Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 733 --

Omnes fere Pauli epistolę sic finiuntur, ut eis ad quos directę sunt, gratiam precentur et pacem, non huius mundi pacem uel gratiam, sed Dei Patris et Domini nostri Iesu Christi et Spiritus Sancti. Nihil ei deesse poterit, quem ubique Dei gratia comitabitur. Qui autem linguam suam ad benedicendum assuefecerit, hic uere Christi seruus habebitur, illorum in cęlo copulandus consortio, quorum morem in terra fuerit emulatus.

De maledicendi neqvitia caput XXIX

Vt autem benedicendi studio diligentius incumbamus, opportunum uidetur nunc scrutari, quantum mali maledicis et impurę linguę hominibus propositum sit. [ERROR: no reftable :] Reg. 3 2 Semeim cuius maledicta patienter pertulerat rex Dauid, ultus est postea rex Salomon. et ille qui regem incessere ausus fuerat, capite mulctatus poenas dedit. non ab eo hoc passus cui iniuriam intulerat, sed ab eo qui punire debuit aliis illatam. domino iubente: [ERROR: no reftable :] exo. 22 Principi populi tui non maledices! Magis tamen poena illa uerenda est, de qua Apostolus ait | [ERROR: no reftable :] ad Cor. prima 6 maledicos a regno Dei excludendos cum fornicariis et idolorum cultoribus. Qui autem inde repulsi sunt eos ad inferos cruciari certum est. Quoniam impii ac scelesti non solum bono summo priuantur, sed etiam suppliciis ascribuntur

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.