Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 459 --

Quod bonitas et perfectio donum dei sit. Caput X

Etenim proficiendo ad bonitatis iustitię-que culmen peruenient iusti, ut de mundo exeuntes Christum sequantur | et perfectionis iter ingredi incipiant. [ERROR: no reftable :] Matth. XIX Si uis inquit esse perfectus, uende omnia quę habes, et da pauperibus, et sequere me. [ERROR: no reftable :] Io. VI Perfectionis est igitur contemptis diuitiis Christi imitari paupertatem | spreta-que inanis glorię ambitione humilitate se deiicere. quia et ipse cum eum regem uellent facere, recusauit dicens | non esse regnum suum de hoc mundo. [ERROR: no reftable :] Mar. X Et non ueni inquit ministrari, sed ministrare. et cum dominus esset, seruum se fecit. Pręterea semetipsum abnegare | et aliorum subdi imperio, consummatę uirtutis est. quia et ipse obediens fuit Patri usque ad mortem crucis. Ad hęc non solum amicos sed etiam inimicos diligere, quia et ipse pro illis a quibus tormenta patiebatur orauit. Repudiatis etiam nuptiarum copulationibus perpetuam seruare castitatem, quoniam et ipse castus fuit, de casta matre genitus, de casto seruo baptizatus. Postremo pro amore Dei nullum laborem recusare, nulla refugere pericula, nullo supplicii necis-que genere terreri, omnia prius aduersa perpeti malle quam Dei mandatum preuaricari. hoc erit calicem
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.