Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- xx --

Sylla, uidisses magnificentiam atque splendorem meorum triumphorum cum spectaculis apparatissimis, affirmauerim te pedibus in meam sententiam iturum.

SyL.

Hispaniensem innuis an Aphricanum, qui non de externis uictis agebantur, sed de ciuibus et liberis Cn. Pompei? Quibus oculis putas huius luctuosi spectaculi funestam lętitiam a populo inspectatam? maxime quum intuerentur imaginem Scipionis in pompa delatam sibi gladio pectus traiicientis, et effigiem Petrei inedia ferroque se necantis? Nempe uel sola Catonis forma repręsentata, quo pacto manibus uestem atque recentia uulnera dilacerauerat, gemitus et lachrimas inspectantibus excussit.

CAES.

Nihil citius lachrima arescit, pręsertim uulgi qui miseratur aliena mala. Quamobrem facile uno epulo atque congiario rediimus in gratiam omnesque ueteres iniurias pręsentia commoda oblitterarunt.

SyL.

Fateor his animos plębis deliniri ac in seruitutem addictę nummo pertrahi, sed aemulorum, quibus honores libertatem omnem uiuendi iucunditatem ademeras, fuit insanabilis dolor. Nolim existimes nobilitatem Romanam stoliditati Capadocum auctoratam esse quibus persuasum erat uiuere populum sine rege non posse: excelsi nostris hominibus
Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.