Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 142v --

comederit | inedia se conficiens, donec uxoris tandem usus consilio, Naboth per dolum sublato agellum eius ui possedit. [ERROR: no reftable :] Reg. 2. 117 Achitophel Iudaicę militię princeps Absalonis partes secutus, indigne ferens quod ille aduersus Dauidem patrem uti suo consilio noluerit, sibiipsi suspendio mortem consciuit. Quis insanus unquam in alterum foedius desęuit | quam in seipsum irę impatiens Achitophel? Recte itaque dicitur: [ERROR: no reftable :] Iob. 5 Stultum interficit iracundia. quando quidem eo usque insaniunt, ut nec suę uitę parcant, et dum in alterum sęuiendi negatur facultas, in semetipsos grassantur. [ERROR: no reftable :] maledicti in sanctos Sunt pręterea qui irati sanctos maledictis lacessant, sed cum Dominum eadem oris petulantia non formident, minus mirum est, quod etiam seruos eius quomodo possunt offendant. [ERROR: no reftable :] (!) de quibus quia satis paulo ante dictum sit, hoc tantum dicendum restat, quod nec a sanguine eorum, quos Deo famulari uident abstineant, cum indignantur. Quanuis enim eiusdem religionis sint cum his quos infestant, diuersis tamen moribus uiuunt | semper-que melioribus inuident atque aduersantur. [ERROR: no reftable :] Reg. quinto 6 Ioram Hinc est quod Ioram Samarię rex a Syris obsessus, cum fames urbem inuasisset, quid ageret nesciebat | et ex dolore in furorem uersus mandauit interimi Heliseum prophetam | qui nisi pręscius cauisset, innocens regis male indignantis culpa
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.