationis meae, et indignationis meae, loquuta sum. Effundere gressus, est collabi, Psalm. 73: ubi queritur David, se pene esse scandalizatum, et a vera pietate abductum, impiorum felicitate. Sic Psalm. 22: Sicut aqua effusus sum: id est, sicut aqua effusa in omnes partes dispergitur, et dilabitur, ac perit: sic ego quoque, non valentibus nervis regere corpus ac continere membra, corrui. Effusione aquarum, libro 2. Samuel. capite 22, pro exundationibus accipitur: quia tales inundationes veniunt ex largioribus effusionibus a caelo, aut subterraneis cataractis profluentibus.

EGO. Aliquando postponitur mandatis haec loquutio, Ego Dominus exercituum: ut Levit. 18. et 19. 22. ut sit veluti confirmatio praecedentis mandati: et plaerunque subintelligitur verbum, Praecipio haec. Usitatissimum alioqui Sacris literis est, ut cum aliquis incipi in prima persona loqui, mox quasi deserto pronomine primae personae, commuter orationem in aliam formam: ut alibi in Repetitionibus prolixius dixi. Sic Psal. 41: Et ego in perfectione aut sinceritate mea sustentisti me. Sic Gen. 24: Ego in via deduxit me. Isa. 45. Ego manus meae tetenderunt caelos. Ego cum corde meo aedificare Domino domum. 1. Par. 22 et 28, scilicet, fuit. Illud Ego initiale, ociosum negligitur. Sic autem inceperat orationem ac si esset dicturus, Ego cogitavi aedificare domum Domino. Sic et Psal. 73, Et ego, pene declinaverunt pedes mei. Ibidem: Et ego, accessio ad Deum
Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.