Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 143 --

261/262 est, vestrum coetum a Deo vocatum. Verum de verbo VOCARE dicetur infra suo loco. Nunc quia Ecclesia a verbo voco καλεῖν venit, hoc observetur primum: ideo conversionem hominum vocationem vocari, non tantum quia Deus eos per se suumque verbum quasi clamore vocat: sed etiam, quia sicut herus ex turba famulorum certos aliquos ad aliqua singularia munia evocat (sicut ille inquit: Sosia adesdum, paucis te volo) sic Deus quoque tum totum populum suum vocat ad cultum suum, iuxta illud, Ex Aegypto vocavi filium meum: tum etiam singulos homines ad certas singularesque functiones. sicut Actorum 13 habetur: Separate mihi Barnabam et Paulum ad opus, ad quod vocavi eos. Quoniam autem non tantum vocatur populus Dei ad cultum Dei, sed etiam vocatur ex reliqua turba, aut confusione generis humani: ideo dicitur Ecclesia, quasi dicas evocata divinitus ex reliqua impiorum colluvie ad cultum celebrationemque Dei, et aeternam felicitatem. Porro sicut Ecclesia ab evocando deducitur, ita Paulus eius proprium multum inculcat, estque in definitione omnino inserendum. Sed de Ecclesiae etymo hactenus. Vide et infra verbum VOCO. Usi sunt nonnunquam et LXX nomine Ecclesiae, pro voce Coetus. Varius est autem huius vocis usus, aut etiam rei ipsius distinctio. Nam alias vocatur Ecclesia totus Dei populus, cui etiam ideo adiungitur Universalis aut Catholica: alias singuli coetus Christianorum vocantur Ecclesiae, quibus non raro addi solet vox particularis Ecclesiae, aut etiam circumscriptio a nomine loci sumpta: ut, Ecclesia quae est in Babylone salutat vos. Distinguitur etiam Ecclesia, quod alia sit tantum vere piorum ac electorum, quam Paulus Ephes. 5 dicit esse sine ruga et macula, columnam ac stabilimentum veritatis: qui coetus magis creditur, quam corporeis oculis cernitur. Alias Ecclesia dicitur coetus a Deo per verbum vocatus, hominum veram doctrinam profitentium, et confitentium, et recte Sacramentis utentium, qui cerni quoque potest, et in quo sunt multi vere pii: aliqui tamen etiam hypocritae, sed exterius in doctrina et usu Sacramentorum consentientes. Denique nonnunquam Ecclesia videtur significare tantum ministros Verbi ac Sacramentorum, et aliquos seniores ac intelligentiores: sicuti Chrysostomus interpretatur dictum Christi Matth. 18, Dic Ecclesiae: Si Ecclesiam non audierit, etc. Sed tamen potest exponi de toto coetu unius loci, cum ei quid publice indicatur. Locum Deuter. 23, Eunuchus et manser non intrabit Ecclesiam: aliqui exponunt, non admittetur ad publicas functiones. Caeterum Augustinus praecipit in libro de Doctrina Christiana, ut nobis sint nomina Ecclesiae nota. Adscribemus igitur eius appellationes in Sacris literis usitatas. Ecclesiae nomina sunt haec Columba: Cantic. 5 et 6. Insula: Isaiae 21. Mons Syon: Isaiae 11. Species sive pulchritudo domus: Psal. 68. Specula, Mons domus Domini: Isaiae 2. Domus spiritualis, Sacerdotium sanctum, genus electum, gens sancta, populus qui in lucrum accessit, populus Dei, vivi lapides, sancti: 1. Pet. 2. Cerva vel Caprea: Proverb 3. Generatio quam possedit Deus ab initio: Psalm. 73. Syon: Psalm. 47. Domestici Dei, superstructi super fundamentum Apostolorum, corpus Christi, concives: Ephes. 2. Populus fortis, Civitas gentium robustarum: Isaiae 10 et 25. Urbs fortitudinis Zion: Psal. 2, Isaiae 26. Ablactata a lacte: Isaiae 8. Avulsa ab ubere, filia Zion: Zachariae 9. Isa. 28. Deserta: Isaiae 35. Docti a Domino: eiusdem 45. Omne semen verum, Vinea electa. Deserti, invii et solitudinis nomine intelligit Isaias cap. 34, Ecclesiam Christi: et Per ipsem a et Catharma Paulus. Domus Israel: Hieremiae 2. Formosa, speciosa: Cantic. 2. Sponsa, amica, soror, hortor conclusus, torus signatus: Cantic. 4 Immaculata, sine macula: Cantic. 5, Sine ruga: Ephes. 2. Suavis, decora, perfecta, electa, beatissima, Aurora, Luna, Sol: Cantic 6. Concilium iustorum: Psal. 110. Participatio timentium Deum: Psalmo 18. Hierusalem nova: Psalmo 64, Isaiae 32. Mons sanctitatis: Isaiae 56, Psalmo 2. Civitas regis magni, Domus ac templum Dei: Isaiae 2. Multitudo credentium: Actorum 4. Semen Abrahae: Actorum 3. Vinea Domini Sabaoth: Psal. 79, Isaiae 5. Regina, Vinea electa: Psalmo 44. Vinea Domini exercituum, Germen delectabile: Isaiae 5. Filii Dei, nati ex Deo: Iohannis 1. Filii lucis: Lucae 16 Fideles terrae: Psalmo 86. Civitas Dei: Psalmo 110. Lapides vivi: 1. Petri 2. Promissionis filii: Galat. 3. Ecclesia sanctorum: Psalmo 88. Domus Dei, Atrium Dei: Psalmo 133. Solium David, et regnum eius: Isaiae 9. Populus habitator Zion: Isaiae 10. Peculium ac haereditas Domini, regnum, lex ipsa in Domino: 1. Thess. 5. Ephes. 5. Templum Spiritus sancti, Terra sancturaii, Horreum, Candelabrum, Iuda et Hierusalem, Regnum Dei, regnum Christi, caelorum. ut Psalmo 88, Et erit testis fidelis in caelo: id est, in Ecclesia sanctorum. Populum pauperem, 3 Soph. vocat. Domus eburnea: Psalmo 45, ob fidei candorem et castitatem. His plura edocebit pius usus Bibliorum.

