Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 458 --

pręstantissima est. percepisse tamen illam nihil proderit, nisi etiam secundum illam uiuatur. [ERROR: no reftable :] Eccl. 3 Sapientissimi Salomonis sententia est | nihil esse melius quam lętari in opere suo, et hęc est inquit pars hominis. Est enim scriptum: Opera illorum sequuntur illos. et in Euangelio non ociosis sed operariis datur denarius. Vnde Apostolus: [ERROR: no reftable :] Ad Gala. VI Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Non ergo qui scit sed qui facit bonum, beatus est. Porro cum benefeceris, Deo gratias age. Ipsius donum est quicquid boni agimus. Bonam uero actionem | bonorum contemplatio parere solet. Maximi ad uirtutem stimuli sunt, quanti ea facienda sint cogitare, per quę ad summum bonorum peruenitur. Quod nec oculus uidit | nec auris audiuit | nec in cor hominis descendit. Et cum tam immensa tam-que inęstimabilis merces iustis ac uirtute pręditis uiris proposita sit, plurimi semper haberi debet uirtus. [ERROR: no reftable :] Eccl. XIIII Beatus est igitur uir (sicut scriptum est) qui in sapientia morabitur | et in iustitia meditabitur | et in sensu cogitabit circumspectionem Dei. Ad hanc considerationem et Apostolus nos uocat dicens: [ERROR: no reftable :] Ad Philip. 4 Quęcunque sunt uera, quęcunque iusta, quęcunque sancta, quęcunque amabilia, quęcunque bonę famę, siqua uirtus, siqua laus disciplinę, hęc cogitate. Talia enim cogitando proficimus | et impletur in nobis quod in psalmo dicitur: [ERROR: no reftable :] ps. 83 Ibunt de uirtute in uirtutem, et uidebitur Deus deorum in Syon. Hę sunt enim mansiones populi Dei, per quas ad Terram promissionis itur, et gradus per quos psallendo Dei templum ingredimur, et scala Iacob, per quam de terra sublati ascendimus in cęlum, ut iam manifesto inuisibilis Dei fruamur conspectu | et plene uere-que beati simus. [ERROR: no reftable :] Ad Philip. 3 Ideo et Apostolus quę retro sunt obliuiscens, ad ea uero quę sunt priora extendens seipsum, ad destinatum persequitur brauium supernę uocationis Dei in Christo Iesu. Talis est omnis iustus. de quo psalmista ait: [ERROR: no reftable :] ps. XCI Iustus ut palma florebit, sicut cedrus Libani multiplicabitur. quod et Salomon testatur dicens: [ERROR: no reftable :] Prover. XII Radix iustorum proficiet.



Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.