Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1570, Tragurii]: Reverendissimo et observandissimo d. Domino meo Antonio Verantio Archiepiscopo Strigoniensi etc. in Hungaria, versio electronica, Verborum 1755, ed. Laszlo Szalay Gusztav Wenzel [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-epist-1570-02-02.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 46 --

dederunt regendos et recoquendos, et nihil iis inconsultis de rebus maximis deliberarunt. Quos omnes supervacuum est ad praesens recensere; quippe sunt innumerabiles, nec ad nostram rem attinet. Referam tamen unum exemplum in omni vita memorabile, ac viris insignibus semper prae oculis habendnm. Tradunt Regem Pyrrhum, civilibus et imperatoriis artibus nulli regum illustrium inferiorem, palam confessum: se plures urbes eloquentia Cyneae amici et comitis, quam armis cepisse. In hac imitatione velim acquiescas; neque differas acquirere, atque ad se quibuscunque possis attrahere, ubicunque fama vulgavit viros sapientia institutoque vivendi celebres, quibuscum utiliter quotidie disceptes atque statuas, quae pertinere videantur non solum ad rationes tuae domus constituendas, degendaeque totius vitae, sed etiam ad ornamenta reipublicae. Interim ego ea erga te fide, quam semper perspexisti sinceram et singularem, profero de scrinio meorum amicorum sacerdotem Xistum nostri generis et sanguinis, Jadra oriundum; virum aetate maturum, et in sacris litteris exercitatum, multaque experientia praestantem. Versatus est cum praecipuis Principibus in Europa, tractavitqne res magnas cum laude; huic vero Pontifici, quem tu stadiis omnibus aemularis, non solum cognitus est, verum etiam acceptus. Hunc igitur virum, si abest, ad te accerse, et praesentem mansuetudine tua solita complectere. Quod equidem spero, non solum tibi tuisque omnibus usu magno, sed etiam accessioni tuae gloriae atque ornamento reipublicae non leve adiumentum esse futurum.

Assiduis nunciis fama percrebuit, Thurcum instruere classem multo maximam, cui adiecit centum
Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1570, Tragurii]: Reverendissimo et observandissimo d. Domino meo Antonio Verantio Archiepiscopo Strigoniensi etc. in Hungaria, versio electronica, Verborum 1755, ed. Laszlo Szalay Gusztav Wenzel [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-epist-1570-02-02.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.