Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 493 --

[ERROR: no reftable :] Io10 Mercenarius fugit, quia mercenarius est; et non pertinet ad eum de ouibus. Non quia non pertineat ad eum, sed qua sic agat, tanquam si nihil omnino ad eum pertineat. quandoquidem non animarum lucrum sed pecunię quęritet | terrenam-que mercedem cęlestibus pręferat diuitiis. Talium auaritiam per Malachiam prophetam redarguit Dominus dicens: [ERROR: no reftable :] Mlch1 Quis est in uobis qui claudat ostia et incendat altare meum gratuito? Et quoniam qui eiuscemodi uitio laborant, a Deo reprobati sunt, sequitur: [ERROR: no reftable :] Mlch1 Non est mihi uoluntas in uobis dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu uestra. Per Ezechielem uero etiam comminatur eis dum ait: [ERROR: no reftable :] Ez4 Vę pastoribus Israel , qui pascebant semetipsos! nonne greges | a pastoribus pascuntur? lac comedebatis et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis. Quod infirmum fuit non consolidastis | et quod ęgrotum non sanastis; quod confractum est non alligastis | et quod abiectum est non reduxistis. sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia | et dispersę sunt oues meę, eo quod non esset pastor. Quo pacto enim est pastor, qui nec religiosę uitę exemplis | nec sanę doctrinę monitis gregem sibi creditum alere curat? Quo autem magis deliciis luxurię-que indulget, eo grauius in inferno supplicium feret. per Amos prophetam dicente Domino: [ERROR: no reftable :] Am6 Veh uobis qui opulenti estis in Syon | et confiditis in monte Samarię, optimates, capita populorum, ingredientes pompatice domum Israhel! Quicquid de pastoribus dicitur, et de presbyteris dictum intelligas. Cui enim sacramenta uitę quis ministrat, eius et pastor esse debet, quantum officio suo conuenit, monendo, corripiendo | et quicquid commodis eius cui pręficitur, saluti-que opportunum putabit, exequendo. Episcopi tamen proprium est et peculiare | publicos edere ad populum sermones, uitia reprehendere, ad capessendas exhortari uirtutes, transgressores Legis apostolica autoritate castigare, ad poenitentiam conuersos recipere. Quibus in rebus si defecerit, uel per ignorantiam si nesciat | uel per negligentiam si nolit | uel pusillanimitatem si metuat, de fidelium coetu excludetur | et canibus mutis per contumeliam comparabitur. Cur enim episcopus est, si docere nescit? aut cur scit si non uult? aut quid uelle prodest si non audet quod debet implere? Sed neque presbyter assumat curam animarum, si modo se ad eam rem ineptum nouerit. Male subitur onus | quod imbecillę uires ferre nequeunt. In eos ergo, qui doctoris ecclesiastici sibi munus uendicant | et nequaquam docent, siue ignoratione confusi, siue negligentia corrupti, per Esaiam exclamat Dominus et ait: [ERROR: no reftable :] Es6 Speculatores eius cęci omnes, nescierunt uniuersi: canes muti non ualentes latrare. et iterum: [ERROR: no reftable :] Es6 Ipsi pastores, inquit, ignorauerunt intelligentiam, omnes in uiam suam declinauerunt; unusquisque ad auaritiam suam a summo usque ad nouissimum. Perditos autem plebis mores uulgi-que licentiam illorum qui pręsunt incurię ascribi, in Ezechiele ex uerbis Domini discimus: [ERROR: no reftable :] Ez3 Si dicente me, inquit, ad impium: Morte morieris, non annunciaueris ei neque locutus fueris, ut auertatur a uia sua impia et uiuat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. Impius ergo peribit