Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 671 --

atque angustiis, quo uel ipsorum superbia castigata submittat ceruices | uel aliorum territa in humilitatem conuertatur. [ERROR: no reftable :] Hierosolyma Quem superbum tunc non terruit Hierosolyma, uel cum olim a Caldeis euersa est | uel cum postea a Romanis? de qua Esaias prophetauit dicens: [ERROR: no reftable :] 26 notandum Dominus Deus fortis incuruabit habitantes in excelso, ciuitatem sublimem humiliabit, humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad puluerem. Postremo a Saluatore coarguta quod occideret prophetas | et ad se corripiendam missos lapidaret, audit: [ERROR: no reftable :] Luc. 19 Ecce inimici tui circumdabunt te uallo, et coangustabunt te undique, et ad terram prosternent te et filios, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem. [ERROR: no reftable :] Babylon [ERROR: no reftable :](!) Quem arrogantem non pauefecit Babylon a Medis Persis-que destructa? quod quidem immanitate eius atque superbia offensus Dominus futurum prędixit, cum ait: [ERROR: no reftable :] Hier. 25 Visitabo super regem Babylonis | et super gentem illam iniquitatem eorum, et super terram Caldeorum, et ponam illam in solitudines sempiternas. Hanc et Esaias lugere uidetur dicens: [ERROR: no reftable :] Esa. 47 Descende sede in puluere filia Babylon, sede in terra | non est solium filię Caldeorum. Idem alibi: [ERROR: no reftable :] Esa. 13 Et erit Babylon inquit illa ciuitas gloriosa, in regnis inclyta, in superbia Caldeorum subuersa, sicut subuertit Dominus Sodomam et Gomorram | non habitabitur usque in finem, et non fundabitur usque in generationes et generationes. [ERROR: no reftable :] Babylon Caldeorum hęc metropolis erat, inter septem mundi spectacula a scriptoribus numerata, tanta ędificiorum magnificentia , ut pene incredibilia sint, quę de illa narrantur. Muris coctilibus cincta, Semiramidis reginę opus, cuius ambitus (ut Herodotus prodidit ) sexaginta quattuor milium passuum erat, ut Strabo, trecentorum et octoginta stadiorum. quod pene idem est. [ERROR: no reftable :] Niniue Multo Babylone maiorem fuisse Ninum aiunt, quam nos Niniuen dicimus. cuius ambitum trium dierum itinere constitisse Ionę prophetę liber testatur. quam cum ille subuertendam prędixisset, Niniuitę poenitentię humilitate ueniam impetrarunt. Postea uero cum ad pristinas superbię sordes reuerterentur, quod

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.