Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1570, Tragurii]: Reverendissimo et observandissimo d. Domino meo Antonio Verantio Archiepiscopo Strigoniensi etc. in Hungaria, versio electronica, Verborum 1755, ed. Laszlo Szalay Gusztav Wenzel [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-epist-1570-02-02.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 47 -- pontones ad traiiciendos equos mirae magnitudinis.
Eam ob rem multis oborta est sollicitudo et pavor, et eorum quisque timet, ne
tam gravis tempestas in suam perniciem evolvatur. Quae res praecipue Venetos
maxime urget, eosque timere, ne Cyprus illis adimatur, insula praedives et paene
contigua litoribus Asiae, propterea magnis viribus conantur huic occurrere. Alii
existimant, Thurcum alias provincias tanto apparatu invasurum esse. Quorundam
opinio non absurda est, cui et ipse assentior, qui putant, quod classis
Thurcorum navigabit in Hispaniam, id flagitantibus Mauris, qui complures in
Betica a Rege Hispaniae defecerunt. Nam Thurcus revera unum Regem Philippum,
omnium Principum Christianorum ut potentissimum, aliquantum veretur. Sunt etiam
qui rem altius expendunt, ac Thurcum, siquidem tot gravissimis bellis
distringitur, Moscovitico, Persico et Arabico; tamen subtili commento persuaderi
ceteris posse arbitratur, se ipsum non modo non deiici animo, sed posse etiam
aliis bello maritimo negotium exhibere; satis autem ipsi futurum, si tantisper
hostes suos hoc pacto in metu continuerit, ac defenderit sua litora. O nimium
negligentes uostros Principes, qui in tanta oportunitate facile
possent se asserere in libertatem; sed atoniti expectant, ut Thurcus
ab expeditionibus victor et gravis hostis redeat, atque ipsos excindat.
Vale felix.
Tragurii
2-a Februarii M.D.LXX.
Tranquillus servitor mp.
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1570, Tragurii]: Reverendissimo et observandissimo d. Domino meo Antonio Verantio Archiepiscopo Strigoniensi etc. in Hungaria, versio electronica, Verborum 1755, ed. Laszlo Szalay Gusztav Wenzel [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-epist-1570-02-02.xml].
|