quia peccauit, sacerdos qui ejus tuendę saluti prępositus est, quia tacuit, quia peccantem non increpuit, quia errantem in uiam reducere non curauit. At uero tanti periculi non ignarus Apostolus Timotheum discipulum obnixe, solicite, urgenter adiurat dicens: [ERROR: no reftable :] Tim2-4 Testificor coram Deo et Jesu Christo, qui iudex est uiuorum et mortuorum, per aduentum ipsius et regnum eius, prędica Verbum, insta | opportune, importune, argue, obsecra, increpa | in omni patientia et doctrina. et paulo post: [ERROR: no reftable :] Tim2-4 Tu uero uigila, inquit in omnibus labora, opus fac euangelistę, ministerium tuum imple, sobrius esto! Porro illi quorum ignauia populus corruptus extra iustitię limites aberrat | et per abrupta delabitur uitiorum, quam damnabiles existant | Hieremias testatur dicens: [ERROR: no reftable :] Hie23 Veh pastoribus, qui dispergunt | et dilacerant gregem pascuę meę, dicit Dominus. Quę-nam uel dispersio perniciosior | uel crudelior dilaceratio quam eos qui tibi commissi sunt, pereuntes uidere et negligere? a diabolo superari et succurrere nolle? immo etiam tergiuersari et fugere? dum uereris ne quis tuis increpationibus offensus tibi aduersetur, tibi detrahat, tibi aliquo detrimento sit. Sed meminisse debes, quemadmodum Dominus miserit apostolos inter gentes sicut agnos inter lupos | et illi profecti cum fiducia euangelizabant Dei uerbum | nec supplicia nec mortem expauescentes, dum obsequium pręstarent Deo. Nihil ita metuere debemus | ut Dei iudicium. temporale est, quod ab hominibus times, quod autem a Deo maxime timere debes, ęternum est. perdere corpus tantummodo possunt homines, Deus uero et corpus et animam mittere in gehennam potest. Hoc quoque mali habet negligentia sacerdotis, quod dum contemnit contemnitur, dum timet, a nemine timetur. Sal quippe infatuatum ad nihilum ualet ultra, nisi ut proiciatur foras et conculcetur ab hominibus. Leue tamen et minimum quiddam est mortalium pati iniuriam, nisi etiam Dei iudicio damnarentur. Sed in psalmis de iniquo sacerdote dicitur: [ERROR: no reftable :] ps108 Cum iudicatur exeat condemnatus | et oratio eius fiat in peccatum. fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter, et alia multa, quę licet ad Iudam Domini sui proditorem referantur, nihilo minus ad sui quoque similes redundant. Sui autem similes sunt, qui ad apostolatum electi potentioribus ita blandiuntur ut eorum scelera dissimulent | et sic Dominum osculo prodant. eundem etiam uendunt, dum nihil ita cupide ut lucra sectantur. Sed cum hi tam immani ingenti-que supplicio destinati sint, illi qui ut debent officio suo funguntur, dici potest, quam grandi mercede remunerabuntur. de his nempe Apostolus ad Timotheum scribens ait: [ERROR: no reftable :] Tim? Qui bene pręsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in uerbo et doctrina. Duplici honore dignus est, cui et reuerentia exhiberi debet | et uictus necessarius suppeditari. cum scriptum sit: [ERROR: no reftable :] Deut25 Non alligabis os bouis triturantis. et: [ERROR: no reftable :] Matth10 Dignus est operarius mercede sua. Tunc tamen melius duplici honore digni erunt, cum animę simul et corporis beatitudine perfruentur | et aliquot felicitatis gradus cęteris eminentiores apparebunt. Satis hęc de sacerdote | nunc de sanctarum lectionum studio fideli animę admodum necessario tractabimus. Nihil enim recte discitur, quod de ipso ueritatis fonte non hauritur.

