Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 619 --

Mattheus: Ecce — inquit — terręmotus* factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cęlo, et accedens reuoluit lapidem, et sedebat super eum. Quoties commissa mala plangimus, terręmotum** in nobis boni angeli sentimus, et quod ipsi per se non possumus, hoc Domino adiuuante pręstamus. Nisi enim Dominus ędificauerit domum, in uanum laborant, qui ędificant eam. Angelus ergo Domini reuoluit lapidem et sedet super eum, ut et tu super duritiem cordis tui sedeas et domineris ei. Alioquin lapis iste, quandiu in corde tuo sederit, tibi dominabitur, te sibi seruire compellet, et sicut olim pharaonem, ita et te duritia tua deducet in interitum. Si te tanto periculo liberare non potes, posce auxilium a Domino, et Christo miserante uidebis reuolutum lapidem cumque uirtutum odore redolere coeperis, etiam angelos mereberis uidere. Quibus ducibus usque ad resurgentis et iam ad dexteram Dei sedentis Christi gloriam poteris peruenire. Nam et mulieres prius angelos quam Dominum conspexerunt.

Angeli autem — ut Marcus ait — aspectus erat sicut fulgur, uestimenta sicut nix. Per hoc patet Iesum esse angelorum dominum. Angelus nunciauit nasciturum, angeli natum glorificauerunt. Angeli monitu Ioseph cum puero et Maria, matre*** eius, fugit in Aegyptum. Angelus ad crucem eunti apparuit confortans eum. Angeli nuncii fuere resurrectionis, comites ascensionis, nunc in gloria Patris considenti pręstant famulatum. Tanto enim ipse maior factus est angelis — ut Apostolus ad Hebreos scribens testatur — quanto differentius prę illis nomen hęreditauit. Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu; ego hodie genui te? Et iterum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium. Multa huiusmodi recitat Apostolus, per quę satis constat Saluatorem nostrum supra omnem principatum omnemque potestatem atque uirtutem in cęlestibus euectum. Neque enim asumptę carnis humilitas officere debuit Verbi diuinitati, ut minus adoraretur ab angelis Dei *corr. ex terremotus **corr. ex terremotum ***corr. ex mater
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.