Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 665 --

Qvod sancti qvandoque lapsi sint per svperbiam. Caput VI

Nihil aliud habemus, quod non sit cum brutis commune pręter ipsam animi rationem atque sapientiam. Difficile est tamen nequando in ipsam labamur mentis elationem | ne-ue aliqua laudis cupiditate interdum perstringamur, quando quidem sanctissimis quoque uiris hoc contigisse | Scripturarum monumenta nobis testantur. [ERROR: no reftable :] reg. 2 23 Dauid Peccaui inquit Dauid ualde in hoc facto, cum numerare iussisset Israhelem et Iudam | censa-que fuissent de Israhele octingenta milia uirorum fortium, de Iuda quingenta milia. Cum-que se peccasse fateretur subiunxit: Sed precor Domine, ut transferas iniquitatem serui tui, quia stulte egi nimis. Quanuis autem eum poeniteret, de tribus tamen poenę generibus datur unius optio. hoc est, uel septennis famis uel trimestris fugę persequentibus inimicis | uel triduanę pestilentię. Qua electa septingenta milia uirorum, qui eius ditionis erant, morte consumpta sunt. Lugenti et in humilitate supplicanti uenia tandem data. cessauit-que internicio ac uastitas plebis. Hinc ille gratias agens dixit: [ERROR: no reftable :] ps. 29 Audiuit Dominus et misertus est mei; Dominus factus est adiutor meus. Quoties igitur nos aliquo rerum successu quicquam efferri contigerit, toties ad nos reuersi humiliemur ueniam-que precemur poenitendo. ne forte totam iram effundat Deus in obstinatos, qui uindictam temperat aduersus poenitentes | miseretur-que supplicibus et ignoscit. [ERROR: no reftable :] Ezechias Esa. 39 Peccauit et Ezechias rex alioquin erga Deum
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.