Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 672 --

ante timuerant, passi sunt a Cyaxare Medorum rege, regnante Hierosolymis Iosia filio regis Amon a seruis interempti. De ista Niniuę uastatione prophetauerat Zacharias dicens: [ERROR: no reftable :] 10 Humiliabitur superbia Assur. et Sophonias: [ERROR: no reftable :] 2 Extendet Dominus manum suam super aquilonem et perdet Assur, et ponet speciosam in solitudinem | et in inuium | et quasi desertum. paulo post: [ERROR: no reftable :] 2 Hęc est inquit ciuitas gloriosa | habitans in confidentia, quę dicebat in corde suo: Ego sum et extra me non est alia amplius | quomodo facta est in desertum, cubile bestię? Igitur ut taceam Moabitas et Ammonitas | et quosdam alios potentia atque opibus quondam claros, ob hoc ipsum superbię crimen pene deletos, omnes terrarum dominos hortor, cum talia legerint de his, qui ipsis fortiores, opulentiores, uirorum armorum-que et rerum omnium copia maiores extitere, tam subito cecidisse, ne sibi insolenter superbe-que confidant, sed summi Dei scita leges-que contemnere metuant. semper-que meminerint | solo illius
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.