¶ Cum autem disceptatur, quae nam sit vera Ecclesia, et quis sit in Ecclesia, aut extra Ecclesiam, agitur de coetu Deo accepto ac dilecto: cuius qui membra non sunt, salvari nequeunt. Eum autem coetum alii aliter definiunt, dum variae sectae verus Dei populus esse volunt. Romanus Pontifex contendit eum esse coetum, qui se pro summo capite agnoscit ac veneratur. Sed Christus dirimens hanc litem, definit Ecclesiam hoc modo, Oves meae vocem meam audiunt: seu, Audientes vocem meam, sunt meae oves, atque adeo mea mater et fratres. Sic idem Dominus pollicetur, se et patrem suum cum illo habitaturum, qui sermonem eius custodierit. Est igitur Ecclesia, grex aut familia Dei, is coetus, qui a Deo vocatus, audit verbum eius, ac fideliter purum retinet: in quo et rectus usus Sacramentorum comprehenditur. Verum adscribam etiam alterius cuiusdam de voce Ecclesiae nomenclaturam, ut diversarum tractationum collatione tanto melius res tota illustretur. Vocabuli Ecclesiae, frequens usus est in Actis Apostolorum: ut Actorum nono, Ecclesiam per totam Iudaeam. Actorum duodecimo: Affligeret quosdam de Ecclesia. Actorum decimo quarto: Per singulas Ecclesias Actorum decimosexto: Ecclesiae confirmabantur fide. et alibi passim in Actis, et in Epistolis Pauli omnibus, Ecclesiae nomen aliquoties extat. In 1. Petri 5 semel legitur, Salutat vos Ecclesia quae est in Babylone. In posteriore Petri non habetur, quemadmodum et in duabus prioribus Epistolis Iohannis ea non extat: at in tertia ter legitur: Testimonium reddiderunt, etc. in conspectu Ecclesiae: item, Scripsi Ecclesiae: Et rursus, Eiicit eos ex Ecclesia seu congregatione. Et in Apocalypsi saepius reperitur, praesertim 1. 2 et 3. cap. Hac voce etiam autor Epistolae Iacobi, et ad Hebraeos, utuntur. Iacobi quinto, Presbyteros Ecclesiae. Hebraeorum decimo, Ecclesia primitivorum in caelis. Significat autem ipsum vocabulum, coetum seu congregationem electam et praestantem. Usurpatur autem interdum absolute, sine aliquo adiuncto. 1. Cor. 14. In omnibus Ecclesiis doceo. 2. Corinth. 11. Alias Ecclesias expectavi. Galatis primo: Ignotus facie Ecclesiae. 1. ad Timotheum quinto. Ut non gravetur Ecclesia. Interdum vero Epitheta adiiciuntur, sive a causa efficiente Ecclesiae sumpta: ut sunt, Ecclesia Dei, Actorum secundo, Ad regendam Ecclesiam Dei, 1. Corinth. 11 et 15. Persequutus sum Ecclesiam Dei, ad Galatas primo, Philippenses tertio. 1. Thessalonic. 2, Imitatores facti

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.