Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 12v --

gentiles in finibus Tyri et Sydonis gestum esse meminisse debemus, quibus non antequam Iudeis prędicandum erat Euangelium. quia ergo uulgandi gentibus Euangelii nondum tempus erat, Dominus Iesus noluit tunc illis nunciari per apostolos, sed tantum agnosci per miracula, his duntaxat qui ultro ad fidem uenturi erant. Non ergo uoluit aliquid quod non potuit, sed et quomodo uoluit latuit, et quomodo noluit, latere non potuit [ERROR: no reftable :] Mar7 rogatus-que a muliere Syrophoenissa filiam eius a demonis uexatione liberauit. ut dum Verbi prędicatio subtrahitur, mirabilium operatio credere uolentes inuitaret. Neque enim repudiari debent, qui non uocati ad Christum ueniunt, si etiam uocati cum uenerint saluentur. Cęterum quia glorię contemptorem etiam inuitum ac nolentem sequitur gloria, [ERROR: no reftable :] Mar7 apud eundem euangelistam habemus, quod Saluator noster | his qui surdum et mutum hominem ad se adduxerant | et sicut rogarunt sanum receperant, pręceperit ne cui dicerent | sed quanto magis pręcipiebat ut tacerent, tanto plus prędicabant | et eo amplius admirabantur dicentes: Bene omnia fecit, et surdos fecit audire | et mutos loqui. pręcipiebat sane ut tacerent, sed tamen prędicantes non increpuit. Quo etiam nos opera nostra | et ad laudem nostram latere uelimus | et ad profectum aliorum non latere. Sciebat enim ille, cui etiam futura pręsentia sunt, quia magis prędicaturi erant, quod multis profuturum esset | et nequaquam ex hac causa silentium imperabat, sed ex ea, qua inanem gloriam non admittebat. Alioquin superuacaneum foret iubere aliquid eis, quos contrarium facturos non ignorabat. In omnibus igitur iustitię pietatis-que operibus quęrendę proprię laudis absit intentio | sed alienę utilitatis causa, ut innotescamus non desit charitas. et id quoties uidebitur opportunum. hoc est cum non sit periculum, ut uel auditor iactantię crimen imputet | uel doctor committat. Quod quoniam frequenter contingit, semper tutius existima | nihil de te prędicare, nihil quod Deo teste agis, ab aliis inspici uelle. Glorię quippe mundanę cupiditate duci omnino nefas esse etiam tunc monstrauit Dominus cum diceret: [ERROR: no reftable :] Io8 Ego non quęro gloriam meam. Qui illum uere imitari desyderat, non quęrat gloriam suam, sed gloriam Dei, monente Apostolo ac dicente: [ERROR: no reftable :] Cor1.10 Siue manducatis siue bibitis | uel aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. Illi omnia in gloriam Dei faciunt, qui nihil ex iis quę bene laudabiliter-que agunt, sibi arrogant, sed cuncta ad gratiam Dei, qua semper indigemus, referunt. latere uolunt ne ipsi laudentur, latere nolunt ut laudetur Deus, obseruantes pręceptum dicentis: [ERROR: no reftable :] Matth5 Sic luceat lux uestra coram hominibus, ut uideant opera uestra bona, et glorificent Patrem uestrum qui in cęlis est. Neque hoc repugnare putemus alteri sententię postea dictę: Attendite ne iustitiam uestram faciatis coram hominibus ut uideamini ab eis. per hoc enim quod subiunxit: ut uideamini ab eis, ostentationem facti prohibet, non spectaculum. Eadem ratione et elemosinam fieri iubet in occulto | et orationem in abscondito, ut totum optimi cujusque studium sit | non suam laudem, sed Dei quęrere. Huiuscemodi occultationem et parabola illa nobis insinuat: [ERROR: no reftable :] Matth13 Simile est regnum cęlorum thesauro abscondito in agro, quem qui inuenit homo abscondit. Thesaurum in agro | uitam perfectiorem in Ecclesia intellige. hanc cum inueneris, ita abscondere debes, ut quod per gratiam Spiritus Sancti adeptus es, per tuam inanem iactantiam non amittas. Et quoniam hoc cęleste donum comparari non potest, nisi contemnantur terrena: [ERROR: no reftable :] Matth13 Vadit inquit et uendit uniuersa quę habet, et emit agrum illum. Renunciat enim omnibus carnis uoluptatibus qui perfectus est, ut uoluptate spiritus, quę in Deo habetur, frui possit. Quanto tamen perfectior fuerit, tanto minus latere poterit. Non potest abscondi ciuitas in monte posita | neque lucerna super candelabrum lucens. Quanuis in solitudine et in montibus ferarum petat cubilia ab humano cultu semotus, Deo tamen uolente proditur, ut alii suo exemplo ad calcandam mundi gloriam cęlestium amore

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.