Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- xx --

latere, uidebis undique certatim concurrere, alios ex fenestris prospectare, multos fornices, epistyllia, tectaque domorum concendisse repletis omnibus plateis: atque ibidem studio e proximo conspiciendi alios inter se trudere aliis pressura proculcatis, nonnullis etiam suffocatis interemptisque. Tum ędium uestibula tapetis et auleis ornari, uicos spargi floribus, extrui temperarios arcus, imagines tuarum uictoriarum in ferculis uectari. Quid autem dicam de his qui adolent odores exoticos et diapasmata, symphoniacosque pueros proponunt? Quorsum enumerem tibicines aliosque musicos omnigenis instrumentis uoluptatem prouocantes? ante omnia iucundissimę sunt ac simul pectus et sensus permouent uniuersos illae populi crebrae uoces immensas laudes applausu maximo congerentis: pars inuictum, plęrique foelicem, haud pauciores patrem patrię dictitant: non desunt a quibus terrenus Iupiter nuncuperis. Atque ut pulcherrimus tanto cumulus honori accędat, sub catastrophem huius spectaculi alacres in medium procurrunt, qui sęse, non sane noxa neque ob metum, sed aemulatione decoris pro tua incolumitate deuouerunt mutuisque uulneribus in tuo conspectu trucidantur. Vtinam,

Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.