De studio lectionis. Caput XXIV

Igitur ad Scripturę diuinę studium omnes qui perfectionis iter ingredi cupiunt conuocamus | cum Ioanne in Apocalypsi: [ERROR: no reftable :] ap2 Qui sitit ueniat, et qui uult accipiat aquam uitę gratis. Beati sunt qui sitiunt et esuriunt iustitiam. sed nisi Scripturarum lectioni operam impendant, iustitię pręceptis nequaquam saturari poterunt. Sicut autem sitientibus dulcis est potus, ita discere cupientibus diuina sapit lectio. Illi duntaxat ad cęlestem cibum nauseant et manna fastidiant , qui Aegyptiorum iurulentis repleti id est inani gentilium poetarum eloquio deliniti, magis fabularum fictione quam ueritatis doctrina delectantur. Hi sunt qui (ut Apostolus inquit) [ERROR: no reftable :] Tim2.4 elegerunt sibi magistros prurientes auribus, et ad fabulas conuersi auditum a ueritate auertunt. Nos contempta illorum stultitia in quibus nulla solida sapientia est, illis tantummodo lectionibus incumbamus, quę nobis iter, quo ad immortalitatem peruenitur ostendunt. Alioquin aquam istam uitę, ad quam nos Ioannes apostolus inuitat, haurire non poterimus. Veteris igitur Noui-que Instrumenti litteras assidue perscrutemur. In his plenissime discitur, quid facere, quid uitare, quid credere, quid amare, quid sperare nos oporteat, ut cęlo digni simus, cum terram reliquerimus. In his Deum Patrem a quo omnia, in his Filium per quem omnia, in his Spiritum Sanctum in quo omnia facta sunt inuenies. et hęc tria unum Deum, unam hipostasim esse melius credendo intelliges | quam intelligendo credes. Magnum quippe mysterium est sancta Trinitas, humanę sapientię altitudinem excedit | fide percipitur. sine qua ad beatorum ęternitatem nemo transfertur. Audiamus autem in Euangelio Dominum Iesum Patri suo loquentem ac dicentem: [ERROR: no reftable :] Io17 Hęc est uita ęterna, ut cognoscant te solum Deum uerum et quem misisti, Iesum Christum. Vt igitur fide ac uirtutibus proficere possimus, abeamus cum Iesu per Scripturarum sata uellicantes Veteris Nouę-que Legis spicas, et ut triticum sub paleis latens comedere ualeamus, confricemus eas manibus intelligentię spiritalis. promentes in lucem, quicquid sub figurarum ambage condi credimus. Nihil erit menti Deo dicatę iucundius | quam nosse sensum Domini | et uerba aliud quam sonant significantia intelligere. Et quoniam hanc spicarum confricationem sabbato ab apostolis factam legimus, hoc admonet nos | ea quę mystica sunt, commode perpendi consyderari-que non posse, nisi cum secularibus curis liberi et expediti sabbatum id est quietem agimus. Terrenarum enim rerum solicitudo legentem implicat, et ipsa in aduersum mentem distrahens cogitatio, quę leguntur quę-que audiuntur, non satis intelligere permittit. Intentione animi opus est, ut lecta percipias | et percepta ediscas teneas-que memoriter. Postquam autem mysticos sensus litterę tegumento uelatos deprehenderis | et eos uel ad Ecclesię nouitatem uel ad animę utilitatem transtuleris, adhuc altius tibi erit insurgendum, ut etiam cęlestia perscruteris | et de uisibilibus gradum ad inuisibilia facias. [ERROR: no reftable :] Matth17 In montem excelsum ascendentibus discipulis apparuit Dominus Iesus, non qua solebat specie, sed longe elegantiori. Resplenduit enim facies eius ut sol, uestimenta eius alba facta sunt ut nix. Hunc montem ipse si mente conscenderis, uidebis primum cum Christo loquentes Moysen et Heliam | atque intelliges Legis cerimonias oracula-que prophetarum in Christo esse completa. ingentem-que capies uoluptatem, cum talia cognoscere coeperis. Vnde etiam Petrus tam ualde huiusmodi uisione coepit delectari, ut ibi figere tabernacula cuperet cęlestium oblitus. Sed neque ipse de his humilioribus oblectamentis egredi poteris, ut in sublime raptus nudam contempleris diuinitatem, nisi et te sicut apostolos lucida Spiritus Sancti nubes obumbrauerit, Dei Patris uox