Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Anonymus (floruit 1346-1353) [1346]: Obsidio Iadrensis, versio electronica, Verborum 22573, ed. Veljko Gortan; Branimir Glavicic; Vladimir Vratovic [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [anonymus-obsidio-iadrensis.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 47 --

ex austro eis extiterunt furiales fabricatę, in quibus disiunctum crudeliter sunt interfecti, concernentes ad simile propositum quisquam pręsummere non temptarunt. 42v/43 Accessit in Capitanatus officio Idus 3 o8 Februarii Petrus de Canali prędictus loco Marci Iustiniani, qui Generalis capitaneus erat exercitus terrestris.

Parant obsidentes plurimas cymbas, quibus per portum discurrunt inimicis molestiam inferendo. Pars partem vulneribus sauciat. Nam cum quodam secundo Idus Februarii mensis multi plathi Mantuani damnum hostibus exhiberent, inter quos duo erant principaliores cęteris, inter hos duos vnus extitit sic confectus, quod ipsum tabulę ex omnibus partibus cingebant altissime, quod cuiuscumque generationis sagittę detrimentum remigatoribus aliquod non poterant pręstare. Secundusque carabus seu cymba erat ille Mantuanus plathus, in quo constructa erat turris, que a portu Iadre dirimerat cathenam, que adhuc non cessabat inimicis angustiam prębere.

Tandem hic carabus 43/43v ad quirinalem vrbis partem se traxit iuxta, immo preteriens Sagulas accedensque penes quasdam comunes laternas causa eas comburendi. Sed cum iste plathus vellet in pelagum se dirigere nec ualuit satis, remigabant in abiendo, sed sagulare, in quo erat congradatus et confixus, recedere non sinebat. Et quanto plus putabant in pelagus se trahere, tanto affinius vrbi se applicabant. Intuentes hęc hostes tam grande diuinum prodigium, sumptis neccessariis armis celeri passu illuc properant. Et in ęquore vsque ad vmbilicum sic ponderosi se disponebant debellando viriliter ipsum carabum, at illi hostiliter tuebantur.

Denique copiosa turba ciuitatis suis fauorem impendere est egressa.

Et quamdiu sic mutuo partes certantes, visa est quedam mulier, armata vsque ad fęmora, in mari sita et in potentia duorum 43v/44 lacertorum remum gubernatoris violenter eripuisse. Deinde remigatores videntes spiritu deficere videbantur. Siquis melius poterat, in magna pressura in mare saliebat. Quinque ex ipsis

Vade retro

Vade porro


Anonymus (floruit 1346-1353) [1346]: Obsidio Iadrensis, versio electronica, Verborum 22573, ed. Veljko Gortan; Branimir Glavicic; Vladimir Vratovic [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [anonymus-obsidio-iadrensis.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.