Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 723 --

perisset. Rex uero quia poenitentia ductus humiliauit se, prophetam persequi desiit, et obsidione liberatus est et fame. tantum prodest repentina praui propositi poenitudo. [ERROR: no reftable :] Asa Paralip 2. 16 Asa quoque Hierosolymę rex, quoniam ascito sibi Syrorum exercitu ab inuasione Baasę Samarię regis se defenderat, coargutus ab Anani propheta, quod fiduciam habuerit in rege Syrię et non in Domino, iussit illum mitti in neruum, et Dei nuncium in uincula coniicere non fuit ueritus. Sed male illi cessit ista audacia: plurimi de populo perierunt, ipse anno deinde tertio pedum dolore consumptus est. [ERROR: no reftable :] Hier. 36 Ioachim Sed neque Ioachimo Iudeę regi fuit impune | Hieremię uolumen per manum Baruch scriptum, in quo mala super regno suo uentura prędicebantur, manibus discerpsisse tradidisse-que igni | ipsos-que uoluminis autores comprehendi iussisse. quęsitos ad necem (ut Scriptura ait) Dominus abscondit ac de rege pro culpa puniendo dixit: Non erit ex eo qui sedeat super solium Dauid; et cadauer eius proiicietur ad ęstum per diem | et ad gelu per noctem. insuper mala quę in uolumine descripta fuerant, se adducturum affirmauit. [ERROR: no reftable :] Reg. quinto 24 Igitur non multo post urbs euersa, ipse cum populo adductus est Babylonem catenis uinctus | atque in captiuitate periit. [ERROR: no reftable :] lib. 18 ca. 14 Herodis tetrarchę exercitum parua quidem Arabum manu ad internicionem pene cęsum ideo fuisse quibusdam ex Iudeis uisum est (ut Iosephus refert) quia Ioannem Baptistam precipuę sanctitatis uirum interficere ausus fuerit, ut liberius sceleratis nuptiis, quas ille arguebat, abuteretur. His exemplis discant superbi quam male indignentur aduersus eos, qui sese Christi seruitio dedicarunt. [ERROR: no reftable :] ad Ro. 14 Tu quis es (inquit Apostolus) qui iudicas alienum seruum? Domino suo stat aut cadit | stabit autem. potens est enim Deus statuere illum. Quod si nefas est iudicare seruum Dei, quanto magis eundem odio habere | iniuria-que afficere? Et si neminem simultate atque inimiciciis persequi debemus, quanto minus eos, qui pro

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.