roborauerit | et Filii eius gratia illuminauerit. Totius autem Trinitatis fauore supra humanę nature conditionem erectus , nec Moysen amplius | nec Heliam conspicies, sed Iesum solum. Cessant enim et figurarum umbrę | et futura prędicentium uox, cum ueritatis lux oritur | et quę uentura erant eueniunt. Non est ergo nostrarum uirium, sed opis diuinę, ut quis legendo mysteria intelligat, quanto minus ut etiam supercęlestis contemplationis dulcedine mens in Deum eleuata perfundatur. Hoc tamen illis frequentius conceditur, qui libros diuinos ita legunt, ut a sanctorum interpretatione non discedant, a peruersis sensibus, qui cum Ecclesia non concordant, penitus abhorrentes. Quęre igitur in sancta lectione bonas margaritas, ut scias quid Lex pręcipiat, quid nuncient prophetę. Sed inuenta deinde preciosa margarita, quę est Euangelium Christi, omnibus aliis pręferendum scripturis, eam amplectere, eam exosculare, eam pro uiatico habe cum ambulas, pro cibo cum recumbis, pro puluillo cum dormis, pro speculo cum uigilas. nunquam euangelicus codex uel de manibus tuis discedat | uel de memoria exeat. In eo si assiduus fueris, cęlestium desyderio terrena contemnes. et hoc quidem erit | uendere omnia, quę in pręsenti uita possidentur , et ipsam emere margaritam, quę Christi conuersatione fulget | et humanę redemptionis precio taxatur. Quicquid autem Nouum continet instrumentum , ad Euangelium pertinere censemus. Itaque cum Euangelio et Pauli Epistolę et aliorum apostolorum | et Lucę Actus | et Ioannis Apocalypsis | et eruditorum hominum approbati de religione tractatus frequenter in manibus habendi legendi-que tibi erunt, ut fide stabiliaris, ut uirtutibus pręstes | et in Christi domini meditatione perseuerans in Deo tandem conquiescas. Nihil ita innocentiam conseruat | et cordis puritatem custodit. ut Scripturarum, quas diuini homines Sancto dictante Spiritu ediderunt, quotidiana lectio. Non est ut imperitiam excuses. Lege multa, et si solido cibo nondum uesci potes, lactis poculum ne spernas. denique sume quod potes fragmenta uero quę supersunt, in doctiorum cophinos colligenda dimitte. Homines et iumenta pascit Dominus, doctos et indoctos admittit, neminem repellit. In monte apostolos docuit , de monte uero descendens prędicauit plebi. Habes in Euangelio et uias planas, per quas incedere cum simplicibus iuuat. habes et montes excelsos, quorum altitudinem si adire nequiueris, mirari proderit. Medicamenta quibus rebus composita sunt, licet ignoret ęgrotus, prosunt tamen ei | eleuant-que languorem. Ita diuina uerba si legantur, etiam non intellecta | uim habent ad animę sanitatem conferendam. Te nunc appello qui diu multum-que in gentilium libris uersatus es, dum te comptus delectat sermo | et musici poetarum cantus deliniunt, quantum inde tibi emolumenti contraxeris parumper cogita. et cum nihil ista tibi ad salutem profuisse cognoueris, ad Iesum tandem quęso conuersus dic cum Petro: Pręceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus; in uerbo autem tuo laxabo rete. Et cum hoc inquit euangelista fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam. Quod si demum in Scripturę sacrę pelago piscari te delectabit, tu quoque implebis pectoris tui nauiculam saluberrimorum pręceptorum copia, quibus et ipse uiuere | et alios docendo poteris sustentare. Tanta est enim diuinorum uirtus uerborum, ut fideliter et incorrupte et contente legentibus intellectum illuminet, animum exhilaret atque illa quę pręcipiuntur, perficiendi facultatem suppeditet. Quod si tacta fimbria uestimenti Domini uirtus de illo exibat et sanabat omnes, quomodo sermo eius ex intimis effusus pręcordiis, dum legitur, dum auditur, animi male affecti morbos non curabit? et a periculis perditionis non erruet? Ergo quoties aliquo seculi huius turbine agitaris, quoties carnis pugnam spiritus patitur | et pedibus laquei demonum