Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 620 --

Filius, quia et hominis factus est filius. Vt enim hominis esset filius, insigne fuit bonitatis et misericordię. Quod autem idem sit Dei Filius, testimonium est cum Patre ęqualitatis, cum Spiritu Sancto communicationis. Vna est trium maiestas, par uirtus, eadem gloria. Et cum ita sit, merito quidem personę Filii angeli seruiunt, sancti se submittunt, demones obediunt, cuncta imperanti parent.

Aspectus autem angeli refulgens atque coruscus cum niuei candoris indumento lętitię et gaudii signum erat. Lętandum enim et exultandum fuit eo in gloriam resurgente, qui pro nobis morti se obtulerat in humilitate. Prę timore — inquit — eius exterriti sunt custodes, et facti sunt uelut mortui. Respondens autem angelus dixit mulieribus, quas et ipsas turbauerat metus: Nolite timere uos. Quasi diceret: Timeant illi, qui non credunt, qui in perfidia perseuerant et non uitę, sed mortis filii sunt. Vos uero nolite timere, quę Christo iungi cupitis, Christum amplecti affectatis atque unguento fidei, spei et charitatis ipsum delinire properatis. Vos, inquam, nolite timere, sed confidite, bono este animo. Talibus enim ille se inueniendum pręstat seque perpetuo fruendum offert. Nolite — inquit — timere uos. Scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quęritis. Non est hic. Surrexit enim, sicut dixit. Venite et uidete locum, ubi positus erat Dominus. Et cito euntes dicite discipulis eius, quia surrexit. Et ecce pręcedet uos in Galileam. Ibi eum uidebitis. Ecce prędixi uobis. Qui crucifixus, inquit, fuit, a mortuis resurrexit, mors rediit in uitam, infirmitas mutata est in uirtutem, carnis humilitas exaltata est in diuinitatis gloriam. Et, si mihi non creditis, uidete locum, ubi positus erat Dominus. Vacuum sepulchrum faciat uobis resurrectionis fidem, si uerba non faciunt. Non est hic ille in carnis suę pręsentia, qui ubique est in pręsentia suę maiestatis. Cito igitur euntes abite de loco mortis et mentem eleuate ad locum uitę, ut uitam, quę Christus est, inuenire ualeatis. Ipse Dominus pręcedet uos, pręcedentem sequimini. Beatus est seruus, qui domini obseruat uestigia. Qui enim ueritatem sequitur, non errat. Qui luci proximat, non offenditur a tenebris. Qui supra petram ędificat, contra procellarum

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.