Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 492 --

De malo sacerdote. Caput XXIII

Porro sicut lux tenebris collata luculentior uideri consueuit, ita appetibilior fit uirtus quoties contrarii uitii malignitas monstratur. Cum igitur de bono sacerdote satis dictum sit, operęprecium est, quemadmodum proposuimus, ut aliquid etiam de malo dicamus. Malus est sacerdos, qui non potest dicere cum Propheta: [ERROR: no reftable :] ps. 118 Portio mea Dominus, cum terrenis opibus inhiet | et non solum his quę possidet non renunciet, sed etiam ea quę nondum adeptus est, cupide affectet. Sunt quos negociari in domo Dei non pudet, immo nec foenerari | ecclesiasticas-que dignitates ambitione atque largitionibus comparare. quas cum acquisierint, cuncta Ecclesię bona, quę pauperibus distribuenda erant, in suos usus conuertunt. Hi sunt quos uendentes et ementes de templo suo eiicit Dominus dicens: [ERROR: no reftable :] Matth. 21. Domus mea domus orationis est, uos autem fecistis eam speluncam latronum. Merito igitur talium cathedras euertit | et cum principibus populi sui in cęlestibus considere prohibet, utpote quibus non cęlestis boni adipiscendi sed terreni abutendi cura semper ac studium fuit. Nihil pensi habuerunt prodesse commissę sibi plebi, delinquentes corripere, bonos fouere, afflictos consolari, dubiis consulere. sed ignauię atque ocio dediti magis uentrem suum quam gregem Dominicum pascere soliciti fuere. Malus item est sacerdos, qui uidet lupum uenientem id est, hereticum aliquem peruersa doctrina fideli gregi insidiantem | et illius dolo alios rapi, alios dispergi, alios mactari | nec tamen it obuiam perfidię, sed auersus fugit. ita ut fugiendo ostendat se pastoris nomine indignum. vnde dicitur:
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.