Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 12r --

recedunt. Ac ne plura enumerando longius protrahatur oratio, Cuicunque uitia dominantur, imbecillus et infirmus est. fortis autem inuictus, cui adest uirtus, quem non deserit ratio, qua ipse suam uoluntatem a sęculi uoluptatibus auersam ad ea quę cęlo digna sunt dirigit | et ad ęterna properans ea quę temporalia sunt, constanti atque erecto animo contemnit.

De contemptu glorię. Caput XVI

Quod si in fortibus censeri cupimus, pręter iam dicta hominum rumusculos et famę mundanę blandimenta ne aucupemur. Siquid benefeceris, notum esse ei sat est, qui fidelium hominum benefacta ęternę beatitudinis mercede compensat. Inanem autem gloriam semper fugiendam esse | Saluator noster et exemplo monstrauit | et pręceptis docuit. [ERROR: no reftable :] Matth8 Descendens de monte leproso mundato iniunxit, ne cui diceret. In hoc instruens | oportere nos quidem beneficos esse erga proximum | et tamen laudationes hominum non quęrere. [ERROR: no reftable :] Luc5 Duobus quoque cęcis, cum redintegratis oculis uisum eis contulisset, comminatus dicitur, ut cauerent ne quis sciat. quanuis euangelista subiungens dicat: [ERROR: no reftable :] Mar9 Illi autem exeuntes (in domo enim sanati fuerant) diffamauerunt eum in tota terra illa. Ex quo discimus beneficia quę contulimus tacere quidem, quę autem recepimus prędicare. ut in altero ostentatio, in altero uitetur ingratitudo. Iccirco cęci isti post acceptam sanitatem | ne iussi quidem silentium tenere potuerunt. neque tamen ob hoc reprehenduntur. quia et Dominus ideo iussit ut doceret humilitatem, et illi ideo non obedierunt, ne magis ingratitudine offenderent. [ERROR: no reftable :] Matth12 Iterum gloriam hominum minime appetendam esse ostendens, cum multos aduersa ualitudine uariis-que morbis oppressos pristinę sanitati restituisset, pręcepit eis (ut Mattheus ait) ne manifestum se facerent. Quanquam enim non possumus non esse manifesti, quoties erga plurimos pietate liberalitate-que utimur, nulli tamen alii | nisi soli Deo hoc quod pro eius amore pręstamus, notum fieri | cupere debemus. Quemadmodum in iis qui graui morbo liberati sunt, sanitas latere non poterat, et tamen ipse qui eam induxit medicus, quasi latere posset, ne uulgaretur imperauit. testatus bona quidem omni loco omni tempore facienda esse, non tamen ideo ut alii sciant, sed ut obsequium pręstetur Deo, qui ea fieri pręcipit | ad suam non ad hominum gloriam, ut eam mercedem, quam nemo alius pręstare potest, ab ipso recipere mereamur. Nullo modo cęlari potest illius uita, quem mortuum fuisse omnibus manifestum est, [ERROR: no reftable :] Mar5 et tamen Dominus filia archisynagogi suscitata non solum pręcepisse dicitur, sed uehementer pręcepisse, ut nemo id sciret. Quorsum ergo spectat, quod ita pręcipiat, nisi ne per bonum quod agimus, uulgi uoculas requiramus? qui enim id captant, mercedem a Domino promissam non merentur. Sed quęri potest, cum toties opera sua pręceptor humilitatis cęlari iusserit, cur apud Gergezeos demoniaco sanato dixit: [ERROR: no reftable :] Luc8 Redi in domum tuam | et narra quanta tibi fecit Deus! quare hic nunciari mandat, quod in supra dictis tegi silentio pręcipit? respondemus quia alibi de se tanquam de homine silentium imponendo iactantiam uitandam docuit. hic autem quasi de Deo narrari oportere non dissimulauit. ut et nos quicquid bene agimus, non ad nostram sed ad Dei laudem referamus. itaque non dixit | "quanta ego", sed "quanta tibi fecit Deus". Illud quoque qualiter accipi debeat, nunc indagandum occurrit, quod in Marco scriptum legimus: [ERROR: no reftable :] Mar7 Et ingressus domum neminem uoluit scire, et non potuit latere. Sed hoc apud
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.