Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Anonymus (floruit 1346-1353) [1346]: Obsidio Iadrensis, versio electronica, Verborum 22573, ed. Veljko Gortan; Branimir Glavicic; Vladimir Vratovic [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [anonymus-obsidio-iadrensis.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 48 --

transnatarunt ad reliquas cymbas, que aliquantulum longius distabant. Unusque formosi aspectus iuuenis, qui ibi in dicto platho repertus extitit, qui postulans, ne interimeretur, sed Iadertini nulla versi compassione, letaliter fuit interfectus.

Sed dum hic agon inter inimicos altercabatur, nullus angromagus Venetorum, forsan pauore perterriti, presidium aliquod prębere curabatur, sic quod omnes reliqui in dicto carabo existentes mari sunt conglutinati, qui erant numero vltra duouiceni, viri omnes natione Venetiarum. Ipsumque carabum cum dicta turri ipsi ciuitatem et iuxta męnia vrbis deduxerunt, vociferantibus quibusdam super męniis ciuitatis aliquibus de inimicis 44/44' ad Meltam causa offensionis aduenientibus ignorantibus ipsorum conflictionem ac dicentibus, quod festinarent ad defensandam eorum turrim, quę nunc viriliter captata est. Illi autem putantes, quod aliquis occupasset aliquam ex turribus Iadrę eorum nomine accelerauerunt nec dato responso ad sticatum ibidemque exposuerunt sicut putauerant intellexisse. Omnes iussu capitanei de bastida insurgunt ad arma, festinanter versus vrbem se dirigunt cum scalis inspicientes, que illarum esset turris, quę capta putabatur, nec inueniebant.

Tunc Iadertini, cum hostem sentiunt prope ciuitatem appropinquare, super muros ascendunt, multo cruore Venetos vulnerant, qui ibidem plurimi semiuiui relicti sunt, quod voluntatem vllius similem non habuerunt.

Et adueniente die Nono Kalendas Februarii mensis quidam decorus trabuchus 44v/45 fabricatus in cymitherio S. Chrysogoni Iadrę propter ineptitudinem magistrorum pertica cum brachiis in terram deuenit et ruptus, sed aliquibus modo retroactis diebus extitit reparatus.

Et die penultimo Februarii Marinus Faletro Venetus aduenit in obsessum Iadre.

Capitaneus nouem gallearum nihilominus Petrus Cifrano erat generalis capitaneus maris.

Explicit liber primus.
Vade retro

Vade porro


Anonymus (floruit 1346-1353) [1346]: Obsidio Iadrensis, versio electronica, Verborum 22573, ed. Veljko Gortan; Branimir Glavicic; Vladimir Vratovic [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [anonymus-obsidio-iadrensis.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.