inuidia tenduntur, ad euangelicas lectiones te conuerte | dormientem-que in puppi Saluatorem strepentibus inter legendum uel orandum uoculis excita. statim illo imperante omnis tentationum ęstus concidet | et concupita redibit tranquillitas. Tunc etenim diuina te lectio docebit in aduersis patientiam, in prosperis modestiam, in Deum pietatem, in proximos charitatem | pręstabit-que in dubiis consilium, in periculis opem, in tentationum certamine uictoriam. Quis hoc tibi Tullius, quis Demosthenes, quis Socrates, quis Aristoteles, aut si ad poetas respicis, quis Homerus uel Vergilius conferre poterit? Quandoquidem nec sibi ipsis quicquam prodesse potuerunt, ueritatis nobis diuinitus reuelatę penitus ignari. Porro cum experiri coeperis uoluptatem atque fructum quem tibi lectio suggeret diuina, protinus cum psalmista concines: [ERROR: no reftable :] ps. 11 Eloquia Domini eloquia casta; argentum igne examinatum, probatum terrę, purgatum septuplum. et: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua domine | super mel et fauum ori meo. Dulcia sane in cortice eloquia Domini, sed multo dulciora in medulla. Sacros codices pie indubitanter-que legenti adsistit Christus, applaudunt angeli, congratulantur sancti | et cęlestium uerborum sono maligni exterrentur spiritus ac fugiunt. denique nihil ita aut uirtutes animi conseruat | aut uitia repellit | ut frequens diuinas litteras legendi uel audiendi cura. Quo autem rarius his uacabis, eo citius cades exurges-que difficilius.

De auditionis cura. Caput XXV

Audire quoque quę in ecclesia leguntur | uel eos qui absque lectione in pulpitis declamant, auscultare plurimum expedit. Plus etiam eruditi hominis ore prolata uerba mouere solent | quam si eadem ipse conscripta legeris. Nuda in libris uerba iacent, quę si ab oratore aliquo apte diserte-que recitentur, ipse gestus, ipse aspectus | ipsa-que pronunciatio multum orationi addet ornamenti efficacię-que ad suadendum atque dissuadendum. Delectet te igitur cum legere quę sancta sunt tum quoties ab alio leguntur uel prędicantur audire. Discipulum docilem te esse uolo. Is enim docilis est, qui docentem attente audit. Ad huiuscemodi studium te hortatur Ecclesiasticus dicens: [ERROR: no reftable :] Eccle5 Esto mansuetus ad audiendum uerbum Dei, ut intelligas, et cum sapientia proferes responsum uerum. quasi dicat: Disce prius, et postea docebis. Et iterum: Si, inquit, dilexeris audire, sapiens eris. Idem nobis pręcipit Iacobus apostolus, cum ait: [ERROR: no reftable :] Iac1 Sit autem omnis homo uelox ad audiendum, tardus autem ad loquendum. Temerarius enim magister est, qui nondum ipse discipuli partes impleuit, et iam alios instruere pręsumit. Vt autem tacite contente-que auscultes | et non alio aures, alio mentem diuidas, in mansuetudine, inquit, suscipite insitum uerbum, quod potest saluare animas uestras. Inseri enim uerbum non potest | nisi in molli corde et totis uiribus ad audiendum intento. verbum, inquit, quod potest saluare animas uestras. Frustra quippe uerbis illis prębemus auditum, quorum suauiloquentia aures tantum demulcentur, et nulla comparatur animo utilitas. Recte itaque his duntaxat intendendum pręcipit, quę ad consequendam ęternam salutem nos erudiunt. Sed nec audire profecto multum prodest, nisi audita memoriter retineantur, nec memoriter retinere, nisi quod memorię mandatum est, opere compleatur. Audis castitatis, patientię, mansuetudinis, charitatis pręcepta | ne sinas illa per incuriam effluere, sed corde complexus foue, ut cum psalmista dicere possis: [ERROR: no reftable :] ps118 In corde meo abscondi eloquia tua Domine, ut non peccem tibi. Memento pręterea de ipsa Dei genetrice scriptum esse in Euangelio: [ERROR: no reftable :] Luc2 Maria autem conseruabat omnia uerba hęc in corde suo. Ita et tu quicquid ab Ecclesię sanctę doctoribus prędicari audieris, in intima cordis aure reconde, ueluti preciosum unguentum in pixide, quo postea opportune utaris ad tuam aliorum-que salutem. Quod si terra bona fueris , non petrosa, non spinis obsita, susceptum Verbi semen uberem tibi fructum faciet, et sicut didiceris, ita et operari incipies | ac secundum legis euangelicę pręcepta reliquum uitę cursum dirigere studebis. Alioquin neque legere neque audire proderit, si ab iis quę pręcipiuntur, morum conditio discors erit. Et si nosse desyderas quantum ignauus auditor et impiger inter se differant, audi in Euangelio Dominum dicentem: [ERROR: no reftable :] Luc6 Omnis, qui uenit ad me et audit sermones meos | et facit eos, ostendam uobis cui similis sit. Similis est homini ędificanti domum, qui fodit in altum | et posuit fundamentum supra petram. inundatione autem facta illisum est flumen domui illi, et non potuit eam mouere. fundata enim erat supra petram. Qui autem audit et non facit, similis est homini ędificanti domum suam supra terram sine fundamento; in quam illisus est fluuius, et continuo cecidit, et facta est ruina domus illius magna. Sicut ergo infirmus et imbecillus est qui non facit opera, ita ad omnem malignę tentationis impetum constans est et stabilis, qui assidue in bonis operibus exercetur. Quamobrem solicite nos admonet Iacobus apostolus et ait: [ERROR: no reftable :] Iac1 Estote factores Verbi et non auditores tantum, fallentes uosmetipsos. quia siquis auditor est Verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti uultum natiuitatis suę in speculo: consyderauit enim se et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit. qui autem perspexerit in lege perfectę libertatis | et permanserit in ea, non auditor obliuiosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit. Ideo quidem et Dominus in Euangelio: [ERROR: no reftable :] Luc11 Beati, inquit, qui audiunt uerbum Dei et custodiunt illud. Hanc itaque beatitudinem opere magis quam auditione constare ostendit | dum subiungit | et custodiunt illud . Custodiunt autem illud, qui bene beate-que uiuendi rationem edocti peccatis, in quibus hactenus fuisse se recognoscunt, finem statuunt | et ab his per poenitentiam resilientes ad capessendas uirtutes disponuntur | magnam-que capiunt uoluptatem uel legendo diuina uel audiendo. In quo Mariam ad pedes Domini sedentem diligenter obserua | [ERROR: no reftable :] Luc10 tanta-que perfusam sermonis eius dulcedine, ut nulla sororis Marthę interpellatione inde mota sit. et quoniam toto corde cęlestis magistri amplectebatur disciplinam, optimam partem dicitur elegisse, quę non auferetur ab ea. Christum enim elegerat, in cuius unius contemplatione tam suauiter requiescebat. Quotus autem quisque est, qui sic in ecclesia sacris prędicationibus interesse nititur, ut pręcepta uitę absque operatione non elabi sinat? alius nullo amoris affectu illa suscipit, alius tametsi donec audit aliquantulum compungitur, mox tamen inde discedens ad consuetas nequitię sordes reuertitur, tanto nequitior factus, quanto inexcusabilior. Talibus dicit Dominus: [ERROR: no reftable :] Io8 Qui ex Deo est uerba Dei audit. propterea uos non auditis, quia ex Deo non estis. Non ergo omnes qui in auditorio sunt, audiunt uerbum Dei, sed is qui illud quod audit, opere perficere contendit. et hic quidem ex Deo est | illi uero non ex Deo, sed potius ex diabolo sunt, qui diaboli obstinationem duritiam-que imitantur | nec omnino a uitiis resipiscere quicquam pensi habent. Itidem tibi diuini prędicatores cum Ioanne apostolo respondebunt, si eorum monita contempseris, dicentes: [ERROR: no reftable :] Io1.4 Nos ex Deo sumus | qui nouit Deum, audit nos; qui non est ex Deo, non audit nos. Omnes natura ex Deo sumus, uitio autem nostro fit, ut ex Deo non sumus . Porro dici non potest, quam pessime cum homine illo agitur, cum Dei creatura sit, iam non Dei sed aliorum esse conuincitur.

De contemplatione. Caput XXVI

Quoniam autem in Scripturis alia ad actionem pertinent, alia ad contemplationem, tempestiuum uidetur, ut ista quę sub fidei titulo explicauimus, contemplandi ratione claudamus. Igitur ad consyderanda Dei opera puritate mentis opus est, ut autoris dulcedinem fidelis consyderator ualeat degustare. [ERROR: no reftable :] ps23 Quis enim ascendet in montem Domini aut quis stabit in loco sancto eius nisi innocens manibus et mundo corde? Illos ergo magis ad hanc rem idoneos esse certum est, qui uitę probitate perfectioni euangelicę propius accedunt. Hinc apostolis ipsis datur nosse mysterium regni Dei. Hinc Paulus ad tertium usque rapitur cęlum. Hinc Ioanni futura quibus referta est Apocalypsis reuelantur | et unica sanctę Trinitatis diuinitas in principio sui Euangelii declarata plenissime innotescit. Iccirco Saluator noster illum, quem a demonio liberauerat, continuo uolentem sibi adhęrere non permisit, sed prius ut se exerceret jussit, aliis prędicando Dei beneficium quod acceperat. Necesse est autem ut sanctis actionibus quam sępissime copuletur | et pene assidua comes sit pia contemplatio, si in his ut debemus, perseuerare atque proficere cupimus. Sicut enim bene operando acquiritur ut recte contemplemur, ita contemplando, ut sanctius officiosius-que operemur. Nihil quippe ita mouet atque allicit animum ad colendum omnium autorem Deum ut opera eius cogitatione percurrendo | beneficia-que perpendendo, quę omnem taxationem supereminent et excedunt, immensa atque infinita | eo-que magis optanda ac desyderanda, quo minus humano ingenio explicari comprehendi-que possint. Ad illa ergo consurgat animus terrenis negotiis expeditus, et non solum ea quę oculis cernimus, sed etiam quę intellectu percipiuntur cogitet. Veruntamen ab his quę uidentur incipiat, ut quasi per gradus ascendendo ad ea quę non uidentur queat peruenire. Primum itaque cum Propheta ad Deum conuersus dic: [ERROR: no reftable :] ps76 Meditabor in operibus tuis. Quęnam sunt opera ista? Terra, mare, cęlum. quorum ille admiratione captus in eam tandem prorupit uocem: [ERROR: no reftable :] ps103 Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Omnia in sapientia fecisti. In medio enim firmasti terram sua mole libratam, partim aridam, partim aquis circumfusam. collocasti tam uaria in mari piscium genera quam in sicco quadrupedum pedibus-que carentium reptilium | et supra terram aera permeantium uolucrum. produxisti de terra tot frugum species, tot arborum, tot lapidum, tot metallorum | et qui his uteretur, pręstantissimum inter animantia hominem. Tuum opus sunt cęlestia. Sol, luna, stellę, quarum cursus, naturas, formam | decorem-que oculis intuemur, et tamen qua materia constent, dicere nequimus. Tu cęlum, quo omnia illa circumdantur extendisti, quod statutis initio reuolutionibus perpetuo moueri ac circumferri uidemus, quemadmodum cętera omnia. et nos soli (proh nefas!) legem tuam toties pręterimus? Miramur pręterea nubes pendere, uentos concitari, micare ignes, fulmina ruere, pluuias, grandines | niues-que defluere | et tellurem ab iis irrigari. quę singula si digne consyderentur, tantum admirationis habent, ut non solum Dei sapientiam a quo facta sunt testentur, sed eiusdem potentiam, qua nihil potentius | et bonitatem, qua nihil melius possit cogitari . Ille homines corporeos, ille incorporeos angelos fecit, utrosque ad fruendam cęlestis regni beatitudinem benignissime constituens. Ex his tamen non parua pars per arbitrii libertatem suo aduersata est creatori. Inter quos angeli cum peccassent, a tanto bono diuina largitate sibi collato excidere. Itaque protinus de cęlo pręcipitati | et intima corruentes irreuocabili damnatione puniti sunt. Homini autem quamdiu in corpore uiueret, quia ignoratione magis quam malicia peccauerat, datus est poenitentię locus, ut quod seductus male appetendo commisit, dolendo emendaret. Sed tamen pristinę gratię statum recuperare de radice corrupta geniti nequiuimus, donec ille qui non per copulam carnis, sed de Virgine intacta per Spiritum Sanctum est natus, in mundum ueniret | et nos corporis sui sacrificio expiatos Deo Patri reconciliaret. Exinde credentibus atque poenitentibus cęlum patere coepit. Quod siquis a malo, quod deinceps commisit, non se correxerit | atque ita obierit, ipse quoque cum reprobis spiritibus poenis mancipabitur sempiternis. Tunc enim quisque ratam Iudicis in se sententiam accipit, cum de corpore egreditur, iterum postea cum corpore simul iudicandus, cum mortui resurgent uiui | et canente tuba throni positi erunt, ut quisque illud quod uiuendo meruit, premium consequatur. Hinc demum neque beatorum glorię ullus unquam erit finis | neque supplicii iniquorum. Atque hęc sane sunt nouissima illa, quorum nos memores esse iubet Salomon ne peccemus. Nihil enim uel peccandi appetitum magis frenat quam future damnationis metus, uel ad uirtutem magis excitat quam mercedis promissę spes. Vt igitur probe innocenter-que uiuas, imitare Prophetam dicentem: [ERROR: no reftable :] ps6 Cogitaui dies antiquos | et annos ęternos in mente habui. Antiqui sunt dies | qui prętereunt | et ad pręsentis uitę breuitatem pertinent. anni uero ęterni ad uitę futurę infinitatem spectant. et si finiti ad infinitum nulla est comparatio, cur quęso pro breuibus deliciis amittimus ęternas? et non potius cum breui labore transimus ad quietem gaudii perennis? Conscii igitur fragilitatis nostrę | nec per se bonum quod cupimus ualentes perficere, leuemus oculos ad montes cum psalmista | et mente cęli culmina penetremus. Inde ueniet nobis auxilium a Domino, qui fecit cęlum et terram et omnia. Non possumus recte de illo aliquid speculari, nisi ab ipso adiuti, qui-que nobis relicti retro labimur, Dei ac Domini nostri ope subleuati usque ad thronum maiestatis eius perueniemus. Ad contemplandam itaque diuinitatis altitudinem dic cum Propheta: [ERROR: no reftable :] ps24 Ad te Domine leuaui animam meam | Deus meus in te confido. et tunc fiet quod in alio psalmo dicitur: [ERROR: no reftable :] ps63 Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus. Quanquam tam alte ascendere | uel tam profunde de Deo cogitare nequimus, quin ille semper omni meditatione nostra in immensum maior sit. exaltatur tamen in nobis, quoties quę uera sunt de ipso sentimus, et quemadmodum sentimus, ita nec palam confiteri metuimus. Deum autem sicuti decet contemplantibus multa interdum infunditur Spiritus Sancti suauitudo. qua delectatus Propheta orabat dicens: [ERROR: no reftable :] ps85 Lętifica animam serui tui, quia ad te Domine animam meam leuaui, quia tu Domine suauis et mitis et multum misericors omnibus inuocantibus te. Hac ipsa cęlestium meditationum iocunditate temperari calamitatum suarum moerorem humilis Iob optabat, cum diceret: [ERROR: no reftable :] Iob23 Quis mihi tribuat ut cognoscam | et inueniam illum | et ueniam usque ad solium eius? Tutissimum sibi refugium ratus in miseriis celsitudinis diuinę contemplationem. Qui enim cęlestis ęternitatis bonum mente complectitur, caduca omnia facile contemnit. Quosdam talis meditatio in tantum occupat, ut abstracti a sensibus toto corpore obstupescant | mortuis-que simillimi appareant, cum per dies multos nihil de necessitatibus corporis curantes immoti muti-que perdurent. Id Gręci extasin, nostri stuporem appellant. [ERROR: no reftable :] cor2-12 Hunc passus Paulus

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.