Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 128r --

corpore sero poenitens | ęquum esse ait, ut homo mortalis Deo immortali sit subiectus. talia fatus uita decessit, de dolore traductus ad acriores gehennę dolores | inferorum-que supplicia. Documento est quod omnino nihil sit regum terrę potestas, si cęlestis regis potentię comparetur. [ERROR: no reftable :] act. 12 Herodes Non absimili fine consumptus est Herodes Agrippa. Sedens enim pro tribunali dum concionaretur, magno plausu exceptus dicentium | non humana uerba sed diuina de ore eius fluere, non egit gratias Deo, sed laudem illam totam sibi uendicauit, quod Deo conferendus uideretur. ob hoc ab angelo percussus uermibus scaturire coepit | ac tam infelici exitu is qui sibi felicissimus uidebatur, uitam obiit, adhuc deterius ab immortali uerme in inferno carpendus quam a quibus consumptus est. [ERROR: no reftable :] C. Cęsar Gaius Cęsar (ut Iosephus refert) cultum sibi tanquam Deo exhiberi iussit, statuam in Capitolio posuit | se Ioui parem dictitans | deinde in senatu interemptus Deus esse desiit, ita ut ne hominis quidem in eo facies aliqua superesset toto tandem in cineres conuerso. Talibus imprecatur Ecclesiasticus dicens: [ERROR: no reftable :] Eccli 36 Contere Domine caput principum et inimicorum dicentium: Non est alius pręter nos | . Grandis arrogantia stulta-que pręsumptio | putare se singularem | et ab iis qui prudenter iudicant, non ita magni haberi. Vnde pręceptum est: [ERROR: no reftable :] Eccli. 6 Non enim te extollas in cogitatione animę tuę uelut taurus, ne forte ellidatur virtus tua per stulticiam. et alibi: Odibilis inquit coram Deo est et hominibus superbia. et rursum: Quid superbis terra et cinis? Quid est enim de quo gloriari possit aliquis | nisi sola animi uirtute? qui autem gloriatur, in Domino glorietur